C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII

발행: 1875년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini, Tergilani, Vrsentini,

Volcentani, quibus Numestrant iunguntur. praeterea interisse Thebas Lucanas Cato auctor est, et Ilandosiam Lucanoriam urbem suisse Theopompus, in qua Alexanders Epirotes occubuerit.

16) Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos, 99 Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL sinu qui Tarentinus

appellatur ab oppido Laconum - in recessu hoc intimo situm, contributa eo maritima colonia, quae ibi suerat, 16 abest CXXXVI a Lacinio promunturio - , adversam ei Calabriam in paeninsulam emittens. Graeci Messapiama duce appellavere et ante Peuceliam a Peucetio Oenotri fratre in Sallentino agro. inter promunturia C intersunt. latitudo paeninsulae a Tarento Brundisium terreno itinereis II XXV patet multoque brevius a portu Sasine. oppida 100 per continentem a Tarento Vria, cui cognomen ob Apulam Messapiae, Aletium, in ora vero Senum, Callipolis, quae nunc est Anxa, LXXV a Tarento. inde XXXIII promunturium quod Acran Iapygiam vocant, quo longissime inso maria excurrit Italia. ab eo Basta oppidum et Hydrunium

292쪽

. C. PLINI SEU DI

decem ac novem milia passuum, ad discrimen Ionii et Hadriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus, ex adverso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis 101 laeti L non amplius. hoc intervallum pedestri continuare transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitavit, spost eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello praeesset; utrumque aliae inpedivere curae. ab Hydrunte Soletum desertum, dein Fratuentium, portus Tarentinus,

statio Miliopes, Lupia, Balesium, Caelia, Brundisium L p.

ab Hydrunte, in primis Italiae portu nobile ac velut cer- 10tiore transitu sicuti longiore, excipiente Illyrici urbe Dur-102 rachio CCXXV traiectu. Brundisio conterminus Poediculorum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab

Illyriis XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae, Gnatia, Barium, amnes Iapyx a Daedali filio rege, a quo 1ε et Iapygia Acra, Pactius, Aufidus ex Hirpinis montibus 103 Canusium praefluens. hinc Apulia Dauniorum cognominea duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hannibalis meretricio amore inclutum, Sipuntum, Vria, amnisl 101 7ὶ Mela H 66. - φ 102: 14 Μela II 66. - Ib) Sol.

293쪽

Cectatus, Dauniorum finis, portus Aggasus, promunturium montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio CCXXXIIII ambitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen portuosum Fertor. Τeanum Apulorum itemque Larinum, Cliternia, s Tifernus amnis. inde regio Frentana. ita Apulorum genera 104 tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quae nunc loca tenent Atinates; Dauniorum praeter supra dicta coloniae Luceria, Venusia, Oppida Canusium, Arpi, aliquando Argos Hippium Diomede condente, mox Argyripa 16 dictum. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardorumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere,

Apinam et Tricam. cetera intus in secunda regione Hir- 105pinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato nomine, quae quondam appellata Maleventum, Aeculani, Aqui-1ε loni, Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini, Ligures iliai cognominantur Corneliani et qui Baebiani, Vescellani. Ausculani, Aletrini, Abellinates cognominati Marsi, Atrani, Aecani, Alsellani, Atinates, Arpani, Borcani, Collatini, Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses, ad Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses, Irini, Larinates φ 104: 8. 9) Sol. 2, 10. - φ 105: I4ὶ Liv. IX 27, 14. Fest.

294쪽

C. PLINI SECUNDI

AD FREcognomine Frentani, Metinates ex Gargano, Maleolani, Neretini,

Natini, nubustini, Silvini, Strapellini, Turnantini, Vibinates,

Venusini, Vliari ini. - Calabrorum mediterranei fieretini, Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani, Griambestini, Norbanenses, Palionenses, Sivinini, Τulini. - Sallentinorum s

Aletini, Bastet bini, Ne retini, Vzentini, Veretini. 106 12. 17) Sequitur regio quarta gentium vel soriis

simarum Italiae. in ora Frentanorum a Tiferno flumen Trinium portuosum, oppida Histonium, Buca, Hortona, Aternus amnis. intus Anxani cognomine Frentani, Care- 1ocilii Supernates et Infernales, DanenSes. - Marrucinorum Τeatini. - Paelignoriam Corfinienses, Superaequani, Sulmonenses. - Marsorum Anxatini, Antinales, Fucentes, Lucenses, Marruvini. - Albensium Alba ad Fucinum 107 lacum. - Λequieulanorum Cliternini, Carseolani. - Vesti- 15noriim Angulani, Pennienses, Peliuinates, quibus iunguntur Ausinates Cismontani. - Samnitium, quos Sabellos et Graeci Saunitas dixere, coloniae Bovianum Vetus et alterum φ 106: 8-10 Mela II 65.

