Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. CX. 3 ν nulla de Metaphylua, Physica, & Medicina in primo discursu str timinserui. Quod si efficere possim ut hoc de Methodo mea sentire homi 'nes animum inducant, tuto redam minus subet Ic periculi ne Physices meae Principia male excipiantur; & certe ii ludices mei omnes citent pari

tecum aequanimitate, facesseret jam nunc omnis metus. Rogas, in quo genere cause Deus aesposuit age in veritates ' Respondeo, in eodem emere cause, quo omnia creavit, hoc est, ut efficiens G totalis eaus. Quippe certum est illum esse essentiae creaturarum, non minus quam illarum existentiae auctorem: ista autem essentia non differt ab aeternis veritatibus, quas ego non concipio a Deo manastes, tanquam ra diosa Sole. Sed certe se io Deum esse rerum omnium auctorem; has autem veritates este aliquid; ac proinde illum esse earum audiseni. Dico autem me id scire, non vero me id concipere; aut comprehendere; stiri enim potest Deum esse infinitum & omnipotentem, quanquam anima nostra, utpote finita, id nequeat comprehendere sive concipere; codem nim rum modo, quo monte nanibus tangere possumus, sed non ut arborem aut aliam quampiam rem, brachiis nostris non majorem amplecti icomprehendere enim est cogitatione complecti; ad hoc auxem ut sciamus aliquid, sufficit ut illud 'itatione attingamus. Rogas praeterea quid adegerit Deum ad hasce veritates creandas λ Dico autem fuisse ipsi

aeque liberum facere, ne verum foret, omnes lineas duetas a centro circuli ad peripheriam esse aequales, atque creare mundum: &quidem certum est has veritates ad offentiam eius haud magis necessario pertinere, quam caeteras creaturas. Porro rogas quid secerit Deus ut illas produceretis Dico, ex hoc ipse quia Hiar is aeterno esse volueris es intellexerit , ilias creavit, aut vero si creationem non adscribas, nisi existetitiae rerum

ari disposuit ta fecis. In Deo enim idem est velle, intelligere& creare;

neque horum unum alio prius est ' nequidem ratione. 2. Quantum ad secundam quaestionem, an Dei bonitati sit conveniens homines in aeternum damnarer Hoc ad Theologiam spetia i , atque adeo pace tua illi supersede bo. Non quod libertinorum rationes vim ullam hic habeant, utique enim

futiles & ridies e mihi videntur: sed quia pum in 1driam fieri veritatibus quae a fide pendent, quaeque naturali demonstratione probari nequeunt , siquis illas humanis rationibus.& tantum probabilibus velit stabilire. 4: Quod i pectat Dei libertatem, sum prorsus in sententia ea quam dicis fuisse explicatam a P. Gibbim. Non ressiveram illum qRicquam edidisse, sed ' quamprimum commodum tuerit. dabo operam ut liber ejus Lutetiaraccersatur, ut illum legam; & laetor valde opiniones I as

362쪽

RT NATI D Es C ARTE fcum ipsius consentire; hoc enim me saltem certum facit illas non esse tam absurdas, quin a viris alioquin eruditiisimis propugnentur. Articuli s . s. 8.si. epistolae tuae omnes ad Theologi 3 pertinent, quare illos, si placet, omittam. Quantum ad septimum de lignataris, quae imagin

tione matris infantibus imprimuntur, .&c. fateor rem esse examinatu

dignam, sed mihi de ca noi,dum satisfeci. Quod ad decimum articulum, in quo supposito Deum adduceret omnia ad perfectionem, de nihil annihilari, rogas, quaenain sit igitu ebrutorum persectio, &quid fiat de iolorum animabus post mortem. Certe haec quaestio non est extra Pliilosophiae meae fines; & respondeo Deum adducere Omnia ad perfectionem tuam, hocci , omnia collective, non vero singula sigillati in; etenim ioc ipsum quod singularia quaedam pereant, alia vero in eorum locum renascantur, uua est ex primariis Universi persectionibus. Quantum ad illorum animas, aliatque formas is & qualitates, quorsum evadant, ne laborcs i hoc jam ago, ut quaeritionem hanc in tractatu meo explicem, illamque spero, tam clare exponam, ut nemini dubia

