Acta eruditorum

발행: 1717년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ACTA ERUDITORUM

terim non plectuntur selum, qui ei effodiendo suam colloeant operam, & vel morti traduntur, vel omnium partium debilitatidi tremori, paralysi, convulsionibus & ashmati obnoxii redduntur, sed & qui illud in igne tractant, aurifabri, specularii, ehymistae, pictores, dc qui au- α argentum ab admistis recrementis mineralibus mediante mercurio separant atque repurgant. Nec melius se exhibet, si improvide in medicamenis tum vertitur. Alios enim horrenda atque lethali mulctat sali. vatione, alios dentium vacillatione, & lapsu,. orisque ardore atque foeda exulceratione saucium assicit,. alios alopecia foedat, haud paveos subito praesecat, alios catarrhis obnoxios facit, ael. os a friabilia & cariola reddit. Est autem mercurius liquor mineralis & metallicus volatilis, omnibus metallis cognatus, prae cipue auro, sed minime ferro, ponderosus, densi minus, colore 3- argento similis, ignem fugiens. Mercurius dicitur triplex, nativus, artificialis & e metallis ac semimetallis extractus. Nativus etsi per se natura operatrice separatus inveniatur, quem virgineum vocant, plerumque tamen ex terra minerali, quam cinnabarim nuncupant, Vi ignis evocatur. Uena enim ejus in ollis excoquitur. Inferiores scilicet ollae usque ad margines defodiuntur, in superiores vena in particulas ira sta injicitur, eaeque repletae obturantur musco, & inversae in oro inferiorum imponuntur, ae undique mistura, quae constat ex pulvere terrae comminutae & a carbonibus resoluto circumfunduntur, ut ex ea superiores palmam modo extent; ad utrumque foci latus saxa prius striusta sunt, eisque superimposita tigna , quibus operarii' longa ligna injiciunt transversa. Et si vero ligna non attingantollas, acris tamen ignis ardor eas calefaciens argentum ViVum per muscum in ollas interiores defluere cogit; si contra in inferioribus excoquitur, sertur in superiores : si olla quaedam vitium contraxerit, cum fumo aufugit. Dantur & aliae venae mercurii eXcoquendae rationes,tam per ascensum, quam descensum,& ad latus per exhalationem in conclave concameratum sub specie stiblimationis, eum mercurius recidit in arenam vel cinerem in 'termedium. Quoniam tamen vivus & currens propter fluidita -

- siam dissiculter transportari potest, magna ejus pars in se

172쪽

MENSIS APRILIS A. MDCCXVII. Is

ina cinnabaris relinquitur,vel in cinnabarin, addendo sulphuris vulgaris p. i. tribus partibus mercurii, mediante sublimatione, reducitur: postea suo tempore S loco,absorpto per addita alcalia sulphuris acido, iterum revicturus. Qui mercurium sulphureis & nitrosis particulis conflari statuunt, minus extra oleas Vagari videntur, quanquam nec sic intimior ejus textura satis pateat, a posteritate sorsan in apricum ponenda. Ex adunatis iiDterim ejus minutissimis globulis haud dissiculter ejus in igne rolatilitatem, quamvis alias gravissimus sit, concipere possumus; quia scilicet figura rotunda minus apta est pro particulis inter se invicem uniendis.. Sub hac forma per os tum tus nil nocet, sed in quibusdam morbis, ut in iliaca passione, ictgniter prodest. Εjus vero fluiditatem impediunt salia acida, eique vim corro dentem & deleteriam conciliant. Metalla potissimum ingredi

tur mercurius, utpote quae nihil aliud sunt quam concreta ex succo mercuriali,.sulphure &sale; vapor enim viscosus mercu

rialis ignibus subterraneis sublevatus resolvit salia in fodinis seu venis, quae resoluta ct confluentia corpus mixtum metallicum constituunt, quod tuin pro majore vel minore salis & sulphuris

admistione modo in hoc, modo in aliud metallum concrescit. Metalla enim aeque ac lapides hodienum adhuc nascuntur. Di stinguunt tamen magis curiosi mercurium ab argento vivo, seu hydrargyro, illum metallorum proximam ponentes materiamψhoc mineralem vocantes liquorem, & veluti recrementum, aut incompletum partum,vel abortum deficientis naturae , atque il-

