Acta eruditorum

발행: 1717년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

146 ACTA ERUDITORUM

Τentamina physica de plantis, aere, frigore atque calore impressa sunt juxta editionem Parisinam annorum I 676 &I679. Primum de plantis scriptum est sub forma epistolae ad Dn. Laminum, in supremo tribunali, quod in Burgundia est,

Consiliarium. Triplex habet argumentum: tractat enim in eo Alitor I de elementis seu principiis, et de vegetatione, 3 dst causis Virtutum plantarum. Inter principia crassa plantarum refert aquam, sulphur aut oleum, sal commune, nitrum, sal VO latile seu armoniacnm ct aliquas terras.Crassa voeat haec princi pia, quia eadem ex aliis simplicioribus componi statuit. Uegetationem plantarum a prima seminis germinatione orditur, ubi plumulam per vasa capillaria ex lobis primum nutriman tum capere probat, donec radix aquam pluvialem imbibere apta sit. Circulationem succi nutritii in plantis variis experi 'mentis ac observationibus firmat & perinde ae in corpore ani mali duplicis generis vasa in corpore plantarum agnoscit, quo rum alia venis, alia arteriis comparat. In semine totam plantam praeexistere negat; praecipuas tamen partes in eo contineri largitur, vi quarum ex succo nutritio reliquae claborentur. De virtutibus plantarum per solas experientias statuenduin esse censet: nec quicquam huc facere inspectionem tructum, colo

rem , odorem, saporem atque chymicas operationes concedit. Sane per chymicas operationes plantarum virtutes immutari, ita ut earum ope cognoscere minime detur, quales sint in ipsarum statu naturali. Suadet igitur, ut, quae cum veteres, tum re centiores de plantarum virtutibus prodiderunt, novis experi

mentis confirmentur.

In Tentamine de aere experimentis probat ejus gravitatemo atque elasticitatem, & quod in ratione ponderum Comprimatur : ubi inter alia phaenomena nonnulla Tubi Torricelliani re-eenset. Aeri adscribit lachrymarum vitrearum phaenomena,. experimentisque confirmat, aerem in aqua aliisque fluidis diis solvi atque in ejus poros sese insinuare. Agit etiam de rarefactione & condensatione aeris. Negat denique, aerem salia dissolvere tempestate humida ; negat,esse causam corruptionis,neae videns esse largitur,quod in pulmonibus sanguini permisceatur. In

162쪽

MENSI 8 APRILIs A. M DCCXVII.

In Diseursu de frigore & calore id agit, ut ostendat, frigus

non esse nisi privationem seu imminutionem caloris & maximam partem cellarum esse aestate calidiorem quam hieme, ruicquid in contrarium asserat vulgus. Praejudicium vulgi ime, quod tactu gradus caloris dictinguere velint, thermometrorum adeo fide fretus idem oppugnaVit. Traefatus de coloribus recusus est luxta ed. Parisinam A. 3686n in duas partes dividitur. Prioris argumentum sunt colores per refractionem producti ; posterioris vero colores corporum luminosorum, colores variabiles refractioni debiti atq; fixi dc permanentes corporum illuminatorum. De coloribus per refractionem in prismate trigono vitreo genitis hypotheses arteis sit, e toni atqueGrimaldi rejicit,ob rationes,quae attentionem merentur. Ipsemet missis laypothesibus experientias quasdam claras assumit & inde rationes ceterorum phaenomenorum reddit : quae sane optima ct tutissima de naturalibus philosophandi methodus. Inter ista phaenomena iris etiam cum coronis ocparheliis locum habet. Iridem primariam explicat per dupli. eem refractionem & simplicem reflexionem in eadem gutta; secundariam per duas refractiones & duas itidem reflexiones in eadem gutta. Licet autem in generali explicatione conveniat cum Antonio de Dominis & Cartesio, quorum ille iridis primariae, hic secundariae veram causam primus detexit, in specialibus tamen nonnullis ab iisdem dissentit. Observat etiam, se aliquoties in nebula conspexisse irides colorum expertes ad praesentiam Solis, ter etiam in eadem nocte ad praesentiam ninae. Quo-' niam vero refractiones in vaporibus istis imperceptibilibus sub. iisdem angulis contingere didicit, sub quibus in guttis pluviae fiunt ; vaporum figuram esse sphaericam concludit, minime a tem eos,quod Carte o placuit, in filamenta exigua extendi. Eadem methodo utitur in explicandis coloribus permanentibus, qua in emphaticis usus, ne hypothesibus indulgens incertitudinis labem adspergat dogmatibus suis. Tractatus ὀe motu aquarum post obitum Autoris primum prodiit cura Philippi de la Hire A. I 69o, ct in his Actis Tomo Ilupplementorum abunde de eo dictum est. Regulae de aquis

T a sali.

