Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

quamdiu clarissime videmus rein aliquam este nobis convenientem, dissicillimum sit, imo & iu credo, impossibile, quamdiu manet in nobis ista

cogitatio, ut dcsulerii nostri cursu intcneamus. Verum quia natura animae ea est, ut non nisi uno quali momento attentionem suam praebeat uni eidemque rei; ut primum abducitur attentio nostra a rationibus quae suadent hanc rem cse nobis convenientcm, nec aliud in memoria asservamus, nisi quod illa visa cst nobis optabilis, positimus demum menti nostrae exhibere aliquam aliam rationem, quae de ea nos dubios faciat, atque ita iudicium noltrum suspendere, imo & forsan ejus contrarium serre. Atque ita cum non statuas libertatem praecise in indifferentia, sed in potentia quadam reali & positiva determinandi se, nulla est inter opiniones no stras differentia, nisi in verbis; fateor enim hanc potcntiam esse in v luntate: sed quia non video quod illa, dum comitem habet indisterci tiam , quam quidem imperiectionem esse fateris alia sit, quam cum non habet, di quia nihil est in intellectu praeter lumen, quemadmodum in intellectu beatorum confirmatorum ingratia, illud omnc generatim liberum dico, quod est voluntarium: tu autem Vis appellatimem eam restringere ad potentiam sic determinandi, quam comitatur indit serentia. Sed ego nil aeque cupio in vocabulis ac usum de exemplum sequi. Quantum ad animalia irrationalia, liquet illa non esse libera; quippe non habent politivam illam potentiam determinandi se; inestque illis mera tantum negatio coactionis. Nihil obstitit quo minus loquerer delibertate quam habemus ad bonum aut malum amplectendum, nisi quod studuerim Theologicas, quantum potui, controversias declinare, re me Philosophiae naturalis terminis continere. Sed certe fateor in iis omni bus, in quibus est occasio peccandi, induserentiam inessu, neque existimo ad hoc ut male faciamus opus esse ut clare videamus id malum esse quod agimus: satis est ut id confuse videamus, aut tantum meminersemus nos olim iudicasse id esse malum, quanquam id ad praesens neutis quam videamus, hoc est, quanquam non attendamus ad rationes, quae probam id esse malum; si enim elare videremus id esse malum, impossibile foret nos peccare, quamdiu id hoc pacto videremus; unde vulgo fertur, omnis p--- est gnor-. Neque tamen inde sequitur non merericum, qui, cum clarissime videat quid sit faciendum, id infallibilite faciat, & absque ulla indifferentia, quemadmodum J. Christus, dum

in terris ageret: cum enim homo possit non semper persecte attendere

ad ea quae stitit ossicii sui, hoc ipsum est bene agere, si quis nempe ad

382쪽

3 a RENATI DES CARTE fossicium suum perpetuo ita attendat, ut voluntas nostra incunctanter obsequens lumini intellectus, sit nequaquam indisserens. Caeterum non scripsi, gratia tolli prorsus indifferentiam; sed solum nos illa inclinari in partem unam, potius quam in aliam, atque ita minui indifferentiam, licet non imminuatur libertas; unde mihi videtur sequi hane libertatem non consistere in indifferentia. 'Quantum ad dissicultatem concipiendi, qui liberum & indifferens lucrit Deo cssicere, ut non sit verum, quod tres anguli triangulisne duobus rectis aequales, aut univertim quod contradictoria nectueant. esse simul vera; id facile solvi potest conliderando, potentiae divinae li- mitra nullos csse posse; deinde ctiam advertendo mentem nostrainesse finitam, atque ita creatam, ut possit concipere tanquam postibilia ea quae Dcus revera voluit esse polubilia; sed non ita ut possit etiam concipere tanquam possibilia, ea quae Deus potuist et quidem possibilia. reddere, sed quae tamen ipse voluit reddere impossibilia. Ex priore

nim conlideratione liquet, Deum non potuisse determinari, seu cogi ad faciendum ut verum foret, quod contradictoria nequcunt esse sitinui; ac proinde potuisse illum statuere contrarium. Deinde vero altera nos monet, quod licet id verum sit, non tamen debemus laborare, ut id comprehendamus, quia natura nostra huic comprehendendo impar est.

