Corn. Valerii Vonck Specimen criticum in varios auctores : Adcedunt observationes miscellaneae

발행: 1744년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

refellit Io. Henr. Mylius V. C. Dissert. de jure Quiri. nium, inserta opusculis ejus Academicis. Sibi vero

nondum liquere ingenue prorsus confitetur. Paratior idcirco nobis erit venia, si ad eumdem erroris lapidem cum tot Viris Summis forsit ninpingamus. Sed pd rem. Primum itaque mihi quemvis facile concessurum

suto , Di Quiritium, proprie sic dictum, fuisse

us Civitatis optimum maximum, omnibus privilegiis , Quiritibus sive civibus ingenuis, id est, Romae natis & domicilium habentibus, tantum propriis, munitum. Idque ipsa satis evincit denominatio. Quid enim aliud est Ius Quiritium, quam quo gaudent Quirites, seu Gens Quirini, rerum domina. Unde &NI-igistratus Populum Romanum in concionibus Quiritium nomine salutare solebant. hinc S formulae illae ,porro Quirites I vestramsidem Quirites s aliaque. de quibus acli, si subet, Cl. ArntZen. Dissert. δε Cisitate Pauli, Cap. ula. Itidem nec ullo negotio cui, libet persuasurum me arbitror, non omnes, qui Cives Romani cluebant, eodem jure gavisos fuisse, sed in multis a se invicem diversos Quis namque, post Si-gonium S Spanhemium, in Colonias Romanas missos deteriori Civitatis jure, atque Quirites relicui, usos, amplius dubitaverit Τ quid notius, quam Municipiorum legibus viventes Cives Romanos audiisse, sed non eodem, quo in Urbe Domina viventes, Jure pinde M. Scaurus ad Ciceronis avum, Municipem Ar . pinatem , inquiebat: Utinam M. Cicero isto animo atque virtute in siumma republica nobiscum versari, quam in municipali visere maluisses s referente Marco Tullio, 3 de Legib. i 6. hinc quoque Municipiorum sicuti S Coloniarum juribus utentes generali Peregrinorum adpellatione continebantur, V. laudatiss Mylii Disside Prael. Peregr. l. s. Si itaque in Colonia Romana habitanti Jus Civitatis plenum, civibus tantum in M'

112쪽

genuis proprium, concederetur; quid tum p non poterat dici Ius Civitatis, quod dudum habuerat, in

petrasse. quid ergo' Ius Quiritium. Pari modo, si

In municipio vivens, per negotia sorte sua, aliave de causia, Romam migrare inpediretur, S tamen ille speciali privilegio Jus Civitatis optimum inpetraret, recte Iure Quiritium donatus dici poterat. Idque eo saepius expetiisse municipes credibile est, quod posterioribus temporibus adeo obliterata essent Municipiorum jura, ut iis per ignorantiam uti nequirent, Gell. ISNoct. Att. Cap. I 3. Ius itaque Quiritium erat optimum Civitatis Ius, adeoque etiam Jus Quiritium re-Vera conprehendit Jus Civitatis, ast non vicissim omne Ius Ciusiatis continet Ius Quiritium. Et eo sensu potuit Ius istud cum Civitate confundi, S ab eadem etiam distingui. Ita, verbi gratia, servi sollemniter manumissi fiebant quidem Cives Romani. sed non poterant dici Ius Quiritium habere; nam in multis a reliquis civibus discrepabant. Si vero ab Imperatore jura inpetrarent civium legitimorum, ut nempe natalibus restituerentur, jam fiebant Quirites, S civitatem plenam adeoque S Quiritium jus adipis.cebantur. Ita Plinius, quando jus Quiritium petit in Epistolis suis ad Trajanum lib. X. libertis quibusdam , non aliud ipsis petit, quam jus Civitatis optimum S plenum ingenuorum civium; quare S addere solet, se istud rogantibus patronis petere; quod

hoc inpetrato per omnia liberti ingenuis exaequaren tur, nec ad successionem in bona eorum patroni admitterentur. Quoniam itaque patronorum caussa Vertebatur, ideo S eorum consensus requirebatur , nee

enim vult Princeps cuiquam hominum detrahi jussuum. I. 2. Inst. de his qui sui vel al. sunt jur. cons. Tit. D. de natal. restit. Similiter multi erant, qui jusquidem Civitatis inpetraverant, destituebantur autem Juribus Cognationum, quibus non inpetratis verba

G s sunt

113쪽

.. 3 . . .

sunt Plinii Panenr. Cap. 37. alienissimi habebantur . quod ad successonem, quibus conjunctissimi fuerant.

