Acta eruditorum

발행: 1717년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

166 ACTA ERUDITORUM

redit quod termini Metaphysici, Syllosismi, &easus ex Juret s 7 iqq tam petiti minus gratiae ac suavitatis agerre legentibus Videantur. Quantum in ipso opere sit praestitum, peculiaria

34. quaedam exinde consignata commonstrabunt. Imperium 11 strum recte quartam Monarchiam voeari, I ob Prophetiam Da nielis, 2 ob Dominium in Romanos retentum, statuit Autor

Ill. Occidentalia Regna a nostro pendere affirmat, cum nec. 67 olim, nec hodienum ipsorum suprematui illud obsit. Augusto Romanos non absolutum detulisse Imperium autumat, cum τδ. speeiem libertatis S. P. Q. R. retinuerint. Capitulationes electo, Conrado I putat exortas licet solennes a Carolo V demum om9Q ginem dueant has vero Legibus imperii Fundamentalibus minime accensendas, quod Principes in Protestando contra eas- 'dem persistant ue nec illas ex re esse Imperii, si exteros maximo respicias, cum tarda belli consilia inde proveniant; imo urgente necessitate Imperatorem ad tutandam Imperii salutem a Capitulatione recedere posse. Carolum Calvum 1 96. di Ludovicum Balbum inter Imperatores connumerat, qui jure O9- suo, non ex coronatione Pontificis, Imperium sint adepti. Du-: 3 F 8- bravio, Sigismundum semet ipsum elegisse dicenti, re Iabulae de

otionis III uxore laseiva fidem adstruere non dubitat. Elect ribus in eligendo Imperatore discordibus, decisionem ad Prin- cipes pertinere tradit. Soli Caesari Jus condendae civitatis via-3 dieat, ct absque ejus consensu Status non posse munimenta condere sibi perluadet. Praeterea Pontifici Romano ex traditis Jui3 ' ris Canonici praecedentiam tribuere videtur. Omnia wesices

3 '' lai privilegia valere censet, nisi defectu aut falsitate laborent. 390 Viearii Saxonici jura nimium imminuit, & Advocatiam med-63 y liuburgensem, olim Capituli Halberfladiensis, a Saxonibus deinde per spolium fuisse retentam, sibi fingit. Numeritin Ele--H' ctoralis Collegii septenarium a ficta numeri sanctitate deducit. 7S ' Comitia tantum in loco , in quo lingua Germanica ct Imperii' Iurisdictio obtineat, celebrari posse; Statui quoque, neutris partibus addicto, licitum existimat, militi Caesareo transitum cou-9 cedere. Causas Principum Protestantium matrimoniales coram.

Arbitris, vel Consiliariis propriis iuramento fidei 1olutis, vel si

182쪽

MENSIS APRILIS A. MDCCXVIL 16

altera pars renuat, coram Illustribus Commissariis ejusdem Reis Iigionis ab Imperatore nominatis esse decidendas, egregie ostendit. Circulum Ausiriaeum & Burgundicum non jure Ci euli, sed ex singulari tantum privilegio Assessorcs Cainerae praesentare,eodemque nunc jureElectores Bohemum & Brunseseo. neburgensem gaudere reserti Formam Imperii nostri minime quidem cum regulis Λrissotelicis convenire dicit, esse tamen propriam, prout legibus suis est definita, quae respectu habito ad alias Resp. plane est anomala; Imperium vero Electionis iure deferri. Quam denique subjunxit, Rationem Status. L. B. dijudicandam merito relinquimus..

TITI LIVII FORO FULIENSIS VITA MEM

RICI UMNiae Regis. Aeredit S goge Epistolarum a variis Angliae Prineipibus scriptarum: e manuscriptu edente THOMA HEARNIO A. M.