Quod vero infers,si natura hominis tota consistat in cogitando;ergo illum non habere voluntatem e consequer am haud bene assequor; etenim velle, intelligere, imaginari, sentire, dcc. sunt tantum diversi cogitandi modi, qui omnes ad animam pertinent. Illudetiam improbas quod di- eo, satis esse ut quis bene judicet, ad hoc ut bene faciat ; & tamen mihi videtur pervulgata scholae doctrina statuere, quod voluntvi non fertur in

malum risi quatenus esub aliqua ratione boni repraesentatur ab intellectu;unde. hoc, omnis peccans est ignorans: ita ut si nunquam intellectus repraesentaret voluntati quicquam ii t bonum ,' nisi auod bonum est, non posset ineli

gendo errare. Verum saepe diversa limes illi repraesentat, unde hoc 3 Hudeo meliora, proboque: quod quidem in debiliora tantum ingenia com petit , de quibus locutus sum pag. 2 6. Porro bonae illae actiones, de quisbus loquor, non sunt intelligendae ex mente Theologorum, qui de gratia agunt, sed tantum secundum Philosophiam moralem & naturalem, in qua haec gratia non consideratur. Quapropter nequit mihi objici Pelagianorum errore aut certe non rnelius, quam si exinde quod dicerem, sufficere ut quis sit recto judico praeditus, ad hoc ut sit vir bonus, objiceretur requiri insuper sexum quo a foeminis distinguitur; Hoc enim non venit ad rem. Pari ratione cum dico veritimile esse nempe secun dum humanam rationem mundum fuisse creatum talent qualem esse oportuit; non idcirco nego quili ex fide certum ci mundum esse perse-- . ctum.

363쪽

EPI sTOL ARU M Ρ A R s I. Epist. CXI. ctum. Denique quod ad illos attinet, qui a te quaesiverunt quam religionem colerem : si ad id attendissent, quod scripti pag. 29. nempe

quod non credidissem me debere alienis opinionibus vul uno momento acquiescere, nisi constituissem judicium proprium, ubi tempestivum esset, ad illas examinandas adhibere, ex discurlu meo viderent non poscinferri eos qui a fide alieni sunt, debere in parentum suorum rcligione manere. Nihil amplius reperio in duabus tuis literis quod egeat responsione, nisi quod videaris metuere ne primi mei discursus vulgatione me verbis adstringam, ad Physicam meam posthac non edendam; quod tamen non est metuendum e nusquam enim dico me nunquam editurum illam; sed certe mihi antehac fuisse animum illam vulgandi, atque ab eo tempore ob rationes quas subjicio, decrevisse me id non facem; at in praesens velle tractatus ita isto volumine contentos in lucem edere. Unde pari ratione inferri potest, quod si mutatae estcnt rationes quae obstant quo minus illam faciam publici iuris, possem etiam absque incon stantiae nota aliud consilium inire; sublata enim causa tollitur cffectus.

Dicis etiam adscribi posse ostentationi id quod de Physica mea dico, si illam non faciam publici juris; quod quidem locum habere possit

apud eos qui me non norint, & qui primum discursum meum tantummodo viderint. Quantum vero ad eos qui vel legerint totum librum , vel me noverint, non metuo ne me vitii hujus insimulcnt; aut etiam illius quod mihi exprobras, me despicari homines, quia nimirum ipsis non impertior inconsiderate id quod nondum scio an habere exoptente nam uno verbo non aliud fuit quamobrem ita loquerer de Physic mea, quam ut eos invitarem, qui illam optarant, ad caulas removendas quae vetant quo minus illam promulgem. Iterum rogo te, mittas nobis vel privit gium vel repulsam quam primum fieri poterit, illudque potius simpliciori forma conceptum, modo uno die citius, quam ornatiori, si uno tardius. Vale, &ς. EPIs ToLA CXI.