163쪽

r 3 ACTA ERUDITORUM

sitientibus descriptae sunt ex operibus Mathematicis ct Physicis

sectorum Academiae Regiae scientiarum Λ. I 693 editis ot in Λctis A. I 696 p. I 3O indicantur. Epistolae de novo invento cirea visionem, quod scilicet choroides sit praecipuum visus organum, ex col lectione plurium tractatuum Mathematicorum a sociis Academiae Regiae scientiarum conscriptorum S Parisiis Is 9 editorum desumtae leguntur in Actis A. I 683 p. 67. Ρr,ma earum scripta est ad Perquetum et altera responsoria est ad epistolam Perrasti cum Keplero defendentis visionem in retina fieri, quae etiam ad istam rectius intelligendam hic integra inseritur. Tractatus de libellatione ex eadem collectione desumtus, ubi multo auctior & exactior exstat editione priore Libellam describit constructionis admodum simplicis ct vulgaruum libellarum, chorobatis praesertim Vitruviani, desectus notat. Casus etiam singulos sigillatim persequitur, ubi libellatione opus est Tractatus de motu pendulorum nuncprimum in lucem prodit ex MSC. Autoris originali,quod ad Hugenium misit, Hugentur vero Post obitum cum aliis MSC. raris Bibliothecae Lugdunensi legavit. Praemittitur epistola d. I Febr. 1668 ad Hugenium seripta, cum tractatum mitteret: in qua fatetur, pro positiones esse easdem, quas dedit Gallitius de pendulorum i ccorporum gravium motu, alio tamen longe modo demonstar, alioque ordine concatenari. Inprimis veram accelerationis motus gravium causam prop. I dare praetendit, quam Gallilauae

supposui ct nonnulla superaddit Salutio indicta

Experimentum de coloribus unicum es quod se. olei Tartari per deliquium guttae duae vel tres turbent vinum rubrum Vitro infitium re rubedine privent; totidem vero guttae Spiritum sulphuris claritatem pristinam cum rubedine restituant.. EX perimenta de congelatione aquaram sunt sex & hodie pervulgata, ut de iis dicere super vacaneum judicemus. Id unice notamus, quod ,. cum glacies ordinarie innumeris bullulis repleta sit, quae pelluciditatem impediunt, ad conficiendas lentes causicas glaciales non sine successii usus fuerit glacie, in quam abi

164쪽

untamen Logieae sine Autoris nomine prodiit Parisiis Aor 6 8,sed Autor ipsemet foetum hune suum agnoscit in Trael tu de motu aquarum. Licet nomen commune habeat eum aliis, Tractatibus,qui Logicae inscribuntur ; facies tamen ejus prorsus diversa. Autori nempe propositum est recensere principia scientiarum re ostendere, quomodo ex iis firmiter sit conella.dendum. Paraitaque prima agit tum de principiis & propositionibus fundamentalibus ratiociniorum ingenere , tum iis in specie, quibus in Physica, scientia morali di ad conclusiones probabiles opus est. Altera multo prolixior in quatuor discurius dispescitur. In primo disquiritur, quanam re opus sit, ut alii ex asse mentam nostram assequantur, ubi adeo definitionum doetrina pertractatur. In secundo agitur de inventione priu-gipiorum eum intellectualium in Geometria, Arithmetica αΛlgebra, tum eorum, quibus ad res sensibiles cognoscendas opus est in Physicis, tum denique propositionum moralium. In te tio serma argumentandi exponitur, ubi tanquam inutilia rejiciuntur, quae de figuris&modis syllogismorum vulgo praecipiuntur. Tandem in discursu quarto de falsis apparentiis & Sophismatibus, tanquam errorum causis disserituri.

EPHEMERIDES DES MO EMENS CELESTES .

