장음표시 사용
31쪽
stamenti in visibilia & inuisibilia dispescuntur. . Vitium visibile est illud, quod ex ipsa inspectione testamenti innotesci i inuisibila vero illud, quod ex sola tabularum
inspectione non patet. Ad detegendum igitur prius ni hil aliud desideratur, nisi adplicatio requisitorum in ipretestantibus praescriptorum ad tabulas illas, ex quibus missio desideratur e quae ubi deficere ex ipsa tabularum inspectione intelligitur, vitium visibile est. Omnes vero reliqui respectus, qui ex ipse testamento non desumuntur, exsulare debent. Simulatque enim ex rationibus a liunde petitis vitium aliquod deducitur. illud potius pro inuisibili habendum erit. f. VII. .
VITIA POTIORA VISIBILIA ET IMVISIBILIAE
Vindicant hanc vitiorum definitionem tum natura missionis, aut decernendae, aut denegandae ex testameniato; quod adeo solum vicem actorum, secundum quae iudex pronunciare debet, sustinet; tum potiores illae
P - species Iuris peritis addit Lu DoLFF iurium peritus merito ponen- Tom. I. OUU7. clita tamen la- dus est, de inissione dc vitrucinia, meo iudicio, opire non test enti cognoscit. est. Nam non nisi iudex, qui Diuitigod by Coosli
32쪽
species, quas imperatot de utroque vitiorum genere exinhibuit, ' quae iam explicandae veniunt. Refertur inter vitia visibilia ab imperatore, si testamentum cancellatum vel abolitum est; in utroque enim eam de mutata testutoris voluntate, quae hic tantum non omne fert punctum, vel plane constat, vel urgentissima est praesumtio. Comtinetur his simul omnis deletio & rasura, quatenus substantiam testamenti adficiunt, & mentem testatoris circa
heredis institutionem dubiam reddunt. Quoties igitur de eo oritur dilputatio, haec omnem missionem impedit, quae etiam tunc .non Procedit, si testamentum depositio. nibus testium legitimi numeri vallatum non est. Flagitaverat hoc iam olim praetor, honorum possessionem secundum tabulas daturus, & idem voluit Iustinianus, comprehendens sub depositionibus testium & subscribptionem& signationem, quando & haec ad testamentorum validitatem requiritur. l In uniuersum autem, quum imperator ex testamento, quod ex nulla suae se mae parte vitiatum est, quodque in prima figura sine v
tuperatione adparet, missionem tantum concedit, omissio vero sollemnitatum testamentum sollemne nullum
reddit: m semper adest vitium visibile, quoties earum
33쪽
. de semim ipsae tabulae arguunt. Contra ea missionem
non morantur leges, si testamentum falsum, ruptum &irritum, vel inofficiosum seu alio vitio subiectum dicatur. n Quum enim, quod hic ponitur, vitia illa ex ipso adsipectis non adpareant: sed excipiens potius proba re debeat, testamentum esse confictum aut supposituna, iure deberi sibi legitimam, ab eaque se inique exclusum, non habuisse defunctum testandi facultatem, vel amisisse
Illam, haec ad vitia inuisibilia sunt referenda, quorum diseussio vheriorem caussae cognitionem requirit , cuius strepitum remedium nostrum resipuit. In eadem illa classe quoque collocatur, si quis se filium defuncti praeteri. tum alleget. o Sed negat iIl. LEYsERus, Praeteritionem filiorum post Nov. 1 I. ad vitia inuisibilia pertine. re, et rescriptum ALEXANDRI tantum ad tempora ante nouam hanc constitutionem restringit, ubi testa-
mentum eam ob causiam non erat nullum, sed liber solummodo querelam inofficiosi mouere poterant. p At, quod pace tanti viri dictum sit, haec distinctio rem non expedit. Querela inofficiosi & olim exheredatis tantum filiis parata erat, praeteriti vero iam ante Nou. c.
