장음표시 사용
91쪽
loco pulcherrima Cl.Theologi Batavi Campeji Uitringae de An. gelo sacerdote ejusque mysterio dissertatior cujus priori membro duae notabiles & animadversione dignissimae historiae,quae in libro Iudicum c.VI, I 8, i 9 & XIII V. 2O leguntur de Angelo sacerdote, qualis apparuit duobus illusti ibus viris, Gideoni & Ma. Moae, recensentur oc illusti antur, eque illis omnino probandum luscipitur, tum vere angelum Jchovae in duobus illis casibus saerifieiuna secisse Deo S in flamma sacrificii oblati in coelos evectum esse, tum etiam angelum illum Jehovae fuisse verum Ie- hovam filium Dei, hoc nomine κυρι- insgni tuin in Historia sopuli Hebraei: posteriori mysterium,quod latet sub duobus ilisis notabilibus casibus victimarum ab ipso angelo Jellovae oblatarum explicatum datur ac evincitur,duo haec sacrificia figuram gessisse illius saerificii perfecti,quod filius Dei olim inter homi-vies appariturus Deo patri suo vere offerat pro salute humani generis , ipse in flamma hujus hostiae h. e. virtute sacrificii sui Deo placituri ascensurus in coelum ad occupandam gloriam sibi a Patre decretam. Haae de ipso libro hoc pauca ad gustiun susticiant: sed nee illud tacito nobis pede est praetereundum, quod summe reverendus Autor duplicis eruditi foetus brevi ab 1e, si DEUS voluerit, expectandi spem in hoc libro fecerit orbi eruis dito: quorum alter quidem illius historiae Ecclesiastica meletem/ea typis proxime subjicienda ; alterum, Magogen pleniorem in notitiam sub dio me criptorum, quae de Antiquitatibus Biblicis tant in Hodegetico sudii Theologici literario suo tempore inhibendam nobis pollicetur.
Philos Fenens Claris Linguae Sanctae aditum
Jenae, apud Io.Felio. Bielatum , ITIT, ita 8 maj. Alph. q. Non existimandus est Iliada post Homerum seripsisse Peae.
elatissimus Autor ἰquod hoc Lexicon Ebraicum adornaveririt. Quamvis enim Varii reperiantur, qui successive laboribus ejusmodi studia sua consecrarunt, quos inter numerandi sunt Reuch
92쪽
MENSIS FEBRUARII A. MDCCXVII. 79
Reuehlinus, Pagninos, Mercerus, CeVallerius, Bel tramus, Foeris siems,Avenarius,Brixianus, Bux tornius, Coccejus, Roberison . Gussetius, opitius Schindlerus & Hottingerus,ab Autore proli xius in Praefatione recensiti; omnium tamen lucubrationes ita sunt comparatae, ut aliquid Λutori nostro reliquerint, quo suum ab eorum operibus distinctum sistere potuerit. Siquidem Ct vis haec admodum concinne fabrefacta, ct Omnia accurato ordine, facili a que delecto disposita se praebent. In Radicibus nempe vocum exhibendis Autor seriem Alphabeticam observavit di, quae deperd itae vise erant, ex Linguis cognatis,Chaldaica,Syriaca, Samaritana, Arabica ct AEthiopica restituit, eaque praeter in singulis vocibus excutiendis ita versatus est , ut statim praemisserit earum Analysin,more Lexicographis consueto,deinde se jeeerit significationum evolutionem, quoad significatus gen rates, speciales, proprios di improprios, eosque saepissime mutitos atque varios, quos agminibus Velut locorum Scripturae pas sin confirmavit. Singulos autem Literarum Sacrarum locos,
quibus aliqua vocis significatio sedem quasi patriam fixit, non solum ipse discussit, ted etiam storum Virorum Celeberrimorirum commentationes & operas in consilium adhibuit, ut Flaeti, Glassii Seb.Schmidii, Drusii Gusserit occeji Maji, Roberisonr, Danzii, prout in praefatione saletur. Usus igitur ex opere hoc inultus is prolixus tam Tironibus, quam Exegeseos cult tibus ex speetandus est, quem etiam suo loco Homiletices studiosi experientur, cum Lexicon hoz etiam Concordantiarum
Ebraicarum vicem supplere posset. Sub finem instructum est Indiee Latinorum interpretamentorum , cui tandem Dictiona. rium breve Chaldaeo-Rabbinicum accedit, exhibens tum voces . quae in Daniele ct Esra x Targumim Occurrunt, tum Vocabula, quibus Rabbini utuntur.