EPHEMERIDES MOTUUM COELESTIUM AB AE

mia profecerit, Ptoismarum, Copernicum, Tachonem, Riec alum re Academiae Regiae Scientiarum Astronomos, silentio praeteriens Regiomontani, Repleri, Hevelii, Flamsadi aliorumque in Seientiam merita.Ceterum Ephemerides suas computatas esse ait secundumTabulas nondum editas ct observationibus atque hypothesibus Λstronomorum Λcademiae Scientiarum

165쪽

iso ACTA L RUDITORUM

superstriustas. Promittit earundem continuationem, ct in deiseennium proxime sequens prielo jam paratas esse assirimi. Praeter planetarum longitudines,latitudines, aspectus & mediationes, in iisdem comparent occultationes fixarum a planetis, praesertim Luna saetis, ortus & occasus siderum, immersiones Reinersiones primi Satellitis Jovis. Quod attinet eclipses Sola. res memoratu dignas, quae A. 17 22 d. 8.Dec. h. 2 pomo 23' a eidet, erit s digit. 2 6 min. in parte australi; quae vero A. I 724 d. 2 2 Maj.h.6 pom. 3 continget, erit I O dig. IT .Lunaris A. III 8 est totalis cum mora. Initium h. 9 3 d. 9, Sept. immersio h. 7 9 medium 8 h. s', emerfio h. 9 finis h. Io. 6 . Similiter lunaris A. 1 et 2 est totalis cum mora. Initium d. 28 Jun. h. II. I , immersio h. I 3 II , medium la. I 3 43 , emersio h. I 4 I 6 , sinis h. Is as . Praemittitur Introductio de usu Ephemeridum lu

culenta.

Min. Ephemeris motuum coelestum prima ad Annum a nativitate D. N. F. C MDCCXVII ex Auronomicis Tabulis recenti mis 1 n. PHIL. DE LA I E computata sed

ad meridianum Uranoburgicum directa.

Λugustae Vindelic. apud.Casp. Brechenmacherum, ITI 6, 4. Pl. 8 Tabb. aen. 3. cim clarissimus Autor, per annos complures in construe n. dis Ephemeridibus Occupatus, ad annum C completum 1 3Opervenisset,&tandem de illarum editione cogitare coepisset, constituit secum nundinis singulis, vel unam, vel binas cum publico communicare. Prodit igitur haec omnium prima, complexa faciem casti in annum praesentem, & computata ad

Tabulas Cel. de la Hire, ad meridianum tamen Uranoburgicum excepto Solis motu,quem e Rudolphinis desumsit,adhibitis tamen aequationibus Cassinianis. Inaequandis diebus natu ratibus eodem Autore utitur, tum alibi, tum in Eclipsibus primi Satellitum Jovis, ad regulas Jovialium Tabularum. Sunt autem mensum cuivis quatuor paginae tributae. In prima ponuntuCIoca planetarum e longitudine & latitudine , ad singulos dies

stili

166쪽

MENSIS APRILIS A. MDCCXVIL is x

stili veteris & novi, desinita, una cum motu correcto nodorum Lunae in antecedentia. Altera exhibet aspectus tam Lunae ct reliquorum Planetarum, quam horum inter se. Tertia complectitur Declinationes di Culminat ones Planetarum, quas Ortui Planetarum dc occasui ideo pi ae t ulisse se dicit Autor, quod culminationes observandis altitudinibus meridianis aptillimae sint,& sub eodem meridiano omnibus conveniant elevationibus ΡΟ-lL Ultima continet Phaenomena coeli, id est, tempora conjun ctionii in & ad fixas appulsuum, addita quantitate arcus inter Planetas, vel Planetam & fixas interjecti, quo tempore ad eun dem circulum Latitudinis pervenerunt : aecedunt ad haec αtempora citiminationis initialis puncti arietis, ct aequationes temporum Casinianae. In fine praeterea cujusvis paginae SO-lis re Veneris ortus & occasus in brevi tabula ad altitudinem poli 49 gr. 3O m. cum diametro Solis apparente, per intervalla ungulorum quinque dierum, referuntur. Mercurii ortus coecasus ad eandem poli altitudinem cum duratione apparitio

nis singulari tabula exhibetur, quae prima est inenstruis subjunctarum, re in sine, ejus ad fixas appulsus, qui in Phaenomenis coeli praetermissi fuerant, determinat. Hanc enim & Tabula ortus & occasus Lunae, ad eandem poli altitudinem; & alia proortibus & occasibus reliquorum planetarum continens arcus

semidiurnos pro elevationibus poli a 3 ' ad 6o', ac declinationibus Planetarum quibusvis; de diversae adhuc pro immersionibus emersionibusque intimi seu primi satellitum Jovis, eo, quo dictum est, ordine sequuntur. His denique subjiciuntur Eclipses Solis ac Lunae, per praecipua calcnti momenta, ct delineationes additas repraesentatae. In solaribus enim transitu a centri penumbrae, quando Via ejus terrae discum ingreditur, vel parallelorum, quando eXtra cadit, per loca optice projecta, in

plano comparent. Lunares ratione consueta expediuntur.

A M. SCHMIDII DEDUCTIO ULTERIOR IN M

ilonissuae addi vero Planetico- Solari S stemate palpabili mori demonstrando, per globos verticaliter explosos, ad longissimam distantiam versius occidentalem plagam relabbros.