reae sunt partes hujus libri, ut ex ipso titulo apparet, quarum

prima continetur vita Henrici V, Angliae Regis celeberrimi. isoripta ad filium ejus Henricum VI, cujus fragmenta cum alia quam multa apud Historiae Anglicanae scriptores extarent, i 'tegrum exemplare bibliotheca Cottoniana descriptum, & cum

eodiee Cantabrigiensi in Collegio corporis Christi adservatoeollatum jam tandem edere, hortatu summmm virorum, in animum induxit Clan Heamius. Titi Vero Livii nomen, quodi seriptori huic tribuitur, fictilium esse, editori videtur indubium 'indo autem deductum,quod fidemTitiLivii Patavini fuerit imia latus,cujus tamen elegantiam non est assecutus,quod secuto,quo floruit, facile condonanduinatatus autem fuit, qui patria relicta in Λngliam ad Humfrediim Glocestriae Dueem, Henrici U fratrem, prosectus, hortatu ejus vitam illustrissimi hujus Regis filio ejusdem cui ipse a secretiori conclavi suit dicatam scripsit. ea Industria cjudice Hearnio ut plerique omnes eum pressis vestigiis sint secuti; quamvis Matth. Parherus ipsum multa ab hoo

inclito Principe divinitus facta praetermitae arsuat, sylum id

eom.

183쪽

168 AC ΤΛ ERUDITORUM

eo ne videretur vestigia alterius cujusdam seriptoris anonymi exiguique pretii legere; quod judicium Hearnius reprehendit tanquam nullo sundamento nixum. Ceterum cum hujus nobilissimi Regis acta in obscuro non versentur, non opus esse censemus in luccincta hujus operis re censione quicquam afferre, praeter singularia quaedam. Ut cum refertur, antequam Gallicam expeditionem susciperet, eum . prius ad eliminandos haereticos quosdam, quorum capita erant olde east te alias Cobhamii dominus ct Johannes Acton, in agro Londinensi novas opiniones spargentes, armisque se tuentes, animum adjecisse, eosque magna celeritate oppressisse, quin &Oldeastellum vi proclamationis publicae squae in fine hujus traetatus habetur in potestatem suam redactum. una cum aliis supplicio affecisse. Pariter cum Autor narrat, Sigismundum Imperatorem, qui conciliandae inter duas nationes Gallicam & Anglicam pacis ergo iter in Galliam prius, deinde in Angliam ad Regem Henricum, quamvis ob pertinaciam Gallorum irrito successuin susceperat, in fraternitatem militum Garterii adscriptum esse. Item cum pacis conditionum, quae inter Carolum, Galliae regnum tunc obtinentem, & Henricum tandem convenerat, praecipuae suisse memorantur: ut Caroli filius, Delphinum se Vocans, ob caedem Burgundiae Ducis successione Franciae excluderetur, quam habiturus esset Hemicus, interea. que omnia administraturiis titulo Regentis Regni Gallici, dum Carolus valetudinarius exissens nomen Regis haberet; utque pax ea connubio Catharinae Caroli filiae cum Henrico inito fit maretur. Ex quo conjugio postea ortus est Hemicus VI. Altera hujus operis pars exhibet Regum aliquot & Principum Anglicorum utriusque sexus epistolas, maximam partem ex autographis descriptas, quarum collectionem Thomas Smi ilius S. T. P. moriens Editori legaverat. Praeter quas se adhuc

alias, sed perpaucas, possidere innuit Cl. Hearnius ab Henrico VIII ad Annam Bolenam scriptas. Quas ideo se suppressisse

ait,quod verba aliquot contineant obscoena, quae lectoribus Ino

destiae virginalis Annae Bolenae stilicet similibus, cujus pudici-siam illecebris ac Mauditiis suis ab Henrieo non expugnatam

184쪽

MENSIS APRILIS A. M DCCXVII. IS9

eontendit Hearnius displiciturae essent. Ramvis easdem ab alio editas notet. Ceterum hac sylloge eo majorem gratiam apud omnes iniisse celeb.Εditor sibi spondere potest, quo sunt

scriptores harum epistolarum illustriores, praesertiin cum non tantum familiores quasdam, sed majoriῖ momenti res attingant. Nee minus rem gratam nos Lectoribus facturos speramus,si spe. cimina rerum iis contentarum delibemus ; hoc saltem notamus, quod optandum fuisset,ut in omnibus,quod tantum in aliquibus factum, dies annusque, quo exaratae lunt, fuissent annotati. Oecurrit adeo p. IO3 epistola Henrici VIII Regis Angliae ad Episcopum Durha mensem, in qua respondet literis eiusdem, unaque Episeopi Eboracensis & Wincestrientis, quibus auricularem consest onem defendere nitebantur. Miraturque adeo obstinatum animum eorum, quo eadem argumenta, quae nuper in plenissimo consessu curiae regni siveΡarliamenti Archi-Epis scopo Cantuariensi, aque se ipso penitus fuerint excussa, recoquere nitanturNihilominus tamen ipse de novo ad allatum ab iis