Ad R. P. Mersennum.

De inventione lingua metiversalis. De Musica, ta de celeritate motus.

D Ropositio ista de nova lingua invenienda mirabilior videtur prima fronte, quam attentius rem consideranti videatur; discenda enim

364쪽

iunt duo tantum in quavis lingua, nimirum significatio verborum &Grammatica. Quantum ad verborum lignificationem, haud quicquam novi in hoc pollicetur auctor; dicit enim in quarta propolitione, lynguam ιαιm rnterpretarι ex dictionario quod sane qui Itbct in linguis vel mediocriter versatus possit absque magistri ope in quavis vulgari lingua assequi. Et mihi persuadeo, quodli Domino Hardy tradideris librum &nensi lingua aut quavis alia conscriptum, una cum dictionario ejusdem sermonis, sensum illius se redditurum recipiet. Porro praeter Grammaticae difficultatem nihil in quod obstet quo minus id possit quilibet facere ; .& in hoc conjicio positam esse totam hominis istius artem : qua tamen in re nihil est quod non sit admodum facile; si enim componatur lingua in qua unus sit tantum conjugandi, declinandi, & construendi modus ; in qua nulla sint defectiva aut irregularia, quae certe omnia ex usus corruptione profecta sunt; imo & in qua nominum aut verborum inflexio &constructio fiat per assiva, quae primitivis vocibus vel praeponantur vel postponantur; assi xaquae illa in dictionarium omnia referantur: mirum non crit quod vulgaria quaeque ingenia intra sex horas addiscant componere in hac lingua dictionarii ope; quod quidem est primae propositionis

argumentum. Quod ad secundam, nempe, cognita hac lingua,ca teras omnes

ut ejus dialectos cognoscere; hoc tantum facit ut arti suae pretium addat; non enim dicit quanto tempore possint addisci, sed solum illas considerandas esse ut hujus dialectos; hoc est, quod cum in hac nullae sint, ut in cael ris, anomaliae, cam pro primitiva assumit. Praeterea notandum est posse illum in dictionario suo pro primitivis vocibus adhibere eas quae in cael ris linguis usurpantur, tanquam synonymas. Ut ex. gr. ad significandum amorem sumet cumer, amare, dce. Gallus autem addendo affixum, quo substantivum designatur ad vocem vimer, faciet substantsevum, I'-our amor; Graecus vero idem affixum addet vocabulo ψιλῶν &sic de caeteris. Quo posito, sexta propositio est intellectu facillima ,scripturam invenire, tac. ponendo enim in dictionario suo unicam no-tὶm , quae referatur ad aimer, amare, illorumque synonyma o- innia; poterit unusquisque ope dictionarii hujus librum quemvis hisce characteribus conscriptum interpretari. Quinta propositio videtur etiam esse tantum ad merces sitas extollendas; nam statim atque video vo 3 ccm arcanum in aliqua propositione, continuo suboritur mihi suspicio . fraudis: verum opinor illum non aliud innuere nisi quod, cum linguarum harum omnium Grammaticas, diligenter dispexerit, ut suam com- pcndiosiorem efficeret, posset illas facilius docere quam vulgarisqiiiD. .. piam

365쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. CIX. piam magister. Superest tertia propositio, quae est mihi prorsus arcanum : cum enim dicit se explicaturum veterum cogitationes per vocabula quibus illi usi sunt, sumendo quodlibet vocabulum pro vera rei definitione; idem est prorsus ac si diceret, se explicaturum cogitationes veterum sumendo illorum vcrba alio, quam quo ipsi illa unquam ulurpa' runt, sensu; quod quidem repugnat; sed ipse forsim rem aliter intelli- git. Consilium autem istud de reformanda Grammatica, vel potius de nova quapiam fabricanda, quae possit quinque aut sex horis addisci, &1it omnium linguarum communis; inventum sane esset publico non inutile , si universi homines in illius usum consentirent; nis porro duo ob starent incommoda, quae quidem praevideo. Prius cst, ingratus litera ruin concursus, qui iniucundos saepe & intolerabiles auditui sonos cssi