295쪽

cognomine Undecumanorum, Aufidenates, Aesernini, Fagisv-lant, Ficolenses, Saepinates, Tei eventinates. - Sabinorum Amiternini, Curenses, Forum Deci, Forum Novum, Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani, Beatini, Trebulani quid cognominantur Mutuesci et qui Susten ales, Tiburtes, Iarinates. in hoc situ ex Aequicolis interiere Comini, Tadiates, 108 Caedici, Alsaterni. Gel Hanus auctor est laeti Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya duce Lydorum; item Vidicinorum in Piceno deletum a10 Romanis Valerianus. Sabini, ut quidam existimavere, a religione et deum cultu Sebini appellati, Velinos accolunt lacus, roscidis collibus. Nar amnis exhaurit illos sulpureis 10s aquis Tiberim ex his petens, replet e monte Fiseello

Avens iuxta Vacunae nemora et Reate in eosdem conditus. 3b at ex alia parte Anio, in monte Trebanorum OrtuS, lacus

iris amoenitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo, desert in Τiberim. in agro Reatino Cutiliae lacum, in quo fluctuetur insula, Italiae umbilicum esse M. Varro tradit. infra Sabinos Latium est, a latere Picenum, a ' tergo Vmbria, Appennini iugis Sabinos utrimque vallantibus.

296쪽

C. PLINI SECUNDI

AD FRE110 13. 18) Quinta regio Piceni est, quondam uberrimae multitudinis. CCCLX Picentium in fidem p. R.

venere. orti sunt a Sabinis Voto Vere sacro. tenuere ab

Aterno amne, ubi nunc ager Hadrianus et Hadria colonia a mari VI. flumen Vomanum, ager Praetutianus Palmen- εsisque, item Castrum Novum, numen Batinum, Τruentum cum amne, quod solum Liburnorum in Italia relicum est, numina Albula, Tessuinum, Helvinum, quo finitur Praetu- 111 tiana regio et Picentium incipit. Cupra oppidum, Castellum Firmanorum et super id colonia Asculum, Piceni 16 nobilissima intus, Novana. in ora Cluana, Potentia, Numana a Siculis condita, ab iisdem colonia Ancona, adposita promunturio Cunero in ipso flectentis se orae cubito, a Gargano CLXXXIII. intus Auximates, Beregrini, Cingulani, Cuprenses cognomine Montani, Falerienses, PauSulani, 1εPlaninenses, Ricinenses, Septempedani, Tolentinates, Trai-enSes, Urbesalvia Pollentini.

112 11. 19) Iungetur his sexta regio Vmbriam conplexa

297쪽

ADFREI NΑΤ. HIST. UI 13. 14 18. 19) 277 agrumque Gallicum citra Ariminum. ab Ancona Gallica ora incipit Τogatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima eius tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum Hadrianumque agrum. Vmbri eos expulere, hos 5 Etruria, hanc Galli. Umbroriam gens antiquissima Italiae existimatur, ut quos Ombrios a Graecis putetit dictos, quod in inundatione terrarum imbribus supersuissent. trecenta eorum oppida Τusei debellasse reperiuntur. nunc I 13 in Ora flumen Aesis, Senagallia, Metaurus fluvius, coloniae ad Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne et intus Hispellum, Tuder. de celero Amerini, Attidiates, Asisinates, Arnates, Aesinates, Camertes, Casuentillani, Carsulani, Dolates cognomine Sallentini, Fulginiates, Foronaminienenses, Foroiulienses cognomine Concupienses, Forobrentani, Forosem-15 pronienseS, Iguini, Interamnates cognomine Nartes, Meva- nates, Mevaniolenses, Matilicates, Narnienses, quod Oppidum Nequinum antea vocitatum est, Nucerini cognomine Favο- 114nienses et Camellani, Oericulani, Ostrant, Ptimates cognomine Pisuertes et alii Mergentini, Plestini, Sentinates, φ 112: 6 Sol. 2, 11 extr. - φ 113 init.: Mela II 64.

