Justi Fontanini ... Historiæ literariæ Aquilejensis libri 5. Accedit dissertatio ejusdem auctoris de anno emortuali S. Athanasii patriarchæ Alexandrini ... cum duplici indice. Opus posthumum

발행: 1742년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

His TORIA LITERARI A

lii Galli poetae relliquias legeris , Pomponio Gaurico, adolescenti optimo

gratias habeto . Gauricum vero ipsum ornavit hoc epigrammate .

Si quis sensus inest , siqua es mens ulla sepultis,

Pomponi , pietas bae tua , grata satis ; eui sparsos cinerer proprio componis acer et O , titulum proprio restituis tumulo . Ipse tuo tandem Gallus nunc munere , gaudet, Se penitus dextra non cecidisse sua . Neque hic stetit calliditas Gaurici, sicut enim fallacia alia aliam trudit , ipse ut figmento suo fidem adstrueret, duplici fraude usus est; nam in

carmen 48. Elegiae III. corruptam vocem Nobeti suaviter nobis ingessit pro sincera Boeti, sive r quam Omnes codices praeserunt; novit enim Gauricus , homo catus , hanc voculam non de nihilo esse, quum ab hac una, etsi cetera nos argumenta deficerent, carminum illorum

aetas facile patefiat. Inde ab Elegia iv. integrum distichon xi ii. abire iussit, ne veterum & germanum auctorem Maximianum detegeret. Distichon illud posteaquam Pseudo-Gallus accessit Propertio, ab universis editionibus perpetuo exsulavit; quanquam prostat in antiquis codicibus, S seorsunt in tribus etiam editionibus , in serius recensendis . Id tale est. Atque aliquis , eui caeca μγ et bene nota volvtas Cantat; cautantem MAXIMIANUS amor. II. Nunc ad alia properemus . Melabior A. D. isto. libellum nugarum plenum hac inscriptione vulgavit : Ovidii Nasonis Pe- Iignensis erotica, amator;a opuscula de amoribus, arte ct modis amandi , O qua ratione quis amoris compos fieri debest, nunc primum ex Pe- iustis membranis, σε MSS. codicibur Eeprompta , O in lucem edita , di-τersa ab iis , quae tu*o inter ritis opera leguntur; cum aliis quibusdam ejusdem argumenti litellis , qui per fueum in Ovidianas inscriptionertra Uerunt. 'anc urti per Volnavum obterum i6io. in 8.φ Deest quidem nomen Go dasti : quod tamen Gristianus mamitis Epist. Lxxx. inter Reines anas ad se scriptas, aperuit. Idem Goldasius pravo loliginis succo in praefatione operis , quod carmina Pseudo-Galli etiam complectitur , Gaurici carbones pro auro nobis obtrusos , Deum Italicum vocat , ac si non unus Gauricus , sed universa Italia egisset hanc fabulam , quam tamen vix actam , Itali , a musis minime alieni, ex si hilarunt. Etenim illis ipsis diebus , ex popularibus nostris Iacobus Purtiliarum Comes lib.I. Epist. iv. ad Petrum Haedum,uibiI sub Galli nomine P eerti superesse prodiderat. Petrus Crinitus de Poetis latinis lib. II. cap.xLi i. quod opus Philippus Iuncta quadriennium ab suco Gauriet edito, Horentiae excudit A. D. lsos. sic pariter censuit: texuntur aetate nostra Elegiartim libri sub nomine Cornelii Galli, qua in re facile est imponere imperitis hominibus: qui autem petulo diligentius antiquitatem obseret arunt, nihil minus censebunt, quam ut haec referenda sint ad poetam Gallum. Rem paullo acrius perstitatur Dominicas Marius Niger in enarrationibus Amorum

72쪽

rum Ovidii lib.I.Elegia xv. editionis Venetae apud Ioannem nevisam de CORNELIus Priatilivo A. D. lsi 8. in solio, ita scribens e Gallus Foro-γuliensis. Ha- GALLUS.jus nulla prorsus earmina exstant ; nam qui nuper protulit in lucem Lut Ι-CAP.uI. E Iegiarum quendum libellum, cujus audiorem Gallum fecit, aut prudens sciensque ,sperans aliquid inde emolumentis aucupaturum, rudibus uia torihus imposuit, aut judicio penitus caruit. Carmina enim illa, quibus ut fides fraudi adhiberetur , Fragmentorum titulum praeposuit, ridicula sunt, nec digna , ut Galli quem maximi semper fecerunt ejus temporis optimi poetae ingenio attribuantur . Sed audiamus Lilium Gregorium Gyriadum, in Dialogo iv. de poetis propius larvam Gaurici imposturae detrahentem : miratus sum quarundum impudentiam , ne dicam amentiam , qui tralaticios quosdam edi ementitos versus sub Galli poetae nomine ediderunt, quum in iis neque phrasis , nec tempus Gallo conveniant , qui tertio quadragesimo sua aetatis anno fua sbimet manu mortem acineersivit; in iis enim se senem describit. Sed nec in plerisque versibus purus edi sine erus est sermo latinus ; quin edi Buaborum morae, edi tempora