Quanquam autem Deus voluerit nonnullas veritates esse necessarias . .

minime tamen sequitur id illum neccssario voluisse, aliud enim prorsus cst velle illas esse necessarias, aliud velle necessario, seu ad id volendum cogi. Fateor equidem contradictiones quasdam esse tam evidentes, ut illas menti nostrae exhibere nequeamus, quin illas omnino impossib Ies iudicemus, cuiusmodi est ea quam proponis; potuisse nempe Deum facere ut e reatu rae sint ab illo independentes: verum non debemus illas nobis ob oculos ponere, ut potentiae ejus immenstatem cogdoscamus, aut inter intellectum eius & voluntatem, prioritatem ullam ponere; etenim idca, quam de Deo habemus, nos docet unicam esse in illo acti

nem simplicissimam & purisIimam; quod his Augustini verbis optime

exprimitur; quia vutis, easeunt,c . In Deo enim videre & velle unum sunt di idem.

Distinguo lineas a superficiebus, & puncta a lineis, tanquam modum a modo; sed vero corpus distinguo a superficiebus, lineis & punctis, quae illud modificant, tanquam substantiam a modis suis: neque porro dubium est quin modus aliquis eorum, qui ad panem pertinent, ma acat in sacrosancto Sacramento; quandoquidem figura ejus externa, quae Diqitigeo by Cooste

383쪽

EPISTOLΛRUM PAR s I. Epist. CXVI. quae modus est, in eo remanet. Quantum ad extensionem eorporis Christi in isto Sacramento, illam non explicui, quia 'il me non attin bat, di quia, quantum possum, abstineo a quae itionibus Theologieis; atque e iam quia Concilium Tridentinum dixit Christum ibi esse rara

1ulto interui sub finem mei ad quartas obicctiones responti, ut me ab hoc explicando immunem praestarem. Sed aulim dicere quod si homines magis assueti essent meae philosophandi rationi, exponi posset modus aliquis mysterii hujus explicandi, qui religionis nostrae adversariis os occluderet , ncc ullum relinqueret contradicendi locum.

Magnum est discrimen inter abstractionem & exclusionem e nempe, si dicerem solummodo', ideam, quam de anima mea habeo, mihi non re prirsentare illam tanquam a corpore dependentem, atque illi identificatam; cset tantum abstractio, ex qua negativum tantum argumentum duci posset, quod quidem male concluderet : verum dico hanc ideam mihi repraescntare animam tanquam substantism aliquam quae existere posti t, licet ab illa excludatur quicquid ad corpus pertino; unde positivum argumentum facio, & concludo posse illam absque corpore exist re. Exc Iusto autem ista extensionis clare liquet in animae natura, exinde quod concipi nequeat semissis rei cuiuspiam cogitantis, quemadmodum apprime observasti. Non est quod ad me mittas id quod in Meditationes

meas scripsisti; cogito enim propediem in Galliam, ubi, si possim, te invisam; atque interea quaeso crede me, dic. EPIs TOLA CXVI.

Ad quendam R. P. I esuitam.

. Pe distinctione inter essentiam et existentiam. π And memini nihi unquam ab ullo dictum suisse, esse tibi proposi-

Latum perstrinsendi seripta mea ; neque id sane unquam mihi ita animum induxi. Non enim is sum, qui ea fingere amem, quorum argu menta nulla habeo; praesertim si mihi minus grata fuerint, cuiusmodii Certe hoc foret: nam cum te in maxima aestimatione habeam, haud crediderim esse tibi animum carpendi me, quin simul putem me id com meritum fitisse. Porro quamvis nullus dubito. quin scripta mea vitiis

384쪽

37 RENATI DE SCARTE fueritates in iis .contineri, quae a viris paris tecu in cruditionis & aequani mitatis vitiorum condonationem essent impetraturae. Quod quidem ita in animum induxi meum, ut quatuor abhinc aut quinque mentibus scribens ad R. P. Charietum de P. Bourdini Objectionibus, illum rogaverim si quidem non sinerent negotia ejus ut ipse causam meam examin ret ut detcrret ad te tuique similes rei arbitrium, potius quam ad similes adversarii mei; & cum te unum ibi loci nominarim, mini videor satis ostendisse neminem esse in Societate vestra mihi notum, a quo aequius iudicium expecti rem. Quatuor sunt aut quinque anni, ex quo me dignatus nicras epistola, quae hanc milii spem lacicbat; & iam vehementet laetatus sum accepta altera quae idem mihi confirmat. Te etiam atque etiam rogo ut credas, me repugnanter admodum adductum tu illa ad respondenduin ad septimas istas obiectiones, quae meam, quam vidisti, ad R. P. Dinctum opiliolam antecedunt; eandemque vim milia adhibitam oportuisse, ac si mihi resecandum fuisset brachium aut crus unum, aliquo eiusmodi morbo aflectum, quem leniore remedio sanandum d sperassem. Ves ram certe Societatem magna semper veneratione & am re prosecutus uim: sed cum rescivissem qui illusum tu illat scriptis meis