pETRI FRIDER. ARPE DE PRODI GIOSIS
murae se artis operibus, Talis manes se amuleta dictis, cum recensisne Scriptorum hujus argumenti, Liber fluuiaris.
93쪽
Cl. Autor C. s de ortu, progressu ct antiquitate artis Talisma.
nieae disserit.Intelligit autem Talismanum nomine imagines, eharacteres literas certoseub cocti positu, variis modis, ad varios mirabiles esctus, compositas. Ortuin ad tempora post diluvia. na reseri , α inprimis accusat AEgyptios in omnem superstitionem maxime proclives: itemque Chaldaeos & Babylonios, quibus Astrologiae studium multiplicem Talismanum condendorixum materiam occasionemque praebuisse creditur: cujus rei iu exemplum memoranturDraphim Labant, I issimJudaeorum,
primum quidem in legis divinae memoriam composita, sed versa deinceps in superstitionem, vel potius, quod addendum erat, υποκρατιν. Addit his p. I 4 idola alia Judaeis culta, Moloeli,
Λflaroth, & porro Dianae Ephesiae imaginem, in cujus corona, cingulo & pedibus literae erant exaratae, quibus singularis vir tus tribuebatur: nec non Gygis annulum, signum Minervae Phrygiorum ; Indorum serrum pro turbinibus avertendis, ex Ctesiae Indicis, ct post alia Romanorum Ancile, scutum, quod Numae coelo donatum imperii pignus serebant. . Pag. 3 6 enu. merat privata quorundam Telesmata, imagunculam Apollinis a Sylla,Veneris armatae a Iul. Caesare circumlatam. Pag. 3 monet, ex gentilisino ad Christianos quoque translata fuisse foedae superstitionu adminicula, a Chrysostomo & Basilio passim gravissime damnata. P. 47 Arabum aliqua telesinata, ct p. 48 alia populorum septentrionalium enarrat. Cap. II antiquissimos recenset scriptores Talismanicos, ubi, rejectis pseud epigraphis, Adamo, Λbeli, Henocho, Chamo, Abrahamo, Salomoni tribuistis , primas iterum desert AEgyptiis, & speciatim Hermeti illiter maximo, de cujus libris multa erudite congessit. Conversus ad Chaldaeos, Zoroom libros, totiusque Magorum scholae instituta allegat: & postea apud Graecos aperta Messeniorum Sacra, autoresque aliorum similium arcanorum subjungit, Orpheum, Eumolpum, Pythagoram, Empedoclem. Democritum, α libellos quosdam nugaces, Platoni, Aristoteli, Alexandro M. de Alexandro Aphrodisaeo falso tributos. Nec reticet horribilem
94쪽
MENSIS FE in UARII A. MDCCXVII. 81
1eui Christiani nominis hostiuin quorundam impudentiam, qua Christo.optimo maximo, nostro Sospitatori, libros, ad Petrum & Paulum scriptos, magicos attribuere non fuerunt veriti, quorum retudit jam olim insaniain Augustinus. Tum medicorum aliquot curationibus Telesmanicis faventium, Galeni numirum, Sexti Jul. Λfricani, Scammonici Sereni, Llexandri Tralliani & Theodori Prisciani, mentionem injicit, & tandem addit Iamblichum, dc Philoponia Photio conservatum, libri adversus Jamblichi simulacra scripti, argumentum. Cap. III obscurorum& incertae aetatis scriptorum notitiam complectitur, quos Omnes huc ut referamus, opus non est. C. IV medii & recen. ioris aevi scriptorum Talismanteorum memoriam compleXus