locum Chrysostomi,inquientis: u D SOLUS PUDOR SVRFICIAT PRO POENA, respondet: voeabulum SOLUS facere

potius contra auricularem consessionem, quam pro ea. Adducitque alium ex eodem Patre, ubi ait: non hominibus peccata ruadetegere cogo. Porroque notat,autoritatem Bedae & Poli non inisnuere, quod a Deo sit mandata confessio, sed simpliciter, quod ipsi eam non subterfigissent facere. uantum ad dic am orige. nis, ex eo probari posse non minus: quod teneamur lavare str tum lacrimis, ae tenemur: dicere sacerdoti. Atqui prius neminem pro necessario Venditare, adeoque nec posterius magis uris gendum. Scripturae dichim,quo Origenes utatur ad confirmanis dam sententiam suam, non dicere: quod pronunciabo injustit in meam sacerdoti, sed: Domino. Jacobi assertum quadrare potius in extremam unctionem, quam confessionem. Cyprianum de lapsis laudare quidem eos, qui confiteantur sacerdoti, sed ne. quaquam pro praecepto illud injungere. Dicta Esaiae c. 43, secundum versionem septuaginta Viralem, & Prov. I 8 loqui non de aurieulari sed cordis interna consessione, de qua etiam agitPL si.Quin tandem verbis ab Episcopis ultimo allatis: circa

185쪽

personas vero ministrorumiccusaum aperte innuere, confessi is onem non esse Dei ordinationem, imprimis cum ipsa sbi sum serit de tempore α modo confitendi diversimode pro ratione diversarum regionum statuere. Amplius p. Io 3 extant Catharinae Arragoniae,tum adhucReginae& uxoris Henrici VIII literae, quibus ei nunciat victoriam perduces ejus a Scotis reportatam, occiso Rege ipsorum & armis vestibusque ejus captis. Sequenti epistola ab aliquo ex ministris regiis petit, ut apud Rege in intercedat,quo filiae suae morbo laboranti venia daretur, non tantum propius ad se accedendi dein vicino loco commorandi, quod Henricus non abnuerat, sed etiam ipsam videndi, de securitate ejus pignore corporis sui ca vens. Aliis literis eadem Elisabetham, tum juvenculam, humanissimis verbis hortatur, ut opus Erasini in Johannem, quod

tIanstulerat, non dissimulato nomine suo edat.

P. io9 & sq. osserunt se liteiae Atinae Bolentae nondum Reginae, ad Cardinalem Wolseum, quibus pro munere submu- so& prolixo ejus favore gratias agit. P. III vero litei ae ejusdem igna in carcere detentae , quibus Henricum inter alia rogat, ne juratos sibi inimicos judices ct accusatores suos ferat, sed legitimum judicium instruat 3 quo facto se vel innocentiam suam omnibus patefaeturam, vel culpam suam publice confessuram. Quod si vero apud Regem jam aliter decretum fierit, Deum orat, ne crudele ejus & principali fastigio indignum laetum, in summo judicio, coram quo innocentia sua clarissime pateat, severius puniat. Et in fine hujus epistolae narratur, cum Rex missommcio eam hortaretur, ut Verum fateretur, eam respondisse et

nihil amplius se pus confiteri, quam quod jam dixisset. Ceterum

Regi δει asse gratias debere,non solum quod ex mediocr armina mrehionem s plane Retinam fcust, sed etiam quod, cum ullum dignitatis augmentum in terris sibi adjicere haud posset. ,

nunc in animo habeat, se Martyremu Sanctam in caelis escere. Eduardi Principis tum regii, quor sequuntur p. Ity R. ad no- Vercam Catharinam, Henrici viduam, stylo latino nitidissimo sunt concinnatae. Edictum eius jam Regis extat p. III, de mo