Ie idem est, qui etiam ex metallis arte potest elici. Somnia interim sene, qHae Astrologi de planetis eoelestibus metallifieis perhibent, dum non solum gignere illa astra sed & gubernare

metalla, influereque viribus suis in proprium metallum, mo dicus asserunt. Atque ex eodem fonte, nec non ex Arabum om- cinis & commentis prodiit auri sol iacet in pharmacis usus, qui an magis vanus sit an infamas, dubium manet. Inter praeparata . . . mercurii primo depuratio ejus a sordibus adhaerentibus commemoranda venit; quem in finem exprimitur Vulgo per corium ; quae tamen enchiresis non semper suffcit, quia metalla intimius ei conjuncta simul transeunt. Alias infunditur aliquoties

173쪽

as 8 ACTA ERUDITORUM

in spiritum vini & agitatur ; optimus tamen modus est, si me

curius praecipitatus aut cinnabaris eum ana tartari vel calcis vivae

destillatur, vel saltem simpliciter per se per retortam propulsus nihil recrementi relinquit. Sie enim purissimus mercurius se manifestat in receptaculo affusa aqua frigida.Depuratur adhue alio modo, nec ita vulgari, per salia quaedam mineralia ac sin sulares quasdam enchlaeses ad Gyaraadum ab eo noxium se,phureorrosivum a Gebro, Arabe, descriptar. Nota puritatis est, quod carbonibus impositus totus effumet ix sine strepitu, vel in

cochleari argenteo evaporationi super Frunis expoIitus macuam relinquat flavam aut albicantem, non nigram aut suscam. Vulgo cemetur.Optimus, qui eruitur e mineris auro vel lunae vi.

sinis, re hinc praesertur Hangaricus aliis. In Medicina luis v nereae verum & specificnm ejus antidotum creditur, quale tamen , prout communitor adhibetur , non est, quatenus plys, έmum excitando utiles pariter ae inutiles humores, eosque se titisatos & fluidiores redditos per glandulas salivales extermi nat. Haec vis seu potius virus hoc in mercurio vulgari solum residet, siquidem ex metallis extractus salivationem inducit .nullam, atqueita praestantissimum & securissimum simul ev dit medicamentum in morbis chronicis,praesertim Venereis,po lychrestum & se e catholicum. Ustatiores mag4sque vulga res mercurii praeparationes medicinales sunt praeter depurationem praecipitatio seu potius calcinatio, sublimatio, destillatio. extractio, liquatio, re salificatio, quibus accedit crystallisatio.

unde arbor Dianae seu philosophica emergit. Pro linpostoribus vero habendi sunt, qui ex mercurio per se aquam, spiritum, oleum resal elicere volunt.Nec magis aestimanai veniunt,qui ex mercurio o viridi aeris, lapide calaminar ochra vel radice cur cumae aurum conficiunt sophisticum. Praeparatio ejus cum anatica sulphuris communis portione, quae aethiops mineralis audit, omnium ineptissima est, cum nihil aliud sit quam mera calx ii, utilis acido saturata. Oinni primus, qui ad luis Venereae curationem unguentum mercuriale ordinavit, sacobus Carpensis vulgo creditur. Huic tam an alii volunt facem praetulisse Iudaeum quendam Ulusponensesia, qui lue Loc affectus in operae