298쪽

C. PLINI SECUNDI

AD FRESarsinates, Spoletini, Suasani, Sestinates, Suillates, Τadinates, Trebiates, Tuficant, Τisernates cognomine Τiberini

et alii Metaurenses, Vesinicates, Vrvinates cognomine Metaurenses et alii Hortenses, Vettonenses, Vindinates, Visueniani. in hoc situ interiere Feliginates et qui sClusiolum tenuere supra Interamnam et Sarranates cum oppidis Acerris quae Valaiae cognominabantur, Τurocaelo quod Vettiolum, item Solinates, Curiates, Falinates, Sapinates. interiere et Arinates cum Crinivolo et Vsidicani et Plangenses, Paesinates, Caelestini. Ameriam supra scriptam id

Cato ante Persei bellum conditam annis DCCCCLXIII prodit. 115 15. 20) Octava regio determinatur Arimino, Pado, Ap

pennino. in ora fluvius t rustumium, Λ riminum colonia cum amnibus 4rimino et Aprusa, fluvius Rubico, quondam sinis Italiae. ah eo Sapis et Viis et Anemo, Ravenna Sabinorum is oppidum cum amne Bedese, ab Ancona CV, nec procul a mari

299쪽

ADFREJ ΝΑΤ. HIST. III 14-16 19. 20 279 Vmbroriam Butrium. intus coloniae Bononia, Felsina vocitata tum cum princeps Etruriae esset, Brixillum, Mutina,

Parma, Placentia. oppida Caesena, Claterna, Fora Clodi, 116 Livi, Popili, Druentinorum, Corneli, Licini, Faventini, Fi-s dentini, Otesint, Padinates, Regienses a Lepido, Solonates Saltusque Galliani qui cognominantur Aquinates, Taniletani,

Veleiates cognomine etti Regiates, Urbanates. in hoc tractu interierunt Boi, quorum tribus CXII fuisse auctor est Cato, item Senones, qui ceperunt Romam. 10 16. Padus, e gremio Vesuli montis celsissimum in 117 cacumen Alpium elati finibus Ligurum Bagiennorum visendo

sonte profluens condensque se cuniculo et in Forovibiensium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inserior, Graecis dictus Eridanus ac poena Phaethontis inlustratus, 15 augetur ad canis ortus liquatis nivibus, agris luam navigiis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi vindicans atque, ubi linquit, ubertate largitor. CCC p. a fonte addens 118

300쪽

C. PLINI SECUNDI

AD FRE

meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Alpinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos in eum Sese exonerantes, omni numero XXX numina in mare Hadriaticum deseri, celeberrima ex iis Appennini latere Iactum, Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarrum, sInciam, Gabellum, Scultennam, Rhenum, Alpium vero Sturam, Drgum, Durias duas, Sestiem, Ticinum, Lambrum, 119 Adduam, Ollium, Mincium. nec alius amnium tam brevi spatio maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam 1o diductus in flumina et fossas inter Ravennam Altinumquet,er CXX, tamen, qua largius vomit, Septem Maria dictus sacere. Augusta fossa navennam trahitur, ubi Padusa vocatur, quondam Messanicus appellatus. proximum inde ostium magnitudinem portus habet qui Vatreni dicitur, 1squa Claudius Caesar e Britannia triumphans praegrandi 120 illa domo verius quam nave intravit Hadriam. hoc ante Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum ab urbe Spina, quae fuit iuxta, praevalens, ut Delphicis creditum est thesauris, condita a Diomede. auget ibi Padum Va- εο trenus amnis ex Forocorneliensi agro. proximum inde ostium Caprasiae, dein Sagis, dein Volane, quod anteolane vocabatur, omnia ea sossa Flavia, quam primi at 119: 12 ela. Mela H 62. - φ 120: 19 Strabo V p. 214

SEARCH

MENU NAVIGATION