34쪽
testamentum inutile & nullum reddebant, uti leges no. strae clare loquuntur. q Saluam itaque rem esse putaverim & praeteritionem filii & hodie secundum L. a. C. h. t. vitium inuisibile dixerim ; siquidem illa ex ipso testamento non patet, sed filiatio aliunde probari debet; quod interdum factu difficillimum esse potest. Interim si defunctus in aliqua tabularum parte filii praeteriti mentionem fecit, vitium statim evadit visibile, quod missionem sistit. γ Sed nec de eo casi loquitur lev. Est autem hodie sine dubio vitium visibile, si ille, cui legitima debetur, ex caussa in Novella non prohata exheredatus est; inuisibile vero, si ex iusta quidem, sed falsa caussa exis
f. VIII. 'REMEDIUM L. FIM EST INTERDICTUM QUORUM BONORUM UTILE.
Ex iis, quae hactenus de huius legis beneficio allata sunt, iam satis accurate definire licet, ad quodnam remediorum
35쪽
mediorum possessoriorum genus reserendum sit. Quum enim per illud possessio hereditatis in eum transfertur, cui ius hereditarium praesumtiuum ex testimento stripto sollemni competit; consequitur, illud esse speciem interdicti adipiscendae possessionis, quandoquidem intemdicta hodie nihil aliud nisi actiones immariae de posses.sione institutae sunt. Et si adhuc strictius eius indolem determinare velimus, re vera est interdictum quorum honorum utile, siue ad heredem testamentarium extensum. Non adgnosco igitur differentias illas remedii no. stri & interdicti huius, in quibus confingendis plerique commentatores sibi placent I s neque tamen etiam a me impetrare possum, ut cum ili. LEYSERO remedium nostrum cum honorum possessione secundum tabulas, &concesso exinde interdicto prorsus pro eodem habeam, utque adeo nihil inter utrumque intersit, exsistimem. t Ne enim discrimen ,supra cap. r. f. s. tactum,repetam, in modo procedendi a se inuicem discedunt. Praetor enim ex testamento a septem testibus signato ob aequitatem &praesumtam defuncti voluntatem bonorum possessionem dedit, & hanc deinde interdictum quorum bonorum se
MENΟcHIVS I. e. n. M tem reiiciti ubi undecim disserentias collegit, quas partem admittit, par- t) LEYSERus specim. D. Maes
36쪽
quebatur; sed hoc non ob institutionem in testamento, sed ob agnitam bonorum possessisnem dedit, quae ante omnia erat probanda: v at ex constitutione Iustinianea missio immediate ex ipso testamento scripto decernitur. Deinde in iure nostro nullum exstat vestigium, quod remedium ex L. est. C. de edicto D. Had. toll. etiam heredibus nuncupatiuis competierit, quibus tamen honorum possessionem cum interdicto datam fuisse constat. M Neque tandem ad consequendam bonorum possessionem per interdi ctum praecise opus erat, ut tabulae aperirentur, atque Proserrentur, modo constaret, eas adesse, γ quod contra in remedio nostro ante omnia requiritur. Ratione limitum itaque & fundamenti agendi, ibi ex agnitione bonorum possessionis, hic vero unice ex testamento petem di, disserunt, quoad rem ipsam omnino conueniunt.
EX PARTE. Quum remedium nostrum omnibus, qui ius here. ditarium ex testamento scripto sollemni habent, compin
37쪽
tat, ius vero hereditarium vel uniuersale vel particularς sit; sequitur, illud non istum heredi ex asse, sed etiam ex parte dari. Nam sicuti heres particularis verus est heres, eique actio hereditatis petitoria datur, ita quoque merito eidem remedia possessoria hereditatem consequendi comparata esse debent. Et ne quid superesset dubii, disertis verbis Iustinianus in lege ali declarauit, ut, squis ex asse vel ex parte institutus testarnentum ostenderit perfectum, in possessionem mittatur. Consequitur igitur pones.sionem bonorum, & quidem vel partis tantum pro indi. viso, si coheres adest, vel omnium, ob ius adcrestendi, si coheres datus non est, aut illum deficere statim demo strari potest. g. X.