biennio abhinc in disputationibus habitis publice Parisiis; de licet obnixe rogassem lectores, ut me errorum incorum, si quos deprehenderent, monitum vellant, ut scripta mea corrigerem , potius quam ut absente me dc causa non cognita illa traducercnt; cum viderem illos nihilominus

scriptis meis eo illudere modo, qui me ridiculum posset cffcere apud

eos quibus non essem notus, remedium melius excogitare non potui,

quam illud quod adhibui. Me plurimum devinctum agnosco R. P. Dianeto, pro aequanimitate de prudentia quam in hac occasione testatus est: neque minus aequitatis mihi polliceor a R. P. Fili causuccessore eius, i cet illi hactenus ignotus fuerim; scio enim non assuini ad hoc munus nisi eos qui virtute de prudentia alios antecedunt. Vereor solum ne adversarius meus amicos habeat Pariliis, qui rem aliter, quam se habet, superioribus narrent. Quamobrem optarem ut ibi Hles potius quam Aureliani; nullus cnim dubito quan illos mihi conciliaturus ciles. Nequaquam miror quod Meditationes meas plurimi non intelligant, cum ipse D. de Beaune difficultatem in iis reperiat; eius cnim ingenium maximi facio; ut vero quis illas intelligeret, inique me acturum existimarem, si rogarem ut illas approbaret, an tequam notum sit quodnam sitfutarum caeterorum hominum de illis ludicium; aut etiam si rogarem ut

quispiam Philosophiam ineam profiteatur, antequam illam totam vid rit Diuitiaso by COOste

385쪽

Hi aut intellexcrit. Hoc ego nequaquam rogo, sed solum ut abstineo lector ab iis taxandis quae non intelligit, di si quid est quod aut in scripta mea, aut in me possit ob ici, id ad me potius s cribat, quam absente me traducat, aut eas meat rationes, quae iis tantum dedecori sint, qui iis

utuntur. ἀ

Quod ad distinctionem inter essentiam & existentiam non succiirrit Iocus in quo de illis locutus sum; sed distinguo inier modos proprie

dictos, & attributa sine quibus res, quarum sunt attributa, esse non pota sunt; sive inter modos rerum ipsarum, S modos cogitandi liceat mihi hic mutare iermonem ut mentem meam melius exprimam. Ita figurae& motus sunt modi proprie dicti substantiae corporeae, quia idem corpus potest existere, nunc cum hac figura, nunc cum alia; nunc cum motu, nunc sine motu, quamvis ex adverso neque haec figura, neque hic motus, pollini esse sine hoc corpore; ita amor, odium, assismatio, dubitatio, S c. sunt veri modi in mente; existentia autem, duratio, magnitudo, numerus, S universalia omnia, non mihi videntur esse modi

proprie dicti, ut neque etiam in Deo lustitia, miser. ordia, Sc. Sed latiori vocabulo dicuntur attributa, sive modi cogitandi, quia intelligimus quidem alio modo rei alicuius essentiam, abstrahendo ab hoc, quod existat, vel non existat, & alio, considerando ipsam ut existentem; sed res ipsa sine existentia sua esse non potest extra nostram cogitationem, Di neque etiam sine sua duratione, vel sua magnitudine, &e.'Atque ideo dico quidem figuram, & alios similes modos, distingu i proprie --dalitera substantia cu)us sunt modi, sed inter alia attributa esse min rem distinctionem, quae nonnisi late usurpando nomen modi, vocari potest modalis, ut illam vocavi in fine meae responsionis ad primas o metiones, & melius forte dicetur sormalis; sed ad confusionem evitandam, in prima parte meae Philosophiae, articulo so. in qua de ipsa expresse ago, illam voco distinctionem rationis inempe rationis ratiocinatae; & quia nullam agnosco rationis ratiocinantis, hoc est, quae non habeat fundamentum in rebus,' neque enim quicquam possumus cogi rare absque fundamento idcirco in illo articulo verbum ratiocinata nota addo. Nihil autem alii d mihi videtur in hac materia parere dissicultatem , nis quod non satis distinguamus res extra cogitationem nostram existe res, a rerum ideis, quae sunt in nostra cogitatione r ita cum cogito esse tiam trianguli, & existentiam ejusdem trianguli, duae istae cogitationes, qUatenus sunt cogitationes, etiam objective sumptae, modaliter diis