metri leges nonnunquam excedant. Maximiani vero nugatoris cujusdame, nebulonis potius eorum versus plurimi sunt. Et si hoc uvetis nosse ex vetustioribus adhue quibusdam exemplaribus es videre , in quibus Maximiani ipsius nomen legitur , illius inquum Maximiani , cujus edi in nis

Grammatica nugator Alexander nugas irridet: quod nomen in editis e

excussis nuper libellis per fraudem est praetermisum . Hoc denique loco post Ianum Parrhasium in libro de Rebus per Epistolam quaesitis , hunc

Gallum spurii Marci Catonis originibus,Beroso,& Sempronio pag. Is .accensentem audiamus Franciscum Floridum Sabinum in Apologia Linguae Latinae pag. 9. operum , ubi ait: Cornelii Golli scripta , quan vis durior plerisque uni tamen Fabio ) visus fuerit, utinam non penitus intereidissent; Nam quae illius nomine circumferuntur ἔ nihilominus, quam veterem antiquorum elegantiam leporemque sopiunt, ut ex primis quatuor eterfieulis quivis vel mediocriter in bonis poetis versatus nebulonem aliquem illam nobis facem obtrusisse , acu c quod sunt tangere possit. Illustrium virorum iudiciis adstipulans Benedictus Varchius , easdem Elegias , ut Gallo minime dignas , repudiat in Dialogo de Lingua Italica , quem Herculanum inscripsit pag. 24s.Si in Piaelectionibus habitis in Academia Florentina pag.s8 . Varchio tandem ceterisque proxime abit Tarquinius Gallutius in Vindicationibus Virgilianis pag. 4s9. Sed praeterire non licet quae Johannes Cardinalis Bona in Notitia audiorum , Divinae Psalmodiae praeposita , hac de re chartis mandavit : Cornelii Galli , inquit , Foro-Iuliensis , mellitissimus poeta . Sed Maximiani esse quae vulgo ei tribuuntur , nihilque Galli ad nos pervenisse nemne sub ejus nomine,

praeter unicum versum apud Vibium Sequestrum Critiei accuratiores sentiunt. Transalpini nobiscum faciunt: nam Barthius ad Rutilium v. Io. Maximiani , non Galli versus adducit. Olaus Borrichius in Cogitationibus de variis Latinae Linsuae aetatibus pas. I a. ait, se praeterlae Corne- .

73쪽

46 His TORIA LITERARIA

CORNSLIus lium Gallum , non quod non vixerit Saeculo Augusti, sed quod eamἰua G ALLUS. ejus nomine cireunferuntur ,suppositicia simi, a Maximiano quodam L VI CAP uI' Iene , amatore O inepto conficta . Idem auctor ad rem etiam & apposite in Dissertationibus Academicis de poetis pag. 8s3. addi Propertio solet Cornelius Gullus ,sed earmen ejus praeter alias ineptias non olet vetustatem, eoque sequioris avi 'tur recte judicatur . Nam nonnisi de faece haee

ejus sunt

me quoque virtutum quondam certamine magnum Socratem palmam promeruisse ferunt.

Item.

O quam dura premit bomines eonditio vitae lGeior demens alter Didisses ego .

Iterum .