ceret : tota cnim disserentia inflexionis verborum non alio fine ex usu inducta fuit, quam ut vitium hoc vitarctur; fieri autem non potest ut au'ctor iste potuerit huic incommodo mederi, Grammaticam suam qui 'huslibet gentibus universalem faciendo; etenim id quod in lingua nostra facile est& gratum, id Germanis durum est S. intolerabile, & lic de caeteris; ita ut non potuerit ille hoc incommodum vitare nisi in lingua una

aut altera; atque ita lingua ejus in una tantum aut altera regione valeret; minime autem opus est ut Galli cum Gallis confabulaturi novam aliquam linguam. addiscamus. Alterum incommodum est difficultas discendi linguae istius vocabula; nam si pro vocabulis primitivis utatur quisque linguae suae vocabulis, erit quidem opus minoris laboris; verum intelligetur quilibet a popularibus tantum suis; nisi porro mentem suam scripto tradiderit, atque is qui illum voluerit intelligere, laborem sumat investigandi vocabula omnia in dictionario, quod quidem magis taedii aDrret, quam ut quis speret venturum in usum. Quod si velit quem piam discere vocabula primitiva omnibus linguis communia; neminem certe reportet, qui hunc laborem subire velit, & facilius esset adducere homines omnes ut in Latinam linguam aut quamvis aliam, quae jam obtineat, addiscendam consentiant, quam in hanc, in qua nulli adhuc libri conscripti sunt, quorum ope possit quispiam se exercere, &imam nulli adhuc homines callent, quorum confabulatione comparari piissit. Itaque non video quis fructus ex hoc invento pcrcipi possit, nisi quoad scripturam e curaret ex. ca. imprimi magnum dictionarium omnium istarumi inguarum in quibus vellet intelligi; &pro quolibet primitivo vocabu

lo apponeret characteres communes, qui sensui non sellabis responderent, puta, eundem characterem pro aimer, amare, atque hoe Y v 2 pacto ,

366쪽

3s6 RENATI DE s CARTES pacto ii qui dictionarium hune haberent, & nus Grammaticam calleis rent, posteat propria quisque lingua interpretari id quod scriptum esset,

characteres omnes sigillatim invelligando. Verum hoc mysteriis tantum Ss revelationibus legendis esset idoneum; in aliis enim rebus oporterete.n otio admodum abundantem eum, qui laborem sumeret vocabula

omnia in dictionario investigandi; atque ita haud video id sere magni

usus. Forte cquidem fallor; sed meas tamen coniecturas in sex istas quas ad me misisti, propoli tiones scribere volui, ut cum inventum rcsciveris, judices an rem fuerim assecutus. Caeterum adverto posse ad hoc addi in ventionem aliam, tum ad primitiva linguae huius vocabula, tum ad charactereS lnveniendos, ita ut brevissimo tempore doceri posset; idque ope ordinis, hoc est, ordinem stabiliendo intcr cogitationes omnes quae animum humanum subire possunt, quomadmodum inter numeros ordo est naturallicr constitutus: & sicut uno die quilibet doceri potest numeros omnes in infinitum nominare lingua incognita & scribere, qui tamen innumeris diversis vocabulis designantur; idem quoque fieri pollet de aliis omnibus vocabulis ad caetera, quae in mentem hominis cadunt, exprimenda necessariis. Id si inventum esset, nullus dubito quin ejusmodi lingua in orbe locum brevi habitura esset, si quid plurimi sunt, quos non pigeret quinque aut sex dies impendere ut quemvis alloqui possent sermone, qui a nemine non posset intelligi. Sed non puto auctari luci hoc venisse in mentem; cum quia nihil habet in suis propositionibus quod tale quid argaat; tum quia ejusnodi linguae inventio a vera Philosophia pendet. Λbique illa enim impossibile cit omnes hominum cogitationes