tibus Κettii cujusdam, qui in Norfolcia α , Suffulcia pro Rege segesse

186쪽

gesserat, quorum oppressio Duci Somersitiensi demandatur.'I'. ii I Episcopus Wincestriensis ob insolentiam verborum laeactuum graviter increpatur, ct missis 4 ex ministris regiis ipsi artieuli subscribendi proponuntur. Extant & literae Janae Grayae, quae regium titulum assumserat, ad sedandam plebem c uosdam ex nobilibus ablegantis. In literis Mariae Henriet iliae plurimis sunt aliquot, quibus culpam ct offensa in apud Iatrem. deprezatur verbis humillimis. Quaenam illa culpauerit, apparet ex epistola praecipue p. I 37, in qua Crommel lius Regi ab intimis consiliis eam duriter objurgat,quod articn-Ios quosdam subscribere recusaverit. Erant hi numero tres p. 1 3 expressi,quorum primo supremamRegis potestatem in temporalibus sine limitatione agnoscit, ejusque legibus omnibus i csingulis se submittit. altero agnoscit Regem tanquam caput Eccletiae Auglicanae post Christum summum, S Epileopi Romani

assectatam,& has tenus in regnoAnglicano exercitam re usurpatam potestatem non aliter abominatur, ac ceteri ejus fideles subditi. Praeterea omnibus commodis & juribus, quae ex semen- 'tiis&dicta potestate Romani Praesulis in se redundare possent, renunciat. Tertio libere ct nullius rei respectu .quam officii sui erga Deum & Regem habito agnoscit matrimonium, inter Regem & matrem Mariae pridem initum, fuisse incestuosum istillegitimum. Et his omnibus articulis tandem etiam subscribit. Reliquae Mariae epistolae continent iteratas gratiarum asstiones ob veniam ejus offensae impetratam, insuper etiam quaedam do

mestice Ex interjectis p. 149 Wriothesi eji literis apparet,

Mariae nomine Regis aliquam matrimonii conditionem propositam, in quarum fine miratur idem Elisabethae tum juvenculae gravitatem & maturum judicium,eamque insermone cum ipso habito non alitet se gessisse ac matronam 4o annorum testatuta

P. I exstat epistola Mariae jam Reginae ad Elisabetham, qua eam sub praetextu majoris securitatis ad se accersit. Esi re alia p. Is Philippi ct Mariae ad Papam Marcellum II, qua D. Nicolaus Hethe commendatur ad munus Archiepiscopi Eboracensis.

Inde Mariae Emanuelis Portugalliae Regis filiae binae episto, lae ad Mariain Anglicam latino idiomate, Annae Clivensis al

187쪽

eandem Mariam una, insuper adhue una Elisabethae ad Catha.rinam novercam se Osserunt; quarum postrema orat illa, ut transmissum libellum versibus Gallicis primo scriptum, aque ipsa in prosamΛnglicam conVersum,cujus titulus:*in ulum animaepeccatricis, poliat atque emendet, adjecta praefatione opum sculo illi premittenda. Precatio Elisabethae p. I 6 extans in publico precationum libello,Supplicationes torum dicto, sae. pius recusa est..Hinc sequuntur lite, Elisabethae latinae, ad Eduardum fratrem,tum temporis Regem,eleganti stylo & humanissimo,qua cum binis p. I 68 & ITI excusat se, quod non consuetum Inu. nusculum literarium ob valetudinem paulo imbecilliorem aut temporis angustias obtulisset. . Picturae suae eidem transmissae addit epistolain. Anglico idiomate scriptam delicatissimi αsuavissimi styli. Succedimideini aliquod monumenta Elisabethae jam Reginae; quorum primo p. I76 interdicitur omnibus membris & rectoribus Collegiorum Academicorum Cum uXO-ribus α liberis suis intra praecinctum eorundem habitare. P. II 8 Archiepiscopo Parxero ita relarinandi& ritibus occupato post diseessum Episcopi Eliensis adjunguntur operis adjutores Epimseopi Londinensis & Sarumensis. In epistola P. I 83 eadem Ja-eobo Scottae Regi ob egregiam indolem α Virtutum amorem gratulatur, eumque ut in ξrosessione Vem religionis persistat,.

hortatur .