Quo tibi fervor abit , per quem feritura placebas

Ianus Brouckusius in notis ad Tibullum pag. 29. vocat Longinum Maximianum , malorum temporum haud omnino pessimum nugatorem. Ad Pro pertium vero pag. 2o9. Maximianum scriptorem barbarum , lutulentum .ae tantum non stercoreum . Hoc aetati,qua vixit tribuamus. Ne in rei tam clarae fidem , adhuc testium nubem vocare videar , innuere lassiciat Mariatinum Antonium Deirium in notis ad Senecae Hippolytum, Scaligerum seu Villiomarum in Animadversionibus lib.I. cap. xv. Vossium de Institutionibus Oratoriis lib. v. cap. XI II. q. III. S de Arte grammatica lib.II cap.xxv I I. Sc XXXIX. in fine. Etiam cap. II. de Poetis Latinis: Brietium quoque de Poetis Latinis lib.II. pag. 26. lib. vl. pag.69. S s6s. Ruaeum c hic recte sentientem J in Eclogam x. Virgilii , Christophorum Cellarium in Anti barbaro, voce, inque protegomenis ad Curas posteriores, tertium recognitas , de Barbarismis ; S quem non Hi enim omnes de compacto agunt in iisdem fra mentis repudiandis , quippe a genio Cornelia longe lateque abhorrentibus . Quare vel ob tot scriptorum auctoritatem , jure ambigi nequit, quominus , literis iamdudum in harbariem euntibus, scripta fuerint non tamen Saeculo xl I. ut nuper invita Minerva censuit Bernardus Moneta in Menagianis to . III. pag. 244. Neque heic tam multas eruditorum censuras indicassem, adeo res est manifesta , nisi horusti quasi umbone occurrendum fuisset Renato Papino , qui in Considerationibus suis de re poetica Parte II. q. xxix. Elegias Pseudo-Galli S legitimas censuit, & Catulli etiam & Maecenatis carmini-hus, si Deo placet, praeserre non dubitavit. Praestat ipsem loquentem audire verbis ex Gallico sermone in Latinum translatis : ad nos pervenerunt aliquot Gegiae Catulli , rimeenatis , e, Cornelii Galli, quae fummam puritatem praeferunt, e summum leporem . Sed earmina Catulit O Maecenatis sunt nimis languida , O Uectate nexucta. Contra Cornelius Gallus est rotundior e gravior . Nolo istud Papini judicium aliis verbis, quam Francisci rivataris viri politissimi, eiusdemque cum Papino instituti, a me refellatur. Sic porro Uavassor in Papinum animadvertit pag.698. Digitigod by Coral

74쪽

pag. 698. operum et nihil falsius hae Papini sententia: Corneli; GaIli CORNELr Hegiarum nihilsuperest : quodque illi tribuitur parum es eastigatam ; GALLUs.

inimo est puerile absurdum; tantum abes, ut ejus versus Catullianis rotundiores e graviores sint . De bis consulatur 7ustus Lipsius , Petras Pithaeus, yosephur Maliter, quique nune in bonis literis aliquid fa-piunt. Ita Uavassor , verbis Gallicis a me latine explicatis : quibus nihil

opposuit Rapinus in suis Responsionibus ibi subjunctis, &ob iudicium

istud suum minime cautum praeterea vapulat ab Iano Brouckusio in noti; ad Propertium lib. I. Elog. xxv. v. 91. pag. 2o9. Lipsium tamen, quem generatim citat Uavassor , de Maximiano aut Gallo nusquam loquutum reperio ς adeoque nec in libro 1I. Electorum , quem lalso indicavit Bailletus in Iudiciis a me alibi addisctis tomo iv. parte II. pag. I 28. Henricus Palinladius lib.V. pag. s. quasi Rapiniano errori praecurrens, non solum in re certa dubius haesit; an scilicet Galli essent necne quae Criticis plane omnibus emunctae naris ut spuria S sordida reprobantur ; sed eadem ab elegantiori stilo ct cultu verborum , immerito sane, Inudavit . Illuc omnino abiit Michael Fusearenus in notis ad Honorii Dominici Caramella Mustum illustrium poetarum pag. o. ubi de Galla scribens ; hujus poetae , inquit, carmina notisma Iunt ac lepidissima, praesertim carmen illud elegiaeam de Senes lute. III. Haec eadem carmina, quidem certe, apud , aevi inferioris auctores usque ad ipsa tempora Gaurici, sub proprio sem- per & vero nomine Maximiani , qui se Etruscum appellat, per manus hominum volitarunt. Hoc ita exploratum ubique & comperturn est , ut nulla unquam tergiversatione celari possit: nam praeter mediae aetates Auctorem Allonymum qui eum Iaudat in Flori legio poetarum , apud Christianum Dauinium in epistolis Reinesianis pag. 3o . Theodericus a Niem in Nemoris unionis Labyrintho , quem complevit A. D. i 8. die 2 s. Julii, tract .v. cap. xxx Vi i. Historiae Schismatis pag. 384. loquens de

