장음표시 사용
151쪽
Quid demum ratio dictat ' viventia multa Ege quidem , nostros fugiant quae tenuia sensus, Nam nisi fecisset meliora & nobiliora , Quam mortale genus , Dabricator maximus ille , Nempe videretur non magno dignus honore , Nempe imperfectum imperium atque ignobile ha
Infra etenim naturam hominis , pecudesque serae- Existunt, viles omnes ac mente carentes , sque Et miserae . & ventri tantum somnoque vacantes rio. Quod si nullum animal melius natura ercasset, Quianam aliud sor et hic mundus quam turpe fe
Re pecudum stabulum , spinisque fimoque refer tum 'Quidnam aliud foret ipse Deus quam pastor herusque Multorumque gregum, multorumque armentorum'
Atqui hominem fecit: nimirum maxima laus haec, Nimirum satis hoc : ohe., fieri melius nil Debuit aut potuit jamjam perfectior Orbis Esse nequit : fuit haec Iovis infinita potestas Sed videamus utrum sit fas hoc credere : non est,ao. Non est hoc sin quam in cis credere, nec ratio .
Nam quid homo est animal certe stultum atque malignum , Praeque aliis miserum , si se cognoscat ad unguem. Quis non sponte malus ' vitiorum lubrica & ampla Est via , qua properant omnes , ultroque serunsur, Nec prohibere valent monitor, leX, poena, metuSVe. Contra virtutis salebrosa , angusta , nimisque Ardua , qua pauci tendunt, iidemque coacti.
Quia sapit an mulier f nunquid puer i aut cerdo
Tota cohors t eheu stultorum maxima turba est. 3o. Caecis versamur tenebris , & ducimur omnes Affectu : aut nulli, aut pauci, quos rector Olympi Praeeipue sibi delegit, ratione reguntur. Quis contemplari valet: aut unde otia nobis Sunt ν
152쪽
SUrit, ut possimus latitans inquirere verum tDistrahimur variis curis , pars plurima vitae Cotiteritur somno . reliquum morbi atque labores Assidui impediunt, paupertas ve improba turbat, Desidia interdum , interdum furiosa voluptas, Hinc stulti sumus. hinc nobis sapientia desit , Namque ea continuo studio longoque paratur , Pacatumque animum poscit, mentemque quietam. Quam vero genus humanum miserum sit, abundeto. Ni fallor) sexto libro monstravimus ante. Eheu poenarum scelerumque & stultitiarum Hic locus est : haec est tenebrosi regia Ditis , In qua nemo quidem non multa incommoda su
Turba tamen stupida & crassa hoc non cogitat,imo Inter continuos, detestandosque labores , Saepe canit clemens , & ridet, nec miseram se Agnoscit, patitur poenas, obiterque jocatur , Et subito obliviscitur omnia, dummodo parva Dulcedo subeat: lethen haec mentibus insert. ao. Provida sed tales voluit nos esse, sagaxque Natura : utiliter certe , nam si saperemus , Quis ferret miserae tot tantaque taedia vitae Tristitiam , curasque graves sapientia gignit. Ipsa etiam natura hominem spe lactat inani , Qua sine quisque sibi mortem conscisceret ultro. . Ergo stultitia & spes, sunt duo pharmata nobis Tradina prudentis naturae consilio, ne Tot tantisque malis affecti deficiamus.