Sed iam disquirendum est, an quoque substitutus hoc remedio uti possit. quod quidem omnino negandum, si heres secundus simul cum primo concurrit, & aduer. sus hunc missionem desiderat. Ius enim ipsius hereditarium conditionatum est,& demum deficiente instituto valere incipit, ut adeo, quamdiu primus succedere vult se potest, nulla secundi habenda sit ratio, id quod cum ante Iustinianum iuris fuit, tum ab eo expresse adopta
38쪽
astum est. in Aliud vero obtinet, si substitutus suo ordine, deficiente nimirum instituto immitti cupit, & cassis
deficientis heredis instituti in controuersiam non voca. tur. Tune enim stubstitutus in primi locum succedit, verusque est heres,non secus ac si ab initio vocatus esset, quod vel formula substitutionis: Si ille heres non erit, his heres esto, innuit. Aequum ergo erit, ut iuribus etiam veri heredis gaudeat, & ob ius. heresitarium, quod ipsi ex manifesto tabularum tenore iam competit praesumi vum, aeque ac ille in possessionem mittatur.. Quod quidem eo magis statuendum videtur, quum: substitutus e dem , quam de herede scripto imperator requirit, Pr tiatione ex testamento defungi queat; si modo conditio
substitutionis, & quod heres institutus deficiat, dubio
caret. Nam quoties negatur, conditionem substitutio. nis exsistere, heredemque vel non posse vel nolle hereditatem adire, substitutus missionem impetrare nequit, quia tunc altiorem & talem sustipere tenetur probationem, quam ex tenore testamenti deshmere non potest. Voce autem substitutus, non magis quam heres nuncuia patiuus, missionem impetrat.
39쪽
Si de fideicommisso mouetur quaestio, separanda Videtur ante omnia caussa fideicommissarii uniuersalis& limgularis. Quum enim imperator huius conditionem cum legatario prorsus exaequauit, atque nihil prorsus distri minis quoad erictum inter utrumque superesse voluit. sed quod deest legatariis repdeatur ex natura fideicom missorum & si quid amplius est in legatis, per hoc crestat fideicommissorum natura; valeat quoque de fideicommissa rio singulari idem, quod mox de legatariis dicturus sum. Quantum vero ad fideicommissarium uniuersialem dicitur ille quidem naturam heredis induere, a sed ob id ipsum, quoties ipsi in testamento scripto Ibllemni hereditas fideicommissaria non fuerit relicta, ab hoc remedio excludendus est. Illi autem, qui testamento eiusmodi nititur, aut restitutio hereditatis iam facta est, aut non. Et hoc quidem casu nullum ei ius in res relictas competit, neque adeo possessionem earum sibi vindicare potest,sed tantum
cum fiduciario tergiuersiante,vel adire nolente,actione eX testamento, vel ex Nou. I. Cap. I. aget. Priori vero ca- . sussa L. 4ο. D. famia. hereseumlae.
40쪽
sti restitutio vel re ipse, vel ob deficientem possessionem tantum verbis, per epistolam siue per nuncium ab here de facta est. Si illud ; non opus est remedio adipiscem dae possessionis fideicommissi, quod iam tenet; D sin
vero hoc, aliud dicendum videtur. Ex quo enim resti. tutam fideicommissariam hereditatem iusicepit, statim omnes res in bonis fiunt eius, cui restituta est , quamvis nondum realem earum possessionem consequutus fue xit. M Quum itaque ex verbali hac restitutione fidelia commissarius idem adquirit, quod heres ex adita hermditate vel agnita bonorum possessione, ius puta in res relictas, fruitur quoque iisdem iuris beneficiis,nihilque imis pedit, quo minus statuamus, heredem fideicommissari. iam uniuersalem in testamento scripto sollem ni vocatum, post restitutionem verbalem, remedium ex lege G. C. de edicto. D. Hab. tollendo ex mente imperatoris legitime uti. Verum iterum addenda est limitatio, si modo restitutio hereditatis indubia & extra controuersiam posita est. Negante enim aduersario, restitutionem esse factam, deuolvitur in petitorem probatio, hereditatem reuera esse re
. stitutam; D Concedi quidem hodie elici sermo ess. hoe remedium ad tuendam ρομsessionem scio ; sed hic nobis cc) L. MI. pr. D. ad Sctum n tantum de adipiscenda posses- bellianum . - Digitizeo by Cooste