Senectutis affectibus, haec ponit: qui easdem passiones fenum latius voluit speeulari, Iegat librum MAXIMIANI poetae, qui ineipit mula eur eessas finem properare senectus λMox ct alios versus adducit: quod in Margaritae poeticae cap.x III . praestitit etiam Atherius ab Eyh cubicularius Pii II. Summi Pontificis sol. 86. editionis Basileensis A. D. iso a. nam deest recensio paginarum in editione I. Romana A. D. i4 s. apud Dialrium Gallum alias Hah, Alaman. num ex Ingolpat, eitem Wiennensem , in sorma solii. Haec fugerunt obtutum eximii, S a me persaepe laudati philologi Gerardi Jo. Uossit in Institutionibus oratoriis lib. v. cap. XI II. g. III. ubi unum Iohannem Maiagnum indicavit, qui in Sophologio lib.vi I. cap. I. sol.67. edit. Parisiensis A. D. Is I 6. Maximiani versiculos aliquot protulit. Vixit Magnus A. D. i is . ex Nicolao Antonio in Bibliotheca Hispana veteri lib.x. cap. II. l. 38. Accedit eo Gregorius Britannicus , sacerdos ordinis Praedicato

75쪽

8 His TORIA LITERARIA

CORNELIUS Sc ipse sub vero nomine gMaximiani ex Elegia I. paullo post a Gaurico

GALLUs. edita , prompsit haec carmina inter sermones funebres , Venetiis excusos Llv I CAP.MI. per Petrum Bergo mensem A. D. Isos. in 8, Ortus eancta suos repetunt, mstremque requirunt,

Et redit in nihilum quod fuit ante nihil;Felix qui potuit tranquillam ducere vitam ,

Et Mitis stabili elaudere fine dies.

At vero si de codicibus calamo scriptis sermo instituatur, omnes ad unum quotquot viri docti consuluerunt , ct Bibliothecarum plutei hactenus servant , carminum auctorem semper Maximianum faciunt; Gallum porro nunquam. Gyrat dum qtio rundam Codicum auctoritatem retulisse jam vidimus . Martiniis Antonius Deli ius in Commentariis ad Senecae Hippolytum parte II. pag. 93. testatur, in tribus Codicibus HSS. se auctorem reperisse maximianum . Codicis MS. maximiani poetae etiam fit mentio in Bibliotheca Heinsiana parte II. pag. ia r. Goldastus pag. I 3. ad partes advocat quinque codices MSS. ita inscriptos : Faeetum e . periucundum poema de amoribus Maximiani poetae doetissimi , oratoris fuassiami. Exemplum editionis Goldasii , Hamburgi in Bibliotheca Johannea , varias temones MSS. Friderici Lindenbrogii exhibere, testis est Io. Al-

. herius Fabricius in Bibliotheca Latina lib.I.cap. xv. pag. 278. editionis Iv. Idem Lindenbrogius in notis ad Cirim pag. 294. expressis nomine Maxi- adfert distichon ex Elegia ii I. Et quanquana satis in hanc sententiam dixisse videri possum , quaedam tamen alia non praeteribo . Jacobus Sirmondus in notis ad Sidonium pag. i 6. edit. I. sub eodem pariter nomine laudat distichon Elegia I. ubi in voce Socratem media syllaba producitur : quod Sidonium ipsum aliosque, more taculi semi prisci, fecisse observat strenuus Sirmondus. Uossius pater lib.i I. de Arte grammatica cap.xxvi i. in Institutionibus Oratoriis , & in libro de Poetis Latinis certos nos reddit, nomen Maximiani in suis item Codie ibus Iectum . Marquardus Gudius in notis ad Phaedrum lib. IV. Fab. xWi II. se in vetustissimo eo dice Diotonensi sub nomine gMaximiani eadem carmina Iegisse testatur , quomodo in Bibliothecae Bodleianae codice et i 9 p. &in alio , quem citat Labbeus in Bibliotheca minori MSS. librorum pagina 63. pariter legi compertum est . Tot codicibus Maximianeis addamus quos citat Ianus Ulitius in notis ad Poetas Uenaticos , ubi semel, iterum , ct tertium Maximiani Elegias ex antiquis membranis emaculae Pag. 93. 2 4. t . Haec Omnia , quan vis per se sitis firma , eo amplius roborantur auctoritate Codicum Italicorum, S praecipue Bibliothecae Uaticanae, quos ego hisce manibus contrectavi. In Codice enim i 663. qui est antiquissimus, sol. et r. haec leguntur: incipiunt carmina Maximiavi. Codex Palatinus i s a. caret inscriptione, sed tamen 'Iaximianus legitur in versu 26. Elegiae iv. In Codice Urhinate 8; a. sol. in prostat hic

titulus t Vetuli Maximiani de Incommodis SeueZintis libelltis . In Codice membraneo in solio Bibliothecae nostrates municipii Sancti Danielis ,