est: Ubi obvii sunt Leo pol lus Episc. Frisingensis, Albertus M. Th. Λ quinas, Rogerius Baeo, Arnoldus de Villa Nova, Marsit. Ficinus, J o. Gerson, Hier.Torellas, Jo.Trithemius, H. C. Agrippa, Theophr. Paracelsus, Io. Faustus, Fluddius, Gamrellus, α alii, quos inter multi,non ut probent, sed ut manifestius consulenta rejiciant vanitates istas & nugas, de iisdem nonnulla in
libros retulerunt. Cap. V reseruntur alii Λiatorcs, qui de materia Talismanica,metallis nimirum, lapidibus, herbis aliqua tradiderunt. Et tandem subjunguntur Cap. VI ii, qui Talismani-hus amnia tradunt.Pertinere autem huc illos existimat, qui de imaginibus mirabilibus, de nominibus barbaris & characteribus imperscrutabilibus, de literarum s c numerorum mysteriis, denique de harmonia macrocosmi S microcosmi atque universi sympathia, multa crepant, multasque in illis omnibus virtutes areanas residere arbitrantur. Nostro judicio, laudem meretur Autor doctissimus, quod in vanis superstitiosorum hominum terrieulamentis, quae ipse serio detestatur, eo fine, ut etiam apud alios vilescant, atque omne pretium amittant, in lucem omniumque conspectum producendis, curatiorem ex instituto industriam collocare non dubitavit.
95쪽
Lo1rinens GPega. Londini, apud Carolum Rivington, III 6, 8. Plag. I . Pol quam Autor Clarissimus in introdnctione huic tradfatui praemissa de usu & abusu Matheseos in Medicina, de basi in is
dicationum , & de ευοδοι Medicorum quaedam commentatus fuerat, febrium theoriam & Curam in ipso opere ante cicu, los ponit, & in therapia rei cardinem in eo verti docet, ut conis sideret Medicus, quale evacuationum genus in hac vel illa febre locum obtineat, & in quantum aegrorum Vires permittant, eas dem vel continuare, vel repetere. Febris igitur, cujus praesentiam calor quidem extraordinarius cum pulsu frequenti S celeri inanisesilat, ex Λutoris mente a sanguinis vitio dependet, qui vel in quantitate vel qualitate vel motu alteratur. Communi. cantur enim massae sanguineae, . ab aere quandoque, particulae quaedam heterogeneae, motum ejus turbantes, donec iterum ex
ejus consortio fuerint proscriptae. Quae si salinae aut sulphureae sint, aut utrasque obtineant qualitates, magnus accenditur aestus cum pulsu validiori, unde mixtura sanguinis ditatuitur, nec ulla heterogenei ab homogeneo secretio sperari potest. E contrario. si multo crassiores vel viscidiores fuerint istae particulae, quam quae emunctorium aliquod penetrare re transire queant, aestus non adeo ardens erit, & pulsus debilis.. Si quis igitur se. bre corripitur, cujus vires validae sunt, & ubi calor debitum na-Gas est gradum, particulae morbificae sensim attenuantur, in deis latis emunctoriis & colatoriis debito tempore secernuntur, febrisque modo citius, modo tardius cessabit. Quodsi vero sanguis motum justo celeriorem vel tardiorem adeptus est, tune vel febris ardens vel hectica orietur.. Atque haec generalis febrium diviso est, sola quae Symplomata rite explicat, ct cynos rae loco Medicis Praxin exercituris inservire potest,an & quomodo evacuandum, quaeque alterantia conducant, quaeve obsint.