In cujus epicolis, quae P. Igs incipiunt, essaliqua ad eandem iElisabetham, qua ei insidias Fathlandiorum, quas vix avaserali, exponit, .annuamqtae pecuniam. sibi promissam mitti petit. Reliquarum pleraeque sunt ad Daniae Regem secerum, ejusque familiam missae: Una est directa adpios verbi Dei Pastores, Do

ctores re Minturos evangelica veritatis praecones, ubique. teTrarum existentes, qua rogat, ut legato sto Patricio, quid ad emenis dationem doctrinae α disciplinae loe suo regno necessarium videretur, communicarent.. In epistola alia p. I97 ad amicum aliquem data exponit,quantas contentiones ipse cum Presbyterianis habuerit; quorum argumenta dicterio non incleganti exce

188쪽

MENfIs APRILIS A. MDCCXVII. I 3

ptismum recusarent,haberent in crumena cruces solidioris s magis propriae subsantia. Exhibentur hic etiam duae ejus inscriptiones dedicatoriae, una ad Oxoniensem, altera ad Cantabrigiensem Academiam missae, operibusque ejus praefixae, cum OratiO- ne praefecti Bodlejanae bibliothecae, habita tunc cum Opera illa in Archivo bibliothecae reponerentur, & epistola Academiae Oxoniensis gra ias agentis pro illo δωρου βασιλι-. In illa oratione memoratur tanquain notabile, quod Bodlejus fundator peculiare aliquod armarium. quo conderentur scripta a Regia Majestate profecta, instruenduin mandaverit, antequam Vel somniasset a Jacobo edendum aliquod literarium opus- Literae Caroli, Jacobi filii, & Gustavi Adolphi Sueciae Regis mutuae agmen hoc claudunt. Quibus accedit auctarium ex MStis musei Thoresbyani, continens praecipue literas Catharinae Parriae, po fremae ex uxoribus Henrici. VIII, an classis praesectum, quem pridem amaverat,dc Edaudi Regis ad ipsam ingentes de controversiis quibusdam inter illam dc maritum ejus posteriorem vitem aliquot epistolas Elisabethae Iacobi filiae , quae Electori Palatino nupsit, Praga scriptae, ubi tum commorabatur cum conjuge a Boliemis in Regem electo, quibus rog3t Murreum, ut per fratrem ejus educationi commissum pro auxilio ipsis praestando. apud patrem intercedat. Appendix tandem operis exhibet verba postrema Iacobii

Λngliae Regis ex dictis potissimum Scripturae desuinta & fiduci am in Deum Chri stique meritum spirantia, quae, ut testatur sub juncta Guillelmi Paddi notula psi rgonizanti ab Episcopis praesentibus praelecta fueruntet.

DANIELIS P AR FI HISTORIA RAUARI Cm

Palatina. GEORGIUS CHRISTIANUS FOHA ES,

recogno est, adnotationibus illustraυit; ct duplici

appendice auxit Francosurti ad Moenum, sumptibus Frid. th. Fbrsteri,IΠ7 4.. Alph. ψα Novae huic editioni quid Editor adjecerit, a nobis commemorandum est. Primo loco praefatio occurrit, qua de s ri, I 3, 2torim

189쪽

γ 4 ACTA ERUDITORUM

ptoribus ad historiam, remque Palatinam noscendam, specta tibus agit, ct typis non solum exscriptos, sed manu etiam exaratos recenset. Λttulit minorum etiam Voluminum & levioris momenti Autores, nec locum inter illos denegavit illis, qui vel versibus modo luserunt, vel panegyricos conscripserunt, Vel in pompis describendis occupati fuerunt, quandoquidem & hos nonnunquam historiae rebusque gestis lucis at quid astundere palam est. Palatinatus Rhenentis τοποθεσίαν neberus in Originibu , gesserus in Topographia, quam in multis mancam esse, in mul tis vulgi stare opinionibus, falsa veris iniscere, nec distincte semper procedere, notatur, Jacobus Byerisin in Antiquitatibus Palatinis ex Jo. Agricola viridatio & aliiς MStis collectis, vernacu Ja lingua exaratis, ct a Migio in Collectan. Palatinis p. I edititi deseribunt. Ad speciali ora pertinent. quae de Greichelma, ira istu Sueviae contermino, Chyimus in oratione, & Heretos in il scriptione 'ernacula, quae inter alia MSpta deiέκyloe latet in bibliotheca Franco furtensi ad Moenum, tradi dei unt. De Heida berga sutor Chron. MSpti ab Autore. Germ. Principis allegatu . Heroidus, Hubertus Thomas Leodius, Paulus Melisskr, Mar quartas Meherus P. II Origm Johannes Seobaldus Fabricius sMelchior Mami; de Lupudimo, hodie Ladenburgo, Deberres realii memoriae prodiderunt. Sequuntur scriptores chorogra phici Manhemenses, oppenheimenses, Neo husini, Bipontini Lichtenbergenses. Scriptores genealogici alii universum siemma Palatinorum Rheni exhibent, utJo. Saberiine in Gene