76쪽

Maximiani Carmina exstant post Propertium, Tibullum & Catullum , utique ob unum amatorium argumentum . Demum Codex Ecclesiae Patavinae hanc epigraphem exhibet: Maximiani poetae iuustris γνseulum de ejus P ita, Senectute . In hoc codice , quem indicavit Iacobus Philippus Tomasinus in Bibliothecis Patavinis pag. 8. sex Elegiae Maximia neae in tres coaluerunt, sicut etiam in principe editione Parisiensi, de qua mox dicam . Primae elegiae inscriptio est quam recitavi. Secundae haec altera : Maximiani poetae Hlustris de LVeori ejus amica, quae ipsum deferuerat eum esset senex . Tertiae haec : Maximiani poetae itiusti is, de quadam puella Graeca, erius amore eaptus fuit, de nonnullis aliis. Calligraphus omnia finiit hoc disticho . , ratibus infectae deponis verba senectae Seriptus ab Erimacho , Maximiane , Lupo . Haec de Maximiani codicibus MSS. Iam sequitur, ut ad Gaurici editionem reUertamur . Ab eo excogitata Fragmentorum epigraphe nusquam

in codicibus reperitur . Et cur nam reperiatur , si iisdem elegiis nihil deis est praeter elegantiam Si honestatem Quid ergo in Senatu eruditorum ad agendum reum Pomponium Gauricum manifestae imposturae , a nobis deposcitur, quod ubertim productum non suerit Nihilominus adhuc amplius hominis fraudem configam , ita ut nullius artis medicamine ob duci possit. Illo eodem tempore , quo Gauricus Maximiano subrepta , ut vocat, Erigiarum fragmeuta , Cornelio Gallo supponere studuit, haec ipsa sub vero nomine Maximiani typographicis formis excusa fuerunt Parisiis cum hac inscriptione, quae operi sane respondet: 'Per jueundurc juvenum quoque mirum in modum demulcens animos libellus , quem nugarum ga Iaximiani, immitis Alexander intitulat . Impressus Parrbi- si opera exactissimaque diligentia Stephani γebannot e . Petri Le-Drouartium magi orum , ct vigilantissimorum impressorum . Hune si parvo numismate eomparare evis, venalem in viso Sancti yaeobi reperies , Sudomo quadam , ante mathurinos fila, iuxta earnificem c humano pro corpore carnes vendentem in .R Hujus rarissimae editionis exemplar servatur Parisiis in Bibliotheca Magarinica . Deest annus . Sed character aliique libri ab iisdem typographis A. D. 1 96.& 349 . imp ressi factam evincunt circa A. D. I soo. Alexander , cognomento de Quadet, qui nugas maximiani dicitur irrisisse , vixit A. D. ia . ex Luca maddin-go in Scriptoribus ordinis Minorum pag. 1 o. inque suo Doctrinali puerorum , versibus Leoninis contexto, quod centies excussim est , sic praefatur Seribere Curtealis paro Doctrinale novellis , . Pluraque doctorum soriabo seripta meorum .

Iamque utent alii pro NUGIS MAXIMIANI,

Quae veteres soriis nolebant pandere caris . Gyraldus in Dialogo iv. de Poetis, hunc eundem Maximianam cujurc ut ait er insignis nugator Alexander nugas irridet, etiam ipse pro

G illo

77쪽

so His TORI ALITERARIA

CORNELIUs illo eodem MaxμIano Elegiographo accepit, cuius carmina Gallo tunc GALLUS. recens supposita fuerant. Idem putavit Gabriel Naudaeus in Auctario Historiae Ludovici XI. Regis Francorum cap. VI. pag. I 48. R nuper Moneta in Menagianis tomo III. pag. 243. & 244. Sed viros cetera diligentes similitudo nominis a vero deduxit . Etenim gMaxisnianus , quem spernit Grammaticus Alexander , nec fuit Etruscus, neque ς sed natione Gallus , & versificator grammaticae artis, in Academia Parisiensi olim perlegi solitae, quem vixisse A. D. ia oo. auctor est Carolus Cangius in Nomenclatore ad Glossarium Latinum, eiusque regulas metro concinnatas . alicubi sorte nugas, usque ad eundem Alexandrum invaluisse, palam fit non minus ex versibus iam recitatis , quam ex Caesare Egassio Bu-Iaeo in Historia Universitatis Parisiensis to .I. pag. si . Haec sententia vero etiam propius accedit, quod pueroram manibus libri de arte grammatica teruntur , non turpissimae Elegiae de amoribus & ebrietate, cujus modi hae sunt, quae Maximianum Etruscum , vitiis inquinatissimum senem , auctorem habent. Ceterum si eut Alexander in Galliis e puerorum manibus excussit Maximianum illum Grammaticum ς sic pari modo Patres Synodi Mechliniensis Alexandrum ipsum explosum iverunt, ut juventuti unum Jo: Despauterium in manus tradere decernerent, teste Au-herto Miraeb in Elogiis illustrium Belgii scriptorum pag. r 44. Editionis I.