174쪽

quodam mechanico mercurium imprudentius tractaverat, α per insequentem mox ptyalismum curatus fuit. Eum empirici quidam audaciores re sagacissimi remediorum exploratores seeuti,per analogiam quandam hoc remediumtranstulerunt a eu. ratione mentagrae re pudendagrae, ad quos assectus jam ante secula usurpatum fuerat ab Λrabibus, in tuis venereae curationem, tanto successu ct commodo, ut deinceps pro alexiterio ct foedae hujus luis antidoto sit habitum; quod tamen nisi optime tractetur, debite castigetur,. opportline detur sedc prudenter atque ci oumspecte adhibeatur, non satis tutum datur. Dolendum in-Cap. 9. erim est. latero nos non minus mercurii in corpore humano operationes,Veraque effecta, quam Vires plurimorum simplicium,quas nemo a priori explicare audebita uem Veneream quod 1 r. attinet, non haec demum tua incunabula. aetate Caroli vIII Galliae Regis, anno I49 3 S I 49 ad Neapolin cum Alphonso Re gdibellum gerente, habuit, licet plurimum tum temporis saevierit 3, siquidem Guillelmus Salicetus & Ualescua Taranianus, diae

ante hoe tempus viventes, plurima ejus commemoraverint

symptomata.. Certum interim est, hanciuem nulli jam adulto supervenire, nisi contagio qui se polluerit. Pos habitis autem In

omnibus aliis medicamentis . quae aegri tales non sine lautino modio nec absque periculo vel degluttiint, vel sibi illiniri permit-Mint, inverusse se dicit Autor novum modum mercurium praegrandi, unde hic ingenua sua virulentia exutus absqueulla sa-vatione omnia acidi maligni spicula ct cuspides diffringit, αεomminuit, atque eX corpore per sudores, urinam,insensibilem trans spirationem &c. modo adeo placido eliminat, ut ejus ope. rationes, etiam fi valde sint effraces, vix ab assumentibus sentiantur. tum est in Vulgns,quod mercurius salia acida albetat,a - 'quibus fluiditate sua exuitur, ct vim corrodentem & deleteriam acquirit. Cum autem lues venerea sua primordia ab acido vo- utili, viscido quodam involucro Occultato, capiat, necessario mercurius cuin eo combinatus reviviscit, passim v. nerat, os saucesque laedit, corrodit re excoriae, nec raro ventriculum i c. intestina stimulat, eorumque vasa sanguinea dilacerat, ct ape fit, unde diarinoea vel dysenteria oritur. Salivatio, quam Pro

175쪽

,so ACTA ERUDITORUM

vocat tamdiu durat,donec Virus veneremn vel ipsum argentu vivum assumtuna foras fuerit eliminatum. Si e contrario non satis salium acidorum ostendat, tunc per poros cutis transspirat, secum rapiens obvium Virosum acidum Venereum, qua ratioue . nonnulli admodum feliciter sine salivatione in sanitatem rest, tui possunt. Per intervalla vero si mercurialibus bene praeparatis utamur, obstructiones reserandi, massamque sanguineam depurandi causa, tum perraro salivationem, purgationem ut- plurimuin, urinam Vero re sudores rarius, nisi quispiam peculiarem mercurium praeparandi modum calleat, ciere solent. Cum aulinu in duas partes abean qui luem veneream curandam sum stipiunt, ct vel per salivationem, vel per decocta lignorum eamdem debellare annituntur; Autor noster lites has compositurus, salivationem non penitus rejicit, sed illam quoque haud temere instituendam esse, α nisi cum morbus jam nimis inveteratus, α pertinax aliis remediis non amylius cedat, locum invenire extinitimat, ' In tractatu de cura Sympathetica id agit Autorelarisiimus, ut ex sympathiis & antipathiis, quae in rerum natura occurrunt, probet, dari etiam curationem magneticam Vel sympatheticam, . iex variorum Autorum autoritate re propria experientia conVi- iactus etiamsi verae & adsequatae causas ejusdem etiairinum nos Iateant. Coronidis loco appositae sunt quaedam litetae ad Λut

rem datae, methodum elus luem Veneream curandi concernen tes & confirmantes.

sIBLIOTHECA SCRIPTORUM HISTORIAE

Naturali omnium terrae regionum in servientium. Histo riae naturalis Helvetiae Prodromus. Accessit celeb. Viri

COBI LE LUΝG, Bibliothecaris Oratoriani, de Aristoribus Historiae Naturalis Galliae. Cotyegii DH. yACOB SCHEUCHZER, Med. D. Math. Pros. Societ. Leopolino . Carolinae, Regiae Angl. se Borus