quod si hodie haud ullum est animal praestantius ipsos 3o. Mundi auctor quid erit Z stultorumque & miserorum
Et sceleratorum dominus, princeps, pater, & reT. O bellum imperium, o summum ac mirabile rein gnum lo bellos comites t quid quaeris Iuppiter ultra
Jam non es solus: tam pulchrum condere mundum
Scilicet hos propter decuit te, serviat istis Coelum, sol, luna, astra,aer, vellus, mare:
153쪽
sed mox in nihilum redeant, pereantqua Veliat nix Adveniente aestu , aut hyberno tempore Doricles. Quanti sunt quae tam imbecillo corpore constant rQuanti sunt ouae tam imperfecto tempore durant Nunquid credibile est terram pontumque habitari Duntaxat quae sunt coelo collata sere nil. Ruid tellus pontusque simul punctum prope dicas, Si mundi spatium immensum ac mirabile acuto Perpendas animo e quin ipsis quodlibet astrumio. Est majus, veluti perhibent qui talia norunt. Ergo tam enistuus locus& tam vilis habebit Tot pisces, homines , pecudes, volucresque serasque :Caetera erunt vacua, & proprio cultore carebunt fAtque aer desertus erit, desertus olympus Delirat quisquis putat hoet, hebetisque cerebri este Immo illic longe plura & longe meliora Vivere e redendum est, longeque beatius atque hic. Denique si verum volumus, sine fraude fateri . Est hominum sedes , brutorumque infima tellus :ao. Ait aer ultra nubeS . Ciniumque beatum. Pax ubi perpetua & nitidi lux clara diei A ssidue regnant, domus est & regia clivum , Quos licet haud possit mortalis cernere visus Est etenim tenuis nimium natura deorum Sunt tamen innumeri, bibulae quot corpora arenae Littoribus cunctis , cunctis quot gramina Campi S. Qui credit coelum tam immensum , tamque deco
Desertum omnino ac solum , vacuumque colonis, Quum teneat vilis tam multa animalia tellus t3 . Delirat , crassa mentis caligine pressus , Nec minus ac pecudes terrena in faece sepultus. Nec mirum puto si fortunatae inveniuntur
Insulae in Oceano, loca cunctis plena bonis &Deliciis, veluti quidam scripsis re, ubi vitam
Nunquam ullus dolor, aut casus contaminat ullia ,
Sed coelum , Oceani nomen, quia concolor illi est Et velox apprime , ideo fortasse recepit:
omnis stella autem censebitur insula i quid ni
154쪽
Nonne domos etiam multas ita saepe voeamus , Quod solae , reliquis sint omni eκ parte remotίν; A t si aliter dicunt quam nos exponimus . errant :Non et enim in nostro Oceano sunt talia : Reges Haec loca non sinerent armis intacta , suoque Imperio Vellent adjunxere , si quis ad illa Accessus foret, & cuperent consistere in illis. Se is quid non fingit nugarum Graecia mater Nempe suos aer caelumque ac sidera cives C. I ndiganasque tenent: quod qui neget, ille beatis In Videt, atque Dei majestatem insipienter Blasphemat: min quid non est blasphemia , coelum Diccre desertum , & nullis gaudere colonis 'Atque Deum nobis tantum brutisque praeesse. I am paucis, & tam miseris animalibus , & tam Ricliculis certe scivit, potuit, voluitque Omnipotens genitor , nobis meliora creare , Quae vivant meliore loco : ut sua gloria major
Majus & imperium foret, & persectior orbis. a P. Nam quo plura freti, quo nobiliora , relueee Hoc magis & mundi decus, & clivina potestas. Sad dubium est, an sint purae & sine corpore sormae:
An varia, ut nos, membrorum compagine constenr.
Nimirum dictat ratio, quod in aere& igni
Corpus habent quaecunque manent animalia .namsi Non sunt corporea, ergo aer desertus & ignis Prorsus erit, vacuusque locus dicetur uterque,
Quippe locum praeter corpus , nihil occupat: illi Cui non est corpus , non est locus , idque loco nil 3o. Indiget: ut satis ostendunt praecepta sophorum a Sed nunquid morti debentur credere par est , Vivere longa quidem & felicia seeuta , tandem,
Desii re, atque mori: nam si corrumpit ut aer Atque ignis , eur non pereant viventia in illis Nempe loci naturam haurit sequiturque locatum. Forte aliquis , quali specie . qua live figura Sint haec sci re velit: par est quoque credere talem F sie illis faciem , qualem nec terra nec unda Ferre solet, nostra meliorem ac nobiliorem :
o, quὸlem nec fas est, nec cernere possumus ipsi-
155쪽
At quibus in stellis vita est, & in aethere puro Coelicolae nunquam pereunt: quia nulla senectias Astra terit, nulla unquam aetas labefactat Olbmpum. ICredendumque , ipsis majora & lucidiora . Et sormosa magis , magis, & valida & levia eme Corpora , quam reliquis quaecunque sub aethere
vivunt, Atque elementa colunt, & tempore mensurantur.