alogia Palatina, quae MSi a latet in Bibliothecis, Autor des

editus,Jo. χι in Exegesi, Pentaseon Candidus sycobus Ludovicus Mutherus, qui familiam Comitum Palatinosum Rheni a Carolo M. descendere flatuunt, Anonymi nonnulli, αGhierus. Alii certos intra limites sese continent; ita Comi ἰς Palatinos a Ruperio 'tirip. prosatos Altu, Polamus, ct Principe Bipontinos Bentheriιs collegit. Se iuratur 1eriptores historici

JHic Cl. Eclitor primum eos produxit in medium, quidqantiquissimis Rheni Palatinis egerunt; deinde qui veterum ro '

cen.

190쪽

MENSIS APRILIS A. MDCCXV II. , r

centiorumque historiam sinul eomplexi sunt; tum illos, qui in 'Decentiorum rebus solum fuere occupati; sequuntur, qui sigi, Iathn perscribendis quorundam gestis oyeram dederunt, inanio qui aliquorum tantum laudes prolequut sunt. Speciminis loco quaedam ex iis quae Cl. Autori observata fuerunt, delibabimus. P. 2 3 Narrationem de venerabilibus Palatinis Rheni Gren i- ο seu getove s Mathitae, eorumque filia B. Rrcheza Rcgina P Ionia, a monacho Brundiisserens diu in Biblioth a coenobii Brun,illerenti latuisse docet, quam postea Actis Sanctorum ad d. XXI Maji &Tom. I Scriptor. Rer. Brunsm. Ill. Lesinitii insertam fuisse constat: Autorem a rebus,quas scripsit, non multum absuisse conjicitur, cum quaedam a vetula sibi narrata referat, quae Mathildem, Ezonis Palatini conjugem, ju-Vencula viderat..P. 2 s Autores MSpti recensentur, qui recem ttorum Comitum Palatinorum Rheni facta it histrartuit. ψtum de Rheni Palatinis, additis antiquissimorum Palatinorum Rhenii armis eisque variis coloribus distinctis illustratum, Herbornae extitisse,Tolnerus autor est, qui Joannis I Ducis Bipontini opera concinnatum id fuisse, suspicatur.Anonymi chronicon Ducum' Bavariae s Palatinorum Rheni, rhythmis Germanicis maxima ex parte Sec. XVI compositum,in Bibliotheca Friderici BenedictiCarpZovii extitit. roni on Palatinum, MStum ex Bibliotheoca Marquardi Freheri,nunc Jo. Petrus Ludemig possidet. Calem darium historicum de Comitibus Rheni Palatinis in bibliothecae Ducali Bipontina, quae anno cIo Ioc Lxxv I I Gallis in praedam cessit, extitit. Hermanni mitechindi historia de Palatinis, sive

brevis & vix quinque plagularum libellus est, ab Ottone mittetiopachio incipiens & inJo. miro desinens. Λutor primum Hei-delbergae in collegio, cui a Sapientia nomen est, doeuit: post in Academia linguae Graecae & deinde Mathematum Professer, A. cIo Io LxIx Rectoris functus est munere di d. VII Febr. cIo Ioci II obiit. Georgii Tolmidae historia Comitum Palatinorum, Rheni, molis pariter exiguae libellus, habet tamen, quae frustra

apud alios quaesiveris. Incipit a LiuiZoho, Arnulia ibitae, ac de

SEARCH

MENU NAVIGATION