riant, stricte sumendo nomen modi; sed non idem est de triangulo extra

386쪽

3 76 RENATI DE se ARTES

cogitationem existente, in quo manifestum mihi videtur, essentiam&existentiatu nullo modo disti lagui; & idem est de omnibus univcrsali bus; utcu n dico, Pctrus est nomo, cogitatio quidem qua cogito P trum , ditari modesti r ab ea qaa cogito hominem, sed in ipso Petro nihil aliud est esse hominem , qu im cse Petrum, &c. Sic igitur pono in tum ircs distinctiones; reale in , quae est inter duas substantias, modalem, α forin de. n, sive rationis ratiocinatae; quae tamen tres, si opponantur distinctioni rationis ratiocinantis, lici pollunt reues, di hoc sensu,dica poterit essentia realitcr distingvi ab existentia ; ut etiam, cum per ellantiam intelligimus rcm, prout est obsective in intellectu, per existen tiam vero reme indem, prout est extra intellectum, manifestum est illa duo realiter distingui. Atque ita lites omnes Philosophicae exinde ta tum oriuntur, quod unus alium non intelligat. Da veniam quod hie

discursus sit paulo intricatior; ipstu enim tabellarii discessus, nec sinit me aliud addere, nisi quod sum tibi devinctissimus quod mei memoriam

tineas. Vale.

., Ad Dominum C Helier.

Leter morm explicantur. De adea -- PMaini de piarimis Diis , ct de Deo habuerum. H Atio eur dicam corpus aliquod motu carens nequaquam moveri posse ab alio minore, quacunque celeritate moto, in quod secun dum unam ex uaturae legibus requirantur ut corpus illud a quo alterum movetur L majorem vim habeat admovendum, quam alterum ad resistendum i ista autem vis major non potest pendere nisi ab eius magnit dine; etenim illud, quod est immotum, tot habet resistentiae gradus, Quot aliud, quod movetur, habet celeritatis. Cujus rei ratio est, quodH c pus illud moveatur a corpore durio celerius moto, quam aliud quodpiam, debeat ab illo accipere duplo majorem motum, sed duplo etiam magis resistit duplae illi quantitati motus. Ex. ca. corpus Rnon potest impellere corpus C, quin illud pari celeritate moveat, qua ipsum B movebitae postquam impulerit C. nempe si B est ad C, ut 3 vi q. oportet, ut cx novem gradibus motus suppositis in B tra ferantur quatuor in C, ut aeque cclariter moveatur atque ipsum B. Quod

387쪽

quidem facile fieri potest; potest enim transferre quatuor gradus &semissem hoc est semissem totius sui motus potius quam in aliam partein reflectatur. Verum si B sit ad C ut 4 ad 1 ; tum B non poterit movere C, nisi ex novem istis sui motus gradibus transforat illi quinque gradus, quod semissem totius sui motus excedit, & proinde corpus C magis raresistit, quam B polleat ad agendum ; quam obrem B debet reflecti in aliam partem potiusquam ut C moveatur. Et certe absque hoc foret , nullum unquam corpus alterius occursu reflecteretur. Caeterum