enumerare, aut ordine digerere; imo nequc illas distinguere, ita ut perspicuae tint&simplices; qua certe in re consistit, mea quidem sententia, pars maxima artis quae ad veram scientiam comparandam excogitari

queat. Et si quis clare explicuisset quales sint ideae illae simplices, quae in

hominum imaginatione versantur, & ex quibus componitur quicquid illi cogitant, essetque hoc per universum orSem rcceptum; auderem demum sperare linguam aliquam universalem, quae facile addisci posset,

pronunciari & scribi; & quod potissimum est, quae judicium juvaret,

exhibendo illi omnia tam distincte, ut decipi non posset; cum e contra vocabula nostra confusas tantum significationes maxima ex parte habeant , quibus cum per longum temporis spatium assueverit humanum

ingenium, hine si ut nihil sere persecte intelligat. Existimo autem pos sibilem esse hane linguam, & reperiri posse scientiam eam ex qua illa pendet; cuius certe beneficio rusticus quispiam de rerum veritate posset

367쪽

EPIsTOLARUM PAR s I. Epist. CXI. u melius judicare , quam iam Philosophus aliquis. Sed ne speres te unquam

visurum illam in usu; id magnas in orbe mutationes supponit, cilcique necesic totum orbem in terrestrem Paradisum converti; quod sane in fabulis tantum locum habeat.

Jam quod ad Musicas tuas quaestiones, id quod dixeram saltum a

quinta ad bassum non esse majorem petu a tertra adseverim, mihi videtur posse haud aegre intelligi, eo quod basius per maiora intervalla naturaliter procedat, quam supcrius; non secus quam saltus quindecim pedum dici Potest minor respectu viri cususpiam, quam saltus decem pcdum x spectu pueri quadrimi; quia nempe ille masori passu incedit, quam puer. Rogas deinde cur aequales soni attentionem magis excitent ascendendo, quam descendendo: haud mcmini quid de hoc ad te scripserim; nihilominus dicam causam non csse petendam ex eorum aequalitate aut inaequalitate; scd generatim sonum acutiorem, qui fit ascendendo, aurem magis serire, quam gravem; atque in concentu Musico, si voces aequaliter semper procedant, aut deprimantur paulatim & remittantur, id audito res consopiturum: e contra autem rationem optimam illos excitandi

esse, si vox derepente attollatur. Diverso respectu dici potest sonum gravem esse magis aut minus sonum, quam acutum. Consistit enim in maiori extensione; longius audiri potest, Sc. Sed dicitur Musices fundame tum, quia motus qus sunt tardiores, & proinde in plures partes dividui; fundamentum enim dicitur id quod est veluti amplissimum, & minus variatum, & quod subjectum esse potest, cui caetera superstruantur.' Quantum ad modum tuum examinandi consonantiarum bonitatem, docuisti me quid esset de hoc dicendum; nempe su btiliorem esse, ψ ram ut dignoscatur ab aure, quae sola bonitatis hujus judex est. Et quod aci transitum a tertio majore ad uni num, acquiesco practicorum Musicorum

rationi.

Nullum est dubium quin trabes sive columna in qualicunque positione semper gravitet, & deorsum tendat; caputque etiam nostrum super humeris gravitat, & totum corpus super cruribus, licet id non percipiamus. Superest tantum ut aliquid dicam de celcritate motus, de qua dicis D. Becmannum ad te scripsisse, sed de hoc melius dicetur respondendo ad recentissimas tuas. Quantum ad proportionem celeritatis iecundum quam pondera descendunt, scripsi ad te per superiores quid de hoc scirem, saltem in vacuo ; sed in aere verum est id quod scripsit ad te D. Becmannus, modo supponas quod quo celerius pondus descen dat, eo mag saer illi resistit. Si enim id verum est, quod tamen nondum