167쪽

xsE ACTA ERUDITORUM

Luneburgi, literis Sternianis, I7Is,

EJUSDEM TENTAMEN III NOVAE INVENTIONIS cte.

Luneburgi, literis Sternianis, III 6, 4.

Plag. 2 I. Δ r propositionem suam, in Actis 1 Is M. Iulio p. 328 ex tpositam, hic ulterius deducit, di objectionibus quibusdam loccurrit, praecipue de motu a Terra mota globo Orientem versu mulini e , quem suppositum motum impressum I. IV brevi- ter nOVem rationibus refutat.Provocat deinde ad experimenta a Mersenno aliisque jam facta,methodumque exponit, quom. do experimentum hoc vel sciopetis, vel potius tormentis majOribus rite iterari queat; ubi globi solidi relapsum versus occidentem , secundum recentiorum Astron. motus terrae annui dicalculum ad iso fere milliaria Germ. expectandum sere, g. IX , computat; quae tamen distantia longe minor futura sit, si glo- , abi, ad vestigia eorum facilius detegenda, excavati, pul Vere pyrio aliisque ignium artificialium idoneis requisitis replerentur. Tentamine III Autor praecipuam illam quaestionem: Num limotus purae vectionis motum cominuatum imprimas uberius ex pendit, ιχ ad experimenta pro hac hypothesi statuminanda ob hjecta respondet, vel ficta re falsa talia esse, vel ambigua, Vel vehiculum aeris deserentis, proportionem graduum hic in itercedentem, non satis accurate considerata fuisse. Sex deinde nOVis argumentis motum a terra impressu in uberius impugnat, ct ad instantias regeri solitas responciet. Denique veritatem ex perimenti fundamentalis Mersenniani confirmat, & ad illud rite iterandum provocat; quod licet apparatus non privati sit, alias tamen facillimum, ejusque usum ac momentum non con temnendum fore sperat.

HIPPOCRATIS DE MORBIS POPULAR L

Ms Liber Primus se Tertius Graeco-Latinus. HiLacco 'Imo.

168쪽

MENSIs APRILIS A. MDCCXVII. a s 3

Londini, impensis Guil. Innys, I7I7, 4. Alph. I pl. I 8.AUtor clarissimus hujus opusculi, quod quidem charactere

nitidissiino editum est, hoc in animo habuit, ut primum octertium Epidemioruin librum Hippocratis, qui ex leptem soli progermanis habentur, publico daret. Hos simul jungi voluit. non modo quod pulchre unoque styli acumine scripti sint, sed

quod in eodem argumento versati, unum quoddam idque perfectum opus conficiant. Siquidem in Febribus enarrandis toti

sunt, ct quod in aliis Hippocratis scriptis minime factum est, singulares aegrotantiuin Historias persequuntur. Itaque id egit ChEditor, ut, quod a ceteris Hjppocratis interpretibus praeter, tum videt, ostendat ex hoc ipso sonte hauriri posse, quae de siderautur adeo in febribus acutis, medendi indicia demonstreti Quippe quadraginta duas Febre acuta laborantium Historias describit Hippocrates; ex his mortui sunt viginti quinque: ex reliquis, qui sa lvi evaserunt, nemo nisi evacuatione aliqua interveniente ad sanitatem perduetiis est. Pei spicue hinc liquere Autor haut perperam judicat, quid in hisce morbis depellendis

moliatur natura, ct qua demum via ars, quae ad nati ae regu

lam dirigenda est, debeat incedere. Igitur instituit Evacuationes illas, quibus hae Febres solutae sunt, percurrere ; & dei ceps de praecipuis evacuandi generibus, quae vel a natura indicata vel ab arte exculta sunt, pauca disserere: neque enim sui in .sitati esse ait, de Medicina integrum Voluinen conscribere, sed ea tantum. quae apud alios aut intacta, aut non satis explicata reo

perit, perstringere. Quare , quae de presidiis in hoc Febrium

genere maxime illustribus exponenda arbitratur, in novem Com.

menta-dispescit, quoruin I de ratione scribendi, quam in Epidemiorum libris tenuit Hippocrates, in et de Sanguinis Missione, praesertim de Venarum Jugularium Sectione, in 3 de .udoribus, in 4 de Vomitione, in s de Excreatione purulenta, de Pleuritide item, ct Peripnevinonia, in 6 de Abscessu, deque Coli & Vesicae Ulcere, in 7 de Purgatione, quam vim hambeat in Febre putrida, quae Variolis confluentibus supervenit,