Cisuri typis Henr. Bodmeri, III 6e8. Plag. Icileberrimus Autor, qui id saltem egit, ut indiearet Autores, qui hujus vel illius provinciae naturalia, ut sunt lapides,

176쪽

MENSIS APRILIS A. MDCCXVII. I 6 I

gemmae, mineralia, aquae, plantae, herbae, & id genus alia, delinearunt. Prodromum appellat hoc opusculum Historiae Naturalis Helvetiae: siquidem ejus generis libellum a se confectum

stib prelo jain sudare subinde indigitat, de quo quid sperandum

sit, Lectori in Piniatione uberius declarat. Methodo procedit Geographica, onenditque,quinam scriptores faciant ad notitiin m rerum naturalium in orbe universo occurrentium. Singuli scriptores, singularum provinciarum naturalia adumbrante secundum ordinem alphabeticum recensentur, nominibus Autorum nonnunquam ea, quae ad tempus nativitatis & mortis, tum re dignitates, quibus in niti fuerunt, spectant, adduntur, tum & argumentum, editionis locus, annus & formadnterdum etiam nova impressio & augmentatio, rarissime tamen, subjicitur. Absolutis cujusque provinciae Autoribus, qui suis nominibus inclaruere, annectiinturAcionymi,in quorum cumulatione adeo diligens fuit Scheuchaerus noster, ut etiam cantilenas, quas de prodigiis confingere,& quarum decantatione misellae plebi metum incutere solent circumforanei, addere operae pretium putaverit.Ferax admodum harum sabularumGermania nostra ideoque prolixum valde catalogum de iis videas contextum p. 6 6-ad 8 2, cujus furfuris novella etiam extat p. II 6, ubi de prOdigio,quod Λ.I s I d. 29 Septan coelo apparuisse fertia legimus. Selecta admodum sunt, quae Autori, pro insigni sua in historialiteraria cognitione, de 1criptoribus Historiae Naturalis Galliae gommunicavit Cl. te Long. quaeque hic appendicis loco opusculo Scheueligeriano subjeeta deprehendimus i cujus Viri dii, gentiam si aliarum quoque regionum eruditi aemulari velint, tum demum de integra Bibliotheca horum scriptorum gratulari sibi posset orbis eruditus. Enimvero diligentissimo Seheuehingero neutiquam propositum videtur, ut omnes recenseret Autores, Verum ut, quos in promptu habuit, indicaret, simulque. raenam via insistenda sit ei, qui opus historiae naturalis cujuseam provinciae molitur, doceret.

177쪽

ctim explicatum. Cui Meesserunt FO FAC MUSTUBAE

CHII, FC. Contradictiones Auris Canonici,at 9 Disserentiae Auris Civilis se Canonici, eam indice materiarum 9 titu-Iorum atque Praefatione SA M. STRYXII K. Denuo ibud

ora in Regia Fridericiana. Halae, sumtibus orphanotrophei, ITI7, 8.

Jus Pontificium non eadem hactenus apud omnes, sive R

manenses spectes, sive Protestantes,. tractandi ratio obtinuit Nonnulli enim altius ascendentes, cunctaque a primis inde Christianae Eeclesiae ineunabulis repetentes, diversitatem, quae inter hujus instituta & recentiorum Canonum placita Pontifi- eumque Romanorum sanctiones intercedat, eXposuerunt; qua in re Galli cumprimis scriptores, dum secundum libertatem Ecclesiae suae vindicias agunt, operam collocarunt & prosecerundplurimum. Λlii vero intra Decreti ct Decretalium, quatenus Iuris Canonici Corpore continentur, metas subsistentes, praeter ConciliiTridentini ct novas Pontificum Deeisones nihil adjici. endum esse crediderunt. Tertium genus post renatam Evangelii lueem ct disciplinam veterem Ecclesiae restitutam enatum est,eorum, qui cum obtrusa semel majoribus Juris illius volumina, a Reformatoribus nostris, qua publici status dignitas ct tram quillitas doctrinaeque integritas paterentur, tolerari, Ordinati onibusque, quas in suis Principes Protestantes territoriis, post Iiminio velut recuperata potestate circa Sacra condiderunt,.