Sed quid agunti gaudent sensu ac ratione vicissim,
Nunc hoc, nunc illa utentes : mirisque fruuneturio. Deliciis , quas humanum nec fingere posseu Ingenium , nec mortalis percurrere lingua, Illic est verus mundus, vera entia, Verae Divitiae, veri mores & gaudia vera: Asi hic sunt umbrae tantum, simulacraque rerum Frivola, quae parvo momento ut cera liquescianz.
Illius mundi quaedam est hic noster imago :Quantum pictus ab hoc, tantum hic quoque di
Extra ipsum vero coelum & supra omnia corpora , Esse alium mundum meliorem incorporeumque , ao. Qui non percipitur sensu , sed mente videtur , Nonnulli credunt: nec res est dissona vero. Nam , si nobilior sensu . & praestantior est mens , . Cur habeat proprium mundum, propria entia sen. Quae Vere existant, quae percipiantur ab ipso: sus, At mens sola manens, proprio non gaudeas orbe, Nil que habeat per se existens sed somnia tantum Apprendat , tenuesque umbras, & inania spectra
Quae non existu at per se , vera entia non sunt. Aut igitur mens est nihil, aut natura creavi L i3o. Menti consimilem mundum , qta concinet in s. Res Veras, ita biles , puras , immateriales ,
Quae per se existunt melius quam sensibiles res. Hic ille archetypus mundus , persectior isto Sensibili, quanto sensu persectior est mens :In quo sol Deus est summus, diique aitra minores. Ergo plura etiam quam sit persectior in se Continet, ac diverta macis quam materialis
156쪽
Corporeusque orbis : sed nil corrumpitur illi, Nil motum , nil tempus habet: sunt omnia fixa , AE terna , absque loco, & nullis obnoxia damnis, Illic sunt causae , & cunctarum semina rerum.
Sensibilis mundus mundo defluxit ab illo Mentali archetypo, & quaedam est illius imago. Omnia sed persecta illic , atque undique tota et
Hic sunt particulae rerum , quae multiplicantur Materiae vitio : sic plures efiiciunturto. Cervi: namque illic virtus eli una creatrix Cervorum : vulpes tacit haec , facit illa leones. Sic de aliis dico, quae noster continet orbis :Quae numero plura , at specie clauduntur in una , . Omnia proveniunt, suntque a virtutibus illis. Haud aliter fabri magna exercentur in urbe , Quisque suo incumbens operi diversa laborat. Quare e X particulis hic mundus constat, at ille
Eri totis , vivis per se , distantibus a se. Singula nonnulli credunt quoque sidera possea o. Dici orbes, terramque appellant sidus opacumν Cui minimus divum praesit: quia nubibus infra Imperium teneat, producatque omnia solus Corpora quae aequor habet, tellusque atque inta
Umbrarum dominus, simulacraque viva gubernans, Cui data sit rerum cura & moderamen earum :Quae quia non durant, sed tempore corrumpuntur Eκiguo, prope nil possunt, umbraeque vocari. Hic reor est Pluton , a quo tenebrosa teneri Regna canunt vates : namque in se, nubila noκ est.