gaudeo quod prima & praecipua difficultas quam in Principiis meis reporisti, sit de regulis juxta quas corporum concurrentium motus mutatur; hinc enim colligo nihil te moratum Histe in superioribus, aut moraturum in sequentibus, & ne has quidem regulas, modo attendas illas ab hoc uno principio pendere, nempe quod cum duo corpora duos modos incompatibilet habentia in se mutuo incurrunt,mutationem quidem aliquam in modis istisfieri necesse sit, qua reddantur compatibiles; sed mutatio ista est minima qua possieme, hoc est, si certa modorum istorum quantitate mutata possintsera compars 'bιIes, non mutabitur m or iturum quantitas. Duo autem diversi modi in motu considerandi veniunt, quorum unus est motio sola, seu celeritas; alter vero determinatio istius motionis versus certam partem, qui quidem dia o modi pari difficultate mutantur. Ut ergo intelligantur quarta, quinta , & sexta regulae, in quibus motus corporis B&quies corporis C sunt incompatibiles , advertendum est posse modos istos fieri compatibiles duobus modis, nempe si vel B totam motussiui determinationem mutaverat, aut vero, si B mutaverit quietem corporis C, impertiendo illi tatim motussiri partem, ut illud secum ν-vere possit eadem illa celeritate, qua ipsum B movebitur. Neque porro aliud dixi in tribus istis regulis, nisi quod, quando C maius est quam B, prior istarum mutationum locum habeat; quando ucro est minus, posterior; denique quando aequalia sunt, mutatio ista fiat partim juxta priorem, partim juxta posteriorem. Quando enim C majus est, non potest B illud antrorsum se impellere; nisi transtulerit in illud plus quam semissem celeritatis suae,& simul plus quam semissem determinationis suae,

qua a dextra versus sinistram movetur, quia ista determinatio adiuncta est celeritati eius: cum contra si B reflectatur immoto C, suam tantum dete minationem totam mutet, quae quidem mutatio minor est, quam si mutaretur plus quam semissis istius determinationis, & plus quam semissis celeritatis. Contra autem si C minus sit quam B, ab eo impellatur necesse est; Bbb tu Duiligod by Corale

388쪽

3 8 RENA et I DR s CAR TR stum enim B impertit ipsi C minus quam semistem celeritatis suae, , minus quam semis Lm determinationis ipsi adiunctae , quod quidem non

aequat ili. am totam dctcrminationem, quam mutari necesse dinet, si recte- etc. e Lir. Neque porro hoc experientiae repugnat; nam per corpus mota

carens, intelligo corpus quod non est in actione ad separanduin superficiem suam ab ambientium corporum superficie, quodque adeo partem constituit duri alicujus corporis maioris : dixi enun alibi quando duorum corporum superficies teparantur, quicquid est politivi in natura motus, non minus repcriri in illo quod vulgo quiesccre dicitur, quam in co quod dicitur moveri; postea vcro cxplicui cur corpus aliquod in acre suspensum postit a minima quaquc vi moveri. Sed tamen fatendum est hasce regulas non carere difficultate, de illas fusius cxplicare conarer, si id in praesens possem; sed quia animum habeo aliis cogitationibus occupatum , alias fi placet meam de hoc opinionem fusius ad te scribam. Sum tibi admodum devinctus pro victoriis quas data occasione pro me reportas, & verilium est tua solutio argumenti hujus, Fagam habuerunt ideam plurimorum Deorum, Sc. Nam licet idea Dei sit ments humanae ua im presse, ut nemo non habeat in se facultatem illum cognoscendi, tamen fieri potest ut plurimi nunquam sibi hanc ideam di itincte repraesentarint; de revera ii qui putant se habere multorum Deorum idcam, nequaquam habent ideam Dei. Implicat enim contradictionem multos Deos summe persectos concipere, ut apprime notasti; &dum antiqui plures Deos nominabant, non concipiebant plures omnipotentes, sed tantum valde potentes, supra quos unum Jovem imaginabantur ut summum, atque adeo illi uni applicabant veri Dei ideam, ipsis confiise obversantem. Vale.

Ad Dominum Clerstiter.

Primum principium quodnam sit ' Solvitur Achilles Zenonis. Um sperem me profecturum propediem Parisios, factus sum paulo indiligentior in scribendo ad eos quos ibi me visurum spero. Atque ita quanquam tuas pridem acceperim, tamen putavi te non esse valde sol citum de responsione ad quaestionem quam mihi proposueras, quodnam nempe sit illud principium, quod pro primo a umi debeat; quippe Disis Gorale