169쪽

s4 ACTORUM ERUDITORUM

inque eapitis Erysipelate&do Excretione Intemnali, in η de Urinae Profluvio, α in 9 de Vesieantibus, quae Cantharides recipiunt, agit. Commentariis hisce mulia inserit Autor Clariss quae ad I Dctoriam Medicam pertinent 3 quaedam ad Matomen spe fiantia attingit 3 praecipue vero hunc de Evaeuantibus Sermonem. quatenus ad curandi Artem referantur, cautionibus observati

nibusque propriis d nonnunquam aegrotantium Historiis issu strat. De Purgatione in Febre putrida, quae Variolis superva. nit , quia illa medendi ratio fere nova eli S a paucis in usum ducta, paulo longior existit; eaque. quae de istiusmodi curatione disserit, sententiis illustrium Medicorum, Frediis, Levet Cade, mari Gibbons confirmat ἱ eorumque Epistolas ad se da hac re inissas adjunginta Praefatione, quid in hac Editione praestitum st, ct in

quo ceterae Hippoeratis Editiones defecerint, breviter Lecto. xem monet; α quaedam obiter de Diaticto mica notatia Librum hunc tanquam muruisculum aliquod mittit amico ko,Mehardo Frevis, Medico inoniens: cumque eo quasi cotilocutus, de Veterum Medicorum in scribendo praestantia mnuta memorat, eosque in morborum Hictoriis describendis sgnisque explicandis fuisse accurarissimos, dicit. Horum maxima illustrium, Cel P Caelii Aureliani, asexandri Tralliani , --kni, Aretaei, Hippocratis modum ,. quem quisque in scribenda renuit, ct in quo quisque maxime excelluilibrevi perstringit: de, linde ostendit, quam procul ab hac scribendi laude absint, qui idem argumentum tractaverunt, Recenti est

iruet. 9 obstetris. ae Inspere Cadav. v. o. in Rhenosinae Mercurius Triumphator, continens Argenti visi tauornam, IndoLm, Praerogativam ct Noxas in morborum chronam corum, praesertim Luis Venereae curatione. Anvectiatur de Curationisius Θ athericis Tractam.

Lugdutil

170쪽

ME SIS APRILIS A. MDCCXVIL'

Lugduni Batavorum, apud Theodorum Haach, ITII, 8. Plag. I 8 cum dimid.

INtegram hic Argenti vivi Historiam reperiet Lector curiosus

a clarissimo Gerardo Goris traditam . eX qua potiora excerpemus. Cum miraculorum plena sint omnia in rerum natura, vix ullum mirabilius inter ea reperire licet, quod mirifica sua textura, atque haud omnibus satia conspicua emeacia & viribus considerantis animum magis suspenrum & attonitum reddat, quam stupendum illud autoris naturae miraculum, aeteres' que liquoris vomica, uti Nostro audit, Argentum vivum. Dubium enim sane est, majorine damno quam emolumento mo talibus primo innotuerit; nam si myriades malorum respicias. quae humanum genus misere praegravarunt, postquam infidum hunc hospitem tam in mechanicis quam medicis tra stare coeperint, haud gravate penitus ejus usum semper re in omnibus damnabis,praesertim e foro medico relegabis ac proscribes. tanquam truculentissimum, ubique locorum maximas impune strages edentem, grassatorem atque nocentissimum, semperque de-1eterium. Vix latere potest hydrargyrum in imis montium Cap.

penetralibus, quin se prodat; lapidibus enim albis sed valde lovibus instar calcis circumdatum vulgo reperitur. Herbae, quae in montibus his crescunt, ceteris magis Vernant, ct majores videntur, arbores vero rarissime uores vel fructus ferunt, eorumque solia tardius proveniunt. Ejus profluvia norunt metallu gi, qui mense Majo vel Aprili sereno mane nebulas in vertice montium emergentes re instar lanae gossypti, cum crassus hie vapor ultra terrae superficiem ob gravitatem suam vix assurgat. supra herbosum cespitem pendulas reperiunt. argenti vivi venas subesse conjicientes. In hisce locis tum hydrargyrum i vestigant, praesertim in illis montis plagis, quae septentrionem spectant, quia venas ibidem ditiores judicant. Haud raro quoque multum aquae circa has fodinas Ostendunt, ipsum argentum vivum in 1uis latibulis & sedinis vel currens re fluidum via frustillatim & solidum in forma cinnabaris reperiunt; quod hamen haud saepe fit, quia mira & pernicissima sua fluiditate in avernas, cryptas, rimas dc fissuras terrae ct lapidum reptat. In-

SEARCH

MENU NAVIGATION