Ao. Supra autem lux clara nitet , splendor lue Pcrennis :Huic igitur, tanquam minimo, Deus ille deorum
Rex genitorque dedit vilissima regna , aliosque , Ut quisque eit melior , melioribus addidit astris , Imperiumque suum natis divisit habendum. Sed tamen naec hominum nulli certa esse putamus, Nam secreta Dei quis novit quis suit unquam In coelo , rediitque iterum , potuitque referre Non ranti est mortale genus , mens nostra labascit
157쪽
us summis, nec spectat no tua solem. Quisque suo ingenio fretus, nova fingere gaudete Praesertim vates , quibus est fiducia maior. Traditur his : quacunque velint, impune VagarizNam furiis agitantur Iacchi & Apollinis aestro rvuanquam nil prohibet furiosos dicere verum ζEt verum dixit quondam furiosa Sibylla. Sit satis hoc veluti promisimus ostendisi e
Multa effr, nob: s longe meliora , videri crur1 O Quae nequeunt, vivunt tamen,& ratione fruun-Imo aliqui, in primis docti , scripsere sophorum ,
Tales esse animas quoque nostras , corporibus quo Exutas non posse mori, aeternasque fatemur.
Sic Plato , sic Samius voluit, sic sensit & ille Divinus vere Plotinus, sicque poetae Non pauci cecinere : igitur par esse videtur Arque Operae pretium squoniam dignissima scitia Rer est) hanc etiam meditando evolvere Parcem. Quid melius quam se cognoseere corpora quid sinea o. Norunt vel pueri: pulvis de pulvere : Verum Dissi elle est naturam animi cognoscere ad unguem, Quare hanc, Pierio confisus numine, totis viribus ingenii & solerti indagine, post hae Quaerere conabor , facilique ostendere versu. Quo facto, Libram egressus , tua Scorpio adibo Signa , ubi satorum vires ac jura requiram , Si modo non obstant scribenti fata poecae. Sed quia in ambiguis rebus bene percipiendis Progressus bonus est ac debitus ordo, ut ab illis 3 o. Quae manifesta magis sunt & certa, incipiamus, Hoc Π05 facturi sumus hac in parte: etenim si
Principia obscuris fuerint abstrusa tenebris , Quaecunque ex illis veniunt , in rerta tequenturirtivola si fuerint fundamina , tempore par VoDeficiet quicquid super his fabricare volemus. Effectus vero certi magis ac manifesti Sunt nobis quam causae: igitur sumamus ab illis Principium . & foribus rem perspiciamuS apertis , Iamque ideo a motu quia per se sponte moveri o. Possunt quae vitam retinent: quia denique mo- us
158쪽
Praecipuum vitae indicium est prius incipiemus. Nempe ipsum corpus , nec non membra ipsa quiescunt Per se , 3c putrescunt calor est fortasse movendi Causa , aut calfactus sanguis , sed viva frequenter Stant immota , insit licet his sanguisque calorque, Quandocunque volunt requiescere : proinde voluntas Ipsius motus sons & causa esse videtur. Saepe Volunt tamen , & ni queunt animata moveri: Ergo utrumque simul motum Creat imperat unum, IO. EX equitur reliquum: jubet hoc, suffa efiicit illud.
Velle quidem nihil est, si desit posse , sed unde
Vult animal mutare locum quia nempe voluntasMcnte bonum monstrante videt, deinde ipsa m
Virtute objecti, & trahitur, velut ignis ab esca , Ut lapidi Idaeo serrum , paleaeque minutae Heliadum lacrymis, miro sic ordine mundum Instituit pater omnipotens , ut plurima neX uJ angantur sacili, & coeant, sed plurima contra Discordent inter sese, pugnentque vicissim .ao. Unde aliqui merito esse a junt primordia rerum, Litem & amicitiam , perque haec fieri omnia creis
Ergo bonum movet, I quo deinceps mota voluntas Membra agitat, corpusque urgens huc mittit αilluc Non tamen eme bonum cunctis animantibus unum Credamus : neque enim cunitis est una cupido. Diversis cliversa placent, sua gaudia cuique Distribuit natura : aliud puer optat amatque Quam matura aetas : nam qualia corpora , tales Sunt plerunque animi, & talis plerunque voluntas. o. Propterea nunc hoc volumus, nunc illud ain
Et quae grata prius sui rant, mox despiciuntur :Nimirum , quoniρm corpus mutabile, nunc hos Nune illos habitus diverso tempore sumit, Naturamque animi secum trahit, hine sitis, hinc do Macra
159쪽
Macra fames, Venerisque oritur genitiva cupido. Atqui ipsum corpus mutant complura , vel arca S, Vel tempus, vel casus, item potus, cibus, aer, Sideraque interdum , ut quidam scripsere periti. Non ititur solum objectum , sed corporis ipsa Conditio, nos velle facit diversa, movetque , Sed ratione aliqui potius ducuntur, & illa Procedunt, monstrante viam , & virtute trahuntur :Qui perquam rari cxistunt: nam lumina mentis in. Haud secus obducunt affectus corporei, quam Phoebeum jubar in spissantes aera fumi.