corrigi vel suppleri etiam animadverterent, officii sui esse arbitrati sunt, si partem hanc prudentiae Iuris ita informarent, ut iis, quae ex Pontificum rivulis haurienda essent, leges Ecclesiastica eum totius Imperii, tum suae quisque Provinciae adderent; unde

mixta species juris Pontificio- Ecclesiastici prodiit. perfectissimus tamen haud dubie illorum labor haberi debet, qui tripartitum secerunt,sic.ut in singulis materiis primo quidem senten

tiam.

178쪽

iam primitivae Ecclesiae explorarent, deinde innovationes de deviationes Ecclesiae Romanae earundemque causas detegerent; denique quid in abusibus his tollendis Reformatorum industria praestiterit, ostenderent: quam Viam inivisse meminimus magni nominis JCtumJoannem Schilterum majori adhuc appa.ratu Uiruin in hac palaestra exercitatissimum JustumHenningum Baehmerum, in elaboratissimo opere, quod Ius Ecclesiasteum Protestantium inscripsit, cujus continuationem avide expectant iusti studiorum horum aestimatores. Ad secundam classem meisino suo reserendus est praesens libellus Arnoldi Corvini, utilissimus eis, qui Jus Pontificium, ut in Decreto ct Decretalibus lit ris exhibetur, nosse desiderant, quae prima, ut arbitramur, cura esse debet illis, qui sine offensa in eo ediscendo progressus sacere cupiunt. Enimvero, uti genuinis Theologiae, Politicea Historiaeque adminiculis infructo arduum esse nequit naevos

illius agnoscere, ita si rudis adhuc animus juris illius praeceptia undique obloquentes audiat, repugnantium sibi invicem opinionum mole oppressus dissiculter capiet,quae juris Pontificii proprie habenda se ut. Lucem primum adspexit scelus hic Amst

lod. I 6 8, eo nimirum tempore, quo Resormatorum adhuc sacris Autor addictus esset, qui postea ad Pontificiorum castra transiens, &ab Electore Moguntino ad Consiliarii munus de Professionem Juris ordinariam evocatus, eundem denuo typis describi fecit Moguntiae I 662.Secuta fuit tertia Editio Halae Saxonum I7o . curante celebri JCto, Samuele Strγhio, qui Contradietiones Iuris Canonici a Missenbachio observatas, nec non

differentias Iuris Civilis s. Canonici aJoachimo Hassaeo, Rosto

ehiensi, in Academia Basileensi quondam congestas junxit.Retinuit accessiones easdem in hac, quam prae manibus habemus. Εditione celeberrimus Boeb/nerus, eamque praeterea succinctu, sed perdoctis, notis textui Corviniano subjectis auxit, quibus mens Autoris explanatur, origines sacrorum investigantur, fontes errorum aperiuntur, re praxis Ecclesiarum Protestantia um indieatur, ut in compendio praestitisse videatur,quae in anto laudato opere pleniore manu dedit aut adhuc est daturus. Sed ut salivam moveamus Lectori, juvat unum alterumVe produ-X a cere.

179쪽

M,4 ACTA ERUDITORUM

eere. Pag. 76 originem Camnicorum, quam plerique omnes ad Augustini tempora rejiciunt, ex instituto cir dograndi,Episcopi Metensis sub Pipino, accersit, qui ut Clericos in ordinem redigeret, monasticam eis vitam imposuisse sertur, nimirum ut eommuni dormitorio, resectorio & claustro uterentur, & se eundum Canones in Aquisgranensi Concilio A. 8i 6 specialius determinatos, sed absque votis, agerent. At cum Sec. XI singuli seorsim habitare inciperent, inde factum, ut quidam Cano nicos ad vitam communem reducerent, & quo melius 'in obsequio detinerent, Paupertatis Voto abstringerent; hosque Regulares dictos, ceteris laxiorem disciplinam professis Secularium nomine relicto Porro inter Regulares di Monachos id interesse putat. quod hi Benedicti vel alterius religioni adseripti sinti