anni i6oa. Ex his, quae dixi, videmus, Theodoro Pulmanno & Jano Gebhardo prudenter actum ubi editionibus suis Lugduni apud Antonium Gryphium , S Ida noviae apud Aubrios , curatis A. D. Is 3. S I FI 8. carmina , quae Cornelio GaIIo afficta in sul erioribus editi nilias offenderant , Propertio non prius addiderunt, quam monito lectore, eadem reserenda esse ad Maximianum . Id editione Wero Propertii ex musto Simonis Abbes Gabbemae. Trajecti ad Rhenum apud Gisbertum a Zyl A. D. 36s9. in 8.' Maximiani elegiarum libelius , perperam Gornelio Galla a tributus, inscribitur . IU. Nomen ergo Cornelii Gaui,cui omnem Phoebi eborum assurrexisse testatur Virgilius, longe abeat a vulgatis illis Euriarum framentis, utpote Musis omnibus invitis illuc intrusum . Neque audiatur Robertus Titius, vir ceteroqui eruditus, qui in suis Locis controversis quum nonnulla carmina Maximiani pro sinceris Cornelii Gavi inconsulto laudas.set . mox in lib.I. cap.xv. Asertionis contra Ιvonem Villiomarum , sive

Iosephum Scaligerum c a quo propterea vapulaverat ut hostis telum declinaret, poetastrum illum in Codicibus MSS. Cornelium Gallum Maximianum dici pronunciavit, antiquum vero , & nobilissimum vatem ,

Cornelium Gallum Asinium: quod subterfugium Vosius iure & merito ridet in Institutionibus Oratoriis lib.v. cap.xi ix. ἔ.III. Ab hoc lapsu nec Tarquinius Gallutius sibi cavit, duum Maximissum ipse etiam cognomento Gallum dicere maluit . Utrique imposuit Aldus Manutius junior in praefatione ad carmen, de quo infra agam, ubi narrat in suo Codi

ce HS. Elegias ab hisce Maximianeis diversas, quas ipse pro Sinceris

78쪽

Cornelianis ab se editas venditavit, A ia Cornelii Galli nomen praeserre . Verum inscriptio haec ideo conficta est , ut Asimiam Cornelium

Gallum ab Cornelio Galis Maximiauo distingueremus , quum utrumque sit merum ornamentum . Quare vehemens iuspicio animum subit, Aldum Titio, familiari suo , a quo in partes vocatur, gratificaturum , spurium stetum exeogitasse, quum Titius totus esset in Scaligeri Animadversioni bus evertendis.Aldum enim hoc figmentum Florentiae vulgasse A.D. is 88.