Exacuationum silecies enim a conditione sanguinis, quam sym
96쪽
roinata demonstrant, quantitas Vero a Viribus aegri determinatur. Pulsus debilis in principio febrium raro a spirituum ani. malium defectu, plerumque ab eorundem suppressione oritur.
Hinc evacuationes omnino indicantur, magisque necessariae
sunt in nimia humorum quantitate ; in primo vero principio se-brium malignarum instituendae veniunt. Ubi aesus magnus αpulsus vehemens, aut calor non adeo magnus, pulsus vero oppressus est, aegroque vires conflant, conducunt clysmata, Venae
se stiones, scarificationes, hirudinum applicationes, diluentia, papaverina, acida. Venae sectio necessaria est, in assectibus inflammatoriis, inplethora, initiemorrhagiis, in respiratione dissicili, imprimis aegris tunioribus existentibus& vini usui addictis. Alexipharmada leniora, qualia pulveres tectacei sunt, locum obtinent in calore non adeo insigni cum pulsu debili, quanquam cesseri, in febribus senum, in nimiis evacuationibus, in vantriculi affectibus, in materia morbisca critice hactenus in cutem protrusa, nunc Vero regressa, in epilepsia febrium exanthematicarum, in salivationeduppressa, aut ubi criticus quidam motus fuit impeditus. Ubi aestus vix ac ne vix quidem percipi poten, extrema interim frigent, calidiora Alexipharmaca in
usum sunt vocanda ut radix Serpentariae Virginianae spiritus Vo- Iatiles cornu cervi, salis ammoniaci, & cordialia spirituosa, una eum vesicatoriis & suppedaneis attrahentibus, ac circa morbi flatum vinum concedendum est 3 quod etiam tenendum ineonstitutione pestilentiali, ac ubi pustulae Variolosae. bubones ac carbunculi retrocesserunt. Vesicatoria certe in agni sunt usus in principio ac flatu febrimn, pro comate ac deliriis avertendis,
quando pulsus debilis & caput multo sanguinis sero est repletum. Cortex Peruvianus in quavis vel remittente vel intermittente febre egregie conducit, in aliis vero cum estiorescentiis cu-taneis conjunctis non secure satis datur, nisi omnia jam exanthemata eruperint.Reliqua, quae praeter hunc extant,febri fuga
ante paroXyimum sunt propinanda. Circa statu in febrium id, quod crisin innuit, sedulo est promovendum. In declinatione
morbi evacuantia, purgantia puta Oppropriata, vel venaesectiones indicantur, msdo eaVeamus, ne, quod critice expulsum est, L a repel-
97쪽
.xepellatur. Emetica prosunt, ubi nausea, vomitus, vel alius ventriculi assectus molestiam creat, sin illa contrain dicentur, lenientia per vices data, iis substitui debent,aut clysmata in aegris tenerioris constitutionis. Lenientia certe talia necessario re. quiruntur in humorum turgescentia, in saburra intestinorum, a se te febris invasionem, in alvi constipatione, in comatosis asse- .ctibus, dc post signa coctionis. Diaphoretica in peste dc malignis febribus utramque faciunt paginam, in ardentibus quidem antimonialia fixa, ct salso - acida, in hecticis volatiliora magis prosunt. Et quemadmodum singulis febribus calor ct pulsu nec nimis exaltati nec insta debitum gradum depressi esse debent, ita in priori casu frigidiora, in posteriori calidiora requiruntur medicamenta. Optata quidem in Omnibus e vacuationi bus enormioribus, in commotione spirituum insigni, in doloribus atrocioribus, in phrenitide, Sin anxietatibus maxime con ducere videntur, caVendum tamen sedulo est, ne ante crisin ex. hibeantur. Revulsiones instituendae veniunt, quoties nobile aliquod viscus, sive cerebrum, sive pulmo,sive quodvis aliud illud fuerito morbi ferocia impetatur. In qia avis febre materiae Inor. bificae quantitas est evacuanda per remedia diversae ejus conditioni accommodata; hinc modo vena secanda, modo lochia promovenda odo sidor coneltandus,modo menses ciendi sunt. Ilicri sibus agoni sticis evacuationes nec agendae,nec turbandae sensi sed naturae totum opus committendum, quod si enim modum excesserint, tum non pro criticis sed symptomaricis motibus habendae sunt. Symplomata quaeVis ut mitigari debeant, ipsa indieant. Ne igitur Autor Clarissimus in aliqua re desecisse videatur, quibus remediis ea perdomuerit, sincere indicat.