389쪽

ad illam jam respondisti melius, quam egomet possim. Addo tantum, vocabulum principium, variis sensibus sumi poste ; aliudque csse quaerere notionem aliquam communem, quae tam clara sit & generalis ut possit principii loco assumi ad probandam cntium omnium, quae postea cognoscentur, cxistcntiam; aliud vcro, ens aliquod quaerere, cujus cxistentia sit nobis notior ullorum aliorum entium existentia, ita ut principii loco apud nos esse possit ad ea cognoscenda. Priore sensu dici potest hoc esse principium, impossibiles idem ui esse ta non esse, atque univor sim posse adhiberi, non proprie ad rei cuiuspiam existentiam investigandam, sed solum ad rei cognitae veritatem hujusmodi ratiocinatione firmandam 3 impossibile est ut illud quod est,non sit. Atqui cognosco tale quid esse; ergo impossibile est ut id nonsit. Quod certe nos parum juvat, nihiloque doctiores emcit. Altero sensu, primum principium est, quod anima nostra existit, quia nihil est cujus existentia sit nobis notior. Addo etiam, non esse conditioncm in primo principio requisitam, ut caeterae propositio' nes possint ad illud reduci, di ex illo probari; satis est ut pollit permultis reperiendis inservire , nec ullum aliud sit a quo pendeat, aut quod ipso prius inveniri possit. Fieri enim potest ut nullum sit in mundo principium, ad quod unum omnia reduci possint: & sane modus quo caeterae propositiones reducuntur ad hanc, impossibile est idem simul esseta non eoe, supervacaneus est, & nullius usus; cum c contra utilissimum sit Dei primum, deinde omnium creaturarum existentiam ex propriae suae existentiae consideratione stabilire. P. Mersennus scripserat ad me Dominum Ie Conte nonnullas zm Philosophiam meam obiectiones formasse; sed illas nondum vidi: quaeso sciat me illas expectare, meque gratiae ducere quod illas scribere dignatus fuerit. Achilles Zenonis suile solvetur, modo attendatur si ad decimam quantitatis alicujus partem addatur decimae istius decima nemperina centesima, atque iterum una decima hujus centesimae, nempe una tantum millesima primae, & sic in infinitum, omnes istas decimas simul iunctas, quanquam realiter actu infinitae supponantur , tamen finitam

tantum quantitatem componere; unam nempe nonam partem primae

quantitatis, quod facillime demonstrari potest. Nam ex. ca. si ex linea A Btollamr una decima pars ad Α, puta Α C . & smul ex altera parte toliantur octo decimae, puta B D, restat tantum C D, aequalis lineae A CrDeinde iterum si ex C D tollatur una decima pars versus A, puta C E, dccx altera parte tollantur octo ejusdem C D decimae, puta D F, resta-

390쪽

iabit tantum EF, nempe una decima totius CD : &si pergas tollendo indefinite ex parte A unam decimam ejus quod antea sublatum fuerat, & ci stuplo magis ex altera parte, reperietur inter duas lineas ulti mo ablatas semper restare una decima pars totius illius lineae, ex qua ablatae fucrint; cx qua decima iterum poterunt eodem modo auferri duae abae lineat. Sed si id supponatur factum fuisse vicibus actu infinitis, tum nihil omnino amplius reltabit inter duas ultimas Iineas, quae ita ablatae fuerint, & sic utrimque perventum erit exacte ad punctum G, supponendo AG esse unam nonam parrem totius ΛΒ, ac proinde BG esse octu piam lineae A G. Nam quandoquidem id quod ablatum fuit ex parte B o plum semper erat ejus quod ablatum fuit ex parte Α, aggreg tum sive summa omnium istarum linearum ex parte B ablatarum, quae quidem omnes simul componunt lineam BG, debet esse octvla lineae AG, quae etiam est aggregatum earum omnium, quae ablatae fuerunt

ex parte Ar & proinde si ad lineam A C addatur decima ejus pus C E, &praeterea decimae istius decima, &sic in infinitum, omnes istae lineae mul junctae component tantum lineam AG, nonam sciu partem totius Λ B, ut demonstrandum assumpseram. Hoc autem praenotato si quis dicat testudinem praeeuntem decem leucis equo progredienti decuplo celerius quam ipsam, nunquam posse ab illo anteverti; quia dum equus decem istas leucas conficit, testudo unam interea pervadit; & dum equus hane leucam perficit, testudo iterum progreditur decimam unam lau- . cae; & sie in infinitum. Respondendum est, equum quidem haud a te versurum testudinem, quandiu illa hanc leucam, hancque decimam,& leucae, &c. conficiet, sed non inde sequitur equum nunquam superaturum illam, siquidem - &c. leucae unius faciunt in tum - leucae ; qua emensa demum incipiet equus illam antevertere. Captio autem in hoc latet, quod nona ista pars leucae concipiatur tanquam quantitas infinita, quia nempe imaginatione dividitur in partes i finitas. Vale, &c.

SEARCH

MENU NAVIGATION