infra videbimus . Titii Assertio ibidem prodiit A. D. is 89. Certe Aldus epistola inter suas Italicas i o. pag. i 49. Pisis data die 3.Julii A.D. is 87. ab Titio ad se mitti postulat librum quempiam sibi promissum, Titioque, ut ait, jam notum e quem Scaligerianum esse auguror. Eiusdem farinae censeo Maximiani Elegiarum Codicem MS. Ragusinum acephalum , ad cuius calcem sic legebatur: Gruem Galli poetae libri 1 v. finis , si meretur fidem non nemo , qui id notavit in margine Pseudo-Galli editionis Lugdunensis anni is 3 . inter libros impretas Bibliothecae Vaticana Cod. io9 o. At neque fatis mirari possum inconstantiam Goldasti, qui, quum negasset, in antiquis Codicibus MSS. Cornelio Gallo adsignari elegias , illi lalso adsignatas , postea nomine Cornelii Maximiani Galli Drtisti easdem instripsit inter Ovidii Erotica & amatoria opuscula , a nobis iam recensita . Haec postea inscriptio Io: Albertum Fabricium virum alias diligentissimum sesellit in Bibliotheca Latina lib. I. cap. XIV. R XV. pag.as a. & 2 8. Praeter Codices MSS. S auctores hucusque indicatos, Ianus Douis in Praecidaneis ad Petronium lib.II. cap.xvIII. & P trus Pithoeus inter epigrammata , ct poematia vetera , Maximiasum di-Xerunt, nunquam Cornelium Gallum . Quare ex Aldi officina fine dubio reliqua nomina prodierunt. Unde vero Ianus Brouckusius in notis ad Tibullum pag.a9. Lovini praenomen hauserit, quo Maximianum dona. vii , me penitus iugit. Hoc unum stio , in Codice Neapolitano Valletiae A. D. I o. exarato , L. Maximianam dici, nota praenominis addita . quae Lucium, non Longinum designat. Villiomarus, sive Scaliger, Animadversionum in Titium lib. I. cap. xv. arguit Petrum Crinitum , quasi Gallo tribuerit quae essent Maximiani. Haec iunt verba Scaligeri . minitus tuas de Maximiano Cornelium Gallum feeit. Ideo non dubium es, esse Cornelium Galium . Haec Scaligero humanitus exciderunt, dum Crinito Galli Vitam adstribit, quam cum spuriis illis elatiarum fragmentirGauricus auctor ediderat, & postea sublato Gaurici nomine, iisdem fragmentis , Propertio adcusis typographi praepositerunt. Id Scaliger propterea Dcile credidit, quod testimonia Criniti in editionibus veterum Poetarum, limini praeire interdum vidisset . Sed Titius personato Iu ni in hoc errore deprehenso nequaquam pepercit in Assertione sua lib.I. cap.xv. ubi eum his verbis contudit: Illud eerte dissimulare non debeo , quod de Petro Crinito plusquam mendaeis e pronanetasti. An vir ille eruditus adeo iudieio non valait, ut ex parum eleganti locutionis forma, sententiarumque frigiditate . absque ulla veteris exemplaris auxilio ,

G a quos

79쪽

set His TORIA LITERARIA

CORNξL V quod nanus deinde fuit Θraldus nou intelligeret, alium omnIno aucto GALLV - fuisse illarum elegiarum, quam qui et ulgo crederetur λ ωinime Oe-L a GP HI- νο-junt enim haec ipsius verba, ut norunt omnes . Haec Perba ego supra iam retuli . Goldastus ut Scaligeri lapsui occurrere studeat , deceptum tradit a Uita illa, quam consarcinaverat Gauricus . Paullus Colomesius in opusculis cap.v. id vitio vertit Pseudo-Galli editioni Plantiniante anni Is6o., cui, ut ait, praefigitur ejusdem Vita , quam putavit Sealiaeer. esse Criniti . Non uni tamen isti Plantinianae editioni, sed aliis etiam bene multis Vita illa praefigitur. Sed hoc est , quod acris & superbus

aliorum animadversor , non inspecto Crinito , putare non debuit. Scali geri auctoritas subinde in errorem traxit Uositum de Poetis latinis cap. II. S etiam Bailletum , qui in Iudiciis eruditorum to. iv. parte II. pag. Ias. Crinitum de eodem crimine a Gyraldo reprehensum, nobis perperam narrat . Hoc enim Gyraldus nunquam somniavit, qui non sane Crinitum , sed Gauricum , licet ejus nomini parcens, reprehendit. Barthius in Adversariis lib.xv II. cap.X I. S lib. XX I. cap. v I. suspicatur,

in elee iis Maximiani multa ex Cornelio Gallo esse descripta , sed in sensum Maximiani retorta ; cniusnodi nonnulla bonae frugis ex illis eruderat , quae nihil attinet heic recitare . Fortassis , particulae illae priscae elegantiae , etsi perquam rarae , quas Maximianus ab aliquo ex antiquis tribus poetis mutuari potuit, Gyraldo imposuerunt, ut non dissileretur , unam vel aliam ex iisdem clegiis dandam Cornelio Gallo ; non enim Gyraldus, qui obiit A. D. isset . ad spuriam Galli elegiam respicere potuit, ab Aldo juniore vulgatam , quod suspicatur Fabricius in Bibliotheca Latina lib.I. cap.xiv. quum ante annum I s 88.quo prodiit, nemini unquam innotuerit . Sed aurem vellit Julius Caesar Scaliger , qui lib. vi. Cap.Ul I. pag. 786. edit.V. Poetices, tertiam tantum Maximiani Elegiam, eique subjectam cantiunculam pro adulterinis habere videtur . Verum hoc quod nulli Criticorum hactenus arrisit, admittere non sustinet animus , S merito quidem certe , quia phrasis barbara , ct character ubique humi serpens , veterum etiam codicum plane omnium consensus ,