illi selam Augustini regulam amplectantur, ac clericorum quo que munia obeant. Ceterum ab illa cognatione plura in Caputulis hodientun superare monasticam indolem spirantia, quo officia Decanorum, Praepositorum, annum probatorium alia que refert. P. 9s reprehendit divisionem rerum inspiritualeνα temporales, de ab objecto in αclesiastieas &seulares potius dispertiendas eiso animadvertit, itaui illa: absolvantur rebus in patrimonio Ecclesae, qua universitas efl, existentibus, ct nego tiis ecclesiasticis, quatenus jure externo definiuntur. P. I O2 Exorcismum a Veteri Ecclesia in Energumenis saltem, non etiam in Baptisno insantum adhibituna ideoque rectius omitti asserit. P. I l obserVat, neminem priscis temporibus ib Eucharissiae . Hu, quam singulis diebus dispensare selenne erat, arceri potu-uie, quam fraternitatis, sive communionis, jure per excommunicationem exutum alane autem non inEpiscopi autPastoris so-4ps, sed totius Ecclesar arbitrio sitisse. Utilis inprimis p. I

seqq. obtervatio occurrit de divisione Sponsaliorum in ea, quaed/praesenti & defuturo matrimonio contrahi dicuntur. Cuiuenim nostrates appellationes istas in alienum plane sensim comvertant, piara cum sponsalibus depraestati miscendo ac illis, quaedo futuro sunt, opponendo, male eos Iuris Pontificii Dinisiones ad nuda verba applicare judicat. Sic perperam credi sponsalia pura mutuo dissensi dissolvi non posse ob e. ΠXde Sponsal. cum

180쪽

MENSIS . APRILIS A. MDCCXVJ Iες

textiis hic de sponsalibus depraesenti agat. SimiIiter non recte defendi absolutam coactionem ad sponsalia de praesenti consummanda, ex eo, quod c. V Xeod. de Sponsalibηs defuturo saltem aecipi debeat; cum quae a Pontificiis defuturo vocentur, nobis sint depraesenti, quae autem illi depraesenti dicant, apud nos ferme ignorentur. Tandem p. I s 3 monet Sponsalia depraesenti di matrimonium juxta mentem Juris Canonici non differre intuitu vinculi, bene tamen intuitu effectuum jurium externorum. P. I 89 c. I Xde clandes. despons depravatum credit re emendat: Si quis clam desponsuerit aliquam, es mulier negar hujusmodi desponsationem, viro incumlit probatio, quippe qui tunc actoris vices sustinet. P. 263 ostendit Institutionis actum in fraudem Patronorum Laicorum inventum esse, ne hi munus Sacrum cum beneficio contulisse videri queant, etsi jure antiquo Collatores ejus omnino suerint. Displicet quoque ei p. 264 nostrorum sententia, institutionem realem, seu investitu ram, ut vocant, a nemine, nisi Episcopo vel ejus jure gaudente fieri, nullaque praescriptione a Magistratu inferiori acquiri posse, existimantium, eamque exerroneo principio de Iure Episcopali Principum Evangelieorum fluere arbitratur. Sed haec speciminis loco commemorasse sufficiet.

FO ANNIS ERNESTI OLYMPII, Esi VITIS

DE HEIN, Aus Publicum Imperii Rom. Germ. in VI

Libros diurgum. Franeos ct Lips sumtibus Autoris, III ROAlph. 6 pl. IO. Uamvis scriptorum copia jam pridem laboret Imperii noc

vitri notitia, non tamen abs re penitus fore existimavit Autor Gen. si opus hocce juxta Capitulationes novissimas Iosephire Caroli VI concinnaret, eo praesertim intentus, ut quae in huius alteriusve Religionis in Imperio toleratae vergunt praejudiaeium, ab omni partium studio alienus in medium pro ferret,

Nee in eo quidem debitis laudibus defraudandus est, majorem gratiam inituriis,si ipsi placuisset, argumentis adversariorum 1ueei e propositis suam quoquo superaddere deeisionem. Α

SEARCH

MENU NAVIGATION