368쪽

REN ATI DE AC ARTE fri habeo certo compertum, fiet tandem ut aer tantum exacte impediat, quantum gravitas addit celeritatis motui in vacuo; atque hoc posito motus manebit semper aequalis, sed hoc cogitatione tantum definiri potest ;cuIus praxis nequaquam speranda. Quantum vero ad experimenta tua, quod pondus quinquaginta pedum spatium descendens, tantundem temporis impendat percurrendo viginti quinque ultimos pedes, ac per currendo primos; salva pace non possum mihi persuadere quod illa exacta linir in vacuo enim invenio pondus illud non impendere nisi tertiam temporis partem percurrendo viginti quinque ultimos, nee possiam animum inducere ut credam aeris impedimentum tam notabile esic ut differentiam hanc imperceptibilem reddat. Vale, &c.

Ad R. P. Mersennum.

De quodam libro. De eternis veritatibus, illarumque dependenti. s. Debboro arbitrio ejussue venuionib-. Responsio ad Ohoctionem contra titulum

Dissertationu cit speciminum suorum. Rationespropter quas in Dissertatio . ne fusiin locutin non sit de Fubstantia, ta existentia Dei. De editione scriptorum suorum. GRatias tibi ago pro observatione coronae facta a Domino Castendo. Quantum ad pessimum illum librum, te non amplius roso ut illum ad medittas; aliis enim occupationibus me in praesens addixi, & credo jam serum fore id aggredi, quo adductus fueram ut ad te per superiores . scriberem, conaturum me extemporalem isti libro, si quidem eleganter conscriptus esset, & in manus meas veniret, responsionem facere. Putabam nimirum quod quanquam exstarent tantum triginta quinquel sebri istius exemplaria, tamen si luculente compositus esset, fore ut denuo imprimeretur, &apud curiosos veniret in pretium, quicquid in contrarium edicto cautum esset. Excogitaveram autem remedium quo id impediretur, & quod mihi videbatur validius quovis curiae edictor nempe ut antequam alia editio clam fieret, liber iste cum licentia typis mandaretur; & post singulas periodos aut singula capita subjicerentur rationes quibus illius doctrina evertcretur, ejusque falsitas retegeretur Etenim putabam quod si cum responso palam venalis etat, nemo dignaretur issum absque responso clam vendere; atque ita falsam illius doctri-

369쪽

EPISTOLARUM PARSI. Epist. CXIl 'nam nemo legisset, quin contrarium simul doctus fuisset. Certe enim responsiones quae Mutinodi libris separatim fiunt, exigui sunt plerumque fructus; quia cum qu iique legat eos tantum libros quibus oblectatur, alii s unt qui malos i ibros legunt, alii qui responsiones examinant. Dices porro, dubium este an potuis cm auetoris istius rationibus responderer

ad quod nil ut est quod dicam, nisi quod conatus fuissem illi pro viribus

satisfacere; & quod cum plurimae rationes mihi suadeant contrarium eorum quae in isto libro haberi ad me scripsisti, audebam sperare idem posse iisdem rationibus suaderi etiam aliis hominibus; & veritatem ab ingenio quanquam mediocri explicatam potiorem esse debere, quam mendacium ab acutissimis licet ingeniis propugnatum.

Quantum ad veritates aeternas, dico iterum illas esse tantum veras aut possibios, erum Deus illas veras aut ρ sibiles cognoscit; non autem contra veras a