singulas Maximiani esse satis loquuntur .Hinc post eundem seniorem Scaligerum viros eximios Claudium Dausquium in notis ad Silium Italicum lib.L pag. 29. Hieron νmum Columnam ad Ennium pag.4 4. S Sertorium Ursatum in Monumentis Patavinis pag. et r. nonnihil humani patas deprehendimus , quaedam carmina Maximiani pro Cornelianis laudantes . Et tamen Columna pag. 2 4. distichon ex eadem ossicina protulerat, ambigens , an quae Gallo adscribuntur , ad eum pertinerent. Sed alios doctos viros hic indicabo a Gaurico deceptos , qui Maximiani versus , tanquam Galli, acceperunt. M. Antonius Majoragius Decisione x X. in Coelium Calcagniniam pag. 9 i. edit. Lugdunensis apud Gryphium Is η a. citat hunc versum, quasi Galli, quum sit , Eleg. r.

Non res in vitium , sed male facta cadunt.

80쪽

AQUILEIENSIS .

Yo: Iaeobur mi petius in Geminiae matris titulo pag. aa. profert hunc Col MLIus alium , qui est in fine Elegiae v. GALLUs.

velut expletis desinit exequiis . Lo.I.CAI .uti

Gabriel Naudaeus in Consilio de instruenda Bibliotheca pag. 9. edit. DParisiensis apud Franciscum Targam A. D. 16a . quasi ex Gallo hoc disticon recitat e minus est nobis per pauca volumina fama , ωm quos nulla satis bibliotheca capit . Hoc disticon, unde hauserit Naudaeus , me sugit. Nam in elegiis Gallo suppositis frustra quaeritur. Daniel Heinsius in notis ad Silium Italicum lib.i. U.468. animadvertit, mare fluctuosum saepe generatim dici AE oua poetis : ad quod comprobandum hos versus profert ex fragmentis Cornelii Galli , ut ait, non illis Maximiani . Non secus moles objecta fragori, IIIa manet: frustra ventus unda furit. Pro illa manet legendum monet firma manet. Et AEgaeo stagori simpliciter dictum pro magno ct inusitato stagori . Sunt versus ex Elegia , Galli nomine edita ab Aldo juniore , & a Scaligero explosa. Ouum

Heinsius fuerit Scaligeri amasius , S armiger contra Scioppium, mirum est , carmina sui herois animadversione confixa , eum tanti fecisse , ut Gallo adscribere , & quasi tanti vatis legitimum foetum emaculare non dubitarit. Franciscus Vavatar in opusculo de usu quorundam verborum, verbum Cupris pro Venus probae antiquitati ignotum fuisse animadvertit . EO usum Ausonium epigr.LvII. S Maximianum Eleg.I.

Diligit O florem Curis ubique suum ,

notatur in Menagianis to. III. pag. 32. Ceterum ultro largimur , ut Gaurico adolescenti, non viro, hanc fraudem vitio vertamus : quem

scilicet ingenii vanitas juvenilis , de qua culpatur a Paullo Iovio in Elogiis , ad experiendum perpulerit, utrumne operis novitate , salso prisci aevi colore illita, viris doctis illudere posset. Sedenim Gauricum deinde adultum , ct doctiorem factum, suae fraudis poenituisse, facile existimo ς adeoque impensius egisse, ut primis Pseudo-Galli exemplaribus pro virili subtractis c nunc ideo raris sinis nomen suum in novis editionibus imposterum praetermitteretur . Certe hoc suadet nos credere Sebastiatius Antonius Minturnus , qui Gauricum una cum aliis praestantissimis viris disceptantem inducit in eleganti opere suo de Poeta: n quo veteres Elegiographos , etiam Latinos , imitatione dignos , comis mendat lib.v. pag. o6. non tamen in his Gallum ab suo Pomponio tanto ante Vulgatum : quem neque illorum numero adseripsit in opere Italico de Arte poetica lib.IlI. pag. et O. a i . Gaurici Elegiar, Gisgae, Silva , Epigrammata, Venetiis A. D. is a6. in 8.' non expresso typographi nomine , prodierunt. In epistola , qua Lucas, auctoris frater , librum Ferdinando Salerni Principi nuncupavit, Pomponium ante XIx. aetatis suae

annum ea Patavii scripsisse testatur. Rhamnusius cui Pomponius duo

SEARCH

MENU NAVIGATION