GEORGII ANDREAE AGRICOLAS PHILET
Med. Doct. 9 Phf Ord Ratishonens Tentamen mutatiplicationis universialis omnium arborum,fruticum se inorum.
98쪽
Ratisbonae, sumtibus Autoris, I Is, in fol. Prosiat Lipsiete apud Ioli. Theod. Boetium. Alph. et plag. I 3 Tab. aen. I 6. cim anno seperiori Cl. Autor inventum quoddam suum circa vegetationem arborum pro certa pecuniae vi curiosis os serret ; omnium fere oculos in se convertit animosque in admirationem rapuit. Pollicebatur nimirum methodum certam,
qua ope iῆnis di mumiae squam appellabat) vegetabilis a se inventae ex singulis foliis, gemmis, ramulis stirpis atque ramis arbores perfectae exiguo temporis intervallo producere liceat, ita ut sexaginta arbores laborem nonnisi unius horae deposcant. Immo addebat, diurno labore 3 Is arbores fruc iseras altitudinis S p pedum, sylvestres altitudinis IO,' & II pedum numero r I 26 obtineri posse. Arcanum hoc non nisi I 6o personis revelare constituerat, sol trio a singulis pretio florenorum, earum tamen animas gravissimo juramenti vingulo obligans, noidem se invito propalarent. Non defuere, qui sib hac conditio.
ne inventum coemerunt: plerorumque tamen expectationem fefellit eventus, qui celerem arborum vegetationem somniave. rant, cum Autor nonnisi doceret, quod radicibus arborum per- inste ac reundis quod hactenus in usu fuit , ramulos inserere liceat. Equidem animus ipsi erat non ante publicare meditationes suas, quam eas experimentis lassicienter comprobasset Iquoniam tamen non nemo sacramenti religionem insuperhahens ipso invito in publicum emiserat quae in scripto secreto cum curiosis communicaverat, mentem mutavit de partum anici
die in in lucem edidit, rogans Lectores,ne, si sorte quispiam quaedam minus succedere experiatur, ipsenὶ publice refellat: ait enim, se ipsum errorem, si quis admissus fuerit animadversurum& eorrecturum, ubi ad experimenta descendet. Antequam vero se a de multiplicandis arboribus consilia in medium profert; multa alia ad doetrinam de Vegetatione spectantia praemittit Sei licet Sect. I c. I de principio movente vegetabili arboris tirovo seu semine disserit. Vocat idem magnale magnum, spiriatum intriadi seu catholicum, spiritum architectonicum. Immateriale esse suspicatui in rationale quod tamen certe definire
99쪽
non audet. Mavult defendere, quod materiale sit & ex materia lucida aethereo aerea constet. Probat, quia radix in plures partes divisa producit arbores multas singulique surculi truncis aliarum immissi in arbores degenerant. C. 2 situm. embryo . nis arboris in ovo seu semine considerat, exempli loco amygdalam sumens. Ubi simul displitat de discrimine utriusque sexus in semine plantarum, de accelerandis incrementis plantarum,de seminis duratione. C. 3 ad exitum & proditistionem partium similarium S dillimitarium arboris ex ovo & introductio ne in ovum digreditur. Prolixe defendit,omnem plantam suam habere radicem, etiam muscum, sungos, lenticulam palustrem& malabatrum, provocans ad observationes microscopi cas easque domesticas. Radiculam primo omnium ex semine progermina se,experimento didicit. Eam a trunco sub iuitium divisam reperit, nonnisi iuccessu temporis cum eodem coalescentem. Tot esse radiculas suspicatur, quot sunt in ramis folia atque gemmae. Nec parum incrementum arboris promo. veri, litem en terrae ita committatur, ut radicula deorsum ver