Deo cognora quasi independenter ab illa sint verae. Et si homines verborum suorum sensum probe intelligerent, utique non possent sine blasphemia dicere veritatem cuiuspiam rei priorcm esse cognitione Dei; in Deo enim unum idemque ost uclle & cognoscere; ita ut hoc ipso quod aliquid velit, riso cognoscit, ta ideo tantum talis res est vera. Non est ergo dicendum quod si Deus non esset, nihilominus ista veritares essent vera; Dei enim existentia est veritatum omnium possibilium prima, & maxime aeterna,&sola unde reliquae omnes procedant. Sed ratio cur in hoc hallucinari proclive sit, cst quod maxima pars hominum non considerent Deum ut ensinfinitum & incomprehensibile, atque unicum auctorem a quo omnia pendeant: sed in nominis eius syllabis haerent, & putant se satis cognoscere illum, modo sciant vocabulum Duti idem significare, atque id quod Deum Latini dicunt, quodque ab hominibus colitur. Certe quilii biuniores hisce cogitationes non habent, haud aegre Athei fieri posse sunt; & quia Mathematicas veritatos persecte comprehcndunt, non vero exiitcntiam Dei, minime mirum est, si non credant illas ab hac pendere. Sed contra iudicare deberent quod, quandoquidem Dei potentia intellectus humani terminos excedit, istarum autem voritatum necessitas cognitionem nostram non superat, sequatur illas esse minus quid, & potentiae huic incomprehensibili labordinatas. Quod dicis de productione non mihi vi etur pugnare cum iis quae ego dico ; s ed nolim Theo- .logiam attingere, imo & vereor ne putes Philosophiam meam nimis liberam esse, quae de rebus tam sublimibus ausi disserere. Quod ad liberum arbitrium, prorsus semio cum R P. atque ut sen tentiam meam clarius explicem, velim primo notari; indisserentiam mi-

370쪽

x RENATI DE sc ARTE fhi videri proprie significare statum istum in quo voluntas.repetatur, cum illa non fertur ulla cognitione veri aut boni ad partem unam potius quam aliam amplectendam; illamque hoc sensu seinpsi, ubi dixi insimum libertatis gradum in hoc consistere, quod possimus nosmet deis terminare ad res eas ad quas sumus prorsus indifferentes. Sed sorsan per indifferentiam alii intelligunt positivam hanc, qua pollemus, facultatem

determinandi nos ad contrariorum alterutrum, hoc est, ad proseque dum aut fugiendum, ad assirmandum aut negandum unum idemque. Atque hic uicam me nunquam negas le quin positiva haec facultas esset in voluntate. Contra enim existimo eam adesse non solum quoties voluntas determinat se ad istud genus actionum, in quibus nullo rationis pondere in unam potius quam in aliam partem inclinatur; sed etiam in

omnibus ejus aliis actionibus; ita ut voluntas nunquam se determinet, quin illam exerceat; eousque ut etiam cum evidentis lima aliqua ratio nos

ad aliquid inclinat, licet moraliter loquendo vix possimus contrarium facere; tamen absolute loquendo possimus: est enim iam per nobis liberi rum, abstinere a prosequendo bono aliquo, quod sit nobis clarissime notum, aut ab admittenda veritate quapiam evidente; modo solum c gitemus bonum esse hoc ipso testari arbitrii nostri libertatem. Praeterea advertendum est libertatem in actionibus voluntatis considerari posse,

aut antequam exerceantur, aut eo quo exercentur momento. Certum

autem est libertatem conlideratam in actionibus voluntatis antequam illae exerceantur, comprehendere in disterentiam sumptam in secundo sensu, prout illam modo exposui, non vcro sumptam in priore; hoc est, voluntatem nostram antequam determinata fuerit, semper liberam esse, de potentiam habere cligendi contrariorum alterutrum: at vero illa non est semper indifferens; contra enim nunquam deliberamu* nisi ut nos eo statu cximamus, in quo nest imus quam amplectamur partem, aut certe ne in illum incidamus. Et quanquam judicium nostrum alienis imperiis opponendo, soleamus dicere nos esse liberiores in iis quae nobis imperata non fuerint, de in quibus proprium nostrum judicium sequi liceat, faciendis, quam in iis quae nobis aut imporata, aut interdicta fuerint; nihilominus judicia nostra sive cogitationes alias aliis opponendo haud possumus eodem modo dicere nos csse liberiores in iis faciendis, quae nobis neque bona neque mala videntur, aut in quibus tantundem videmus mali, quantum boni, quam in iis in quibus videmus longe plus boni quam mali. Libertatis enim magnitudo consistit aut in magna fa-ς ilitate ad se determinandum, aut in magno usu positivae huJus potentiae s

SEARCH

MENU NAVIGATION