His demum causis corpus mortale movetur. Vis autem motiva animae, cui mota volundas
Imperat, imperium exequitur, membrisque quieti S Indupedita modo haec non sint infunditur , horsum Iliorsum impellens : sed eur lassata labore Languescunt sic crura dolent, sic brachia torperi z. Hinc credo , quoniam sanguis fervore solutus Fervet enim motu nimio) subducitur . atqueao. Deficit exhalans , paulatim , non aliter quam AEgrOrtim extenuant quum pallida corpora febres. Sanguis enim, aut alius vice sanguinis humor in ipsis . . rDiffusus membris, animam vehit, atque alit ipsum Corpus: quo vegevante, movens Vis concitat artus. Spiritus est etiam quidam tenuisque levisquc., Quem generat calor , ac sanguis resolutus ab ipso , Ceu solet a radiis solis resoluta creare Unda leves agilesqhis auras : hic spiritus intra 3o. Viscera conclusus passim si uitansque cavernis Corporeis , animae praeito est animaeque ministrat. Quum vult ipsa aliquid fieri , corpusque m OVcri. Verum hi qui somno oppressi sunt , quomodo mo-
Exercent nam saepe aliquis per somnia surgens Arma capit, vel sternit equum, vel scribit, ut abunt: Vel citharam citatis pulsat sopitus mertem. Scire opus est, rerum in nobis simulacra manere Quas
160쪽
Quas visu aut alio sensu percepimus r hinc estiano a quasi praesentem , absentem spectare videmur ,
Quod jam praeteritas voces audire putamus. Has igitur species , cerebri penetralibus altis Inclusas: turbat stomacho qui surgit ab imo Evolitatque vapor : tunc mens delusa , movetur Atque movet corpus , fuerit si sortis imago. Sed caudam colubri abscissam, caudamque lacertae Notantem sese , nunquid movet ipsa voluntas , P. An potius vis illa animae, quam nomine Graii Phantasiam dicunt i ceu quos vel dira phrenitis . Vel Bacchi liquor immodicus. vec somnia veκ antrAn ratione alia id contingit' sor sit an intra Nodosas caudae partes vegetabilis ille Spiritus inclusus , toto conamine quaerit Qua data porta fugam, & sinuosa volumina torisquet, Perque vias tenues sensim eluctatur in auras :Vel pars illa animae , qua corpus sentit, in illo
Stat divisa loco : ia motum ciet; arbitror autemao. Iudicio quaecunque carent, non posse dolorem Aut aliquid sentire : etenim vis maxima sensus
Cognitione fluit : qui plus cognoscit, habetque Judicium majus , patitur magis , re magis idem Gaudet: sed stupidi atque hebetes minus omnia
Laeduntur minus, & metuunt minus, & minus algent Atque calent, viri dignoscunt adversa secundis. Non igitur quoniam doleat cauda illa mavetur: Nil et enim sentit, quia vis quae iudicae, illic ' Non est , sed capitis parte in meliore remansit. 3 o. Unde prior mihi causa magis vera esse videtur. Sic igitur motus fit. quo viventia sese Proripiunt tamcn hoc praedactis. addimus unum ,