gat. De truncis observationes Malpighii proprio Marte repetit & Sehematismis illustrat. Usum medullae esse credit, ne
truncus nimium exsiccetur, nec ventorum vi frangatur. C. 4 de humoribus, succo nutritio & augmentatione arboris in ovo&extra Ovum tractati Succum nutritium heterogenum esse
docet, constantem ex particulis aqueis, salinis, sulphureis, balsamicis & terreis. Varietatem in diversis plantis pendere a varietate proportionis. Nutritionem fieri a spiritu architectoni. eo juxta rationem a Deo in prima creatione ipsi praescriptam. Sub finem disquirit, cur arbores hieme folia deponant & cur
succus nutritius ascendat. C. s de morbis & morte arboris intra-extra ovum agit & hanc in separatione animae a corpore consistere putat. Inter morbos refert rubiginein , nimiam Vaporationem, uredinem cum externam, tum internam quam posteriorem oriri arbitratur ex laesione radicum in transplantatione, improbans scilicet morem communem hortulanorum carbunculationem, vermiculationem, defluvium, mara sinum,
si ilitatem, icterum album, scabiem, miscum, Vulnerationem
100쪽
MENSIS FE9RUARII Λ. MDCCXVII. 8 '
ixe. C. 6 palingenesiam seu resuscitationem arboris in ovo &extra ovum impugnat. Se R. et c. I inscribit de multiplicatione naturali universali omnium fruticum a florum a Deo & natura in natura ordinata: ubi motorem uniVersalem agnoscit lucem primaevam, quam ex subsantia spirituali & elementari una componi statuit. Promittit etiam, se in posterum ope salis sui Mercurialis celerem vegetationem tentaturum. C. 2 docet modum antiis quum multiplicationis arborum & fruticum fidamo ct Patriar. chis usitatum, nempe per semina. C. 3 ex variis Autoribus, colligit varias vias & modos hodiernos multiplicationis arborum dc fruticum, nempe I ex seminibus, et ex foliis, 3 ex surculis re gemmis, 4 ex radicibus in partes plures discerptis.. Monet, .nidericum quendam,hortulanum Λugustanum,Primum arborem educasse ex folio cum gemma terrae commisso,aqua assidue adspersa. Singulare autem experimentum est Viri generosi deminchlausen, qui ex folio citrino Itali Limon a Rivo vocant arbusculum produxit pomo gravidum,etsi gemma careret Sect. 3 tandem ad sua inventa progreditur. C. I praeliminaria quaedam praemittit, quae parum aut nihil ad rem faciunt. C. 2 enarrat, qua occasione ad sua pervenerit: ubi sur- elatorum & gemmarum insitionem declarat, hancque rationem reddit, quod inventum suum vendiderit, ne deessent sumtus iuaditionem operis praesentis faciendi. C. 3 varias vias & mOdos artificialis multiplicationis universalis cum omnibus requisitis oc adminiculis deseribit. In omni planta fieri jubet , quod hactenus particulariter in nonnullis tentatum. Ostendit itaque tentamine primo, quomodo per divisionem radicum arbores multiplicandae, cum experientia doeeat a radicibus stolones emitti. Tentamine secundo ex foliis & ramulis ope ignis αMumiae,quam vocat,arbores educari jubet,cum in foliis pariterae ramulis lateant radices, quarum sigmata ubique evidenter eluceant. Tentamine tertio peculiarem methodum tradit radices istas prompte eliciendi. Tandem tentamine quarto &quinto de surculis arborum radicibus immittendis agit,&Compositionem Mamiae,quam vocatἰ vegetabilis describit, quae est