Non itaque tales per omnia habebant Jus Quiritium. Quatenus enim simili erant jure cum reliquis optimae, ut sie losuar, notae civibus, eatenus quae peragebant solis civibus propria, e Iure Quiritium diei poterant peragere; quod ad jura vero Cognationum non erant cives. Iis itaque inpetratis, jam demum

saestantissimo civitatis jure, quod haud aliud, quam

us Quiritium, gaudere incipiebant. Sic itaque vi demus, quo pacto, qui Ias Quiritium inpetrabat, potuerit dici Jus Civitatis accepisse. Nam talis revera gloriabatur jure Civitatis excellentissimo, S Romanus Quiris erat, ut est apud Lucan. l. a. st 386. quando ait de Catone, - --,-- Romani more Quiritis

Induxisse togam. Nisi malis ibi Romano legere. Alioquin yus Quiritium Romanorum est apud Theophil. ad I. ult. Inst. de libertis. S Populus Romanus Quis res in Gellii l. I. C. I a. Sed via. Cl. Burmann. Haec enim nunc non ago. Sic S contra qui civitate donabatur, eidem Ius Quiritium datum esse dici poterat, si nempe, uti jam saepius, multorum forte taedio, inculcavimus, optimum istud & Quiritibus proprium Civitatis jus adquisivisset. Haud aliter. Sic Plinius libertis plene manumissis, adeoque jam civibus, potuit Trajanum rogare Jus Quiritium, quo civibus ingenuis & natis Quiritibus exaequarentur, pariter aliis, sed nondum civibus, ab eodem Imperatore petere Ius Civitatis. Ita Ius Quiritium cum Iure Romano confundit Ulpianus in l. I. g. 2. de rei vindic. confundunt S alii. Quod frustra Cl. Mylium turbavit , uti ex iis, quae adhucdum disputavimus, cuivis

non plane caecutienti satis, ut puto, est conspicuum. Sic itaque mihi, ut vela contraham, Videtur: quicumque quolibet etiam jure civis erat, Ius Cis

talis habebat. Ast qui optimo S plenitano, Di

a uisa hysoosis

114쪽

demum Quiritium. Seu, omnis Iure Quiritium gaudens, civitatem, sed non omnis CiVitate gaudens. Jus Quiritium habebat. Haec paullo uberius ut exisplicarem , adegit S materiae dissicultas, ct tot Doctissimorum Uirorum dissensus.

CAPUT XXV.

Eutropius vindieatus o sit iratus. Iustinus

explicitus. Nepos pro sororis nepote. Nepos ex

fratre ctc. Nepos filius.

Eutropii lib. 7. Breviar. Vst. Rom. Cap. I. leguntur : missi ad eum Antonium persequendum duo Costf. Pansa S minius, θ' Octavianus adolescens amnos x θ' viri natus, Caesaris nepos. Doctiss. Cellarius in notis ad h. l. pro Caesaris nepos rescribere tentat sororis Caesaris nepos, quod Caesar octaviani fuerit, non avus, sed avunculus major, quo modo etiam, uel ex sorore, legisse videtur Magnus Casaubonus . dum ad Spartiani in Adriano C. 2. verba, denique suffragante Sura ad amicitiam Trajani rediit, nepteperfororem Trajani uxore accepta, haec commentatur Isie aliquoties in his libris capiuntur nepotis fit neptis appellationes: θ' in Liviana si me atque Eutropis, qui inde habeι, Octavius C. Caesaris ex sorore nepos dicitur. Sed fortasse recepta lectio non fuerat mutanda. Nepos hic ab Eutropio simpliciterpro fororis ne te, respectu avunculi majoris, ponitur. Ut S interpretandus, qui Eutropio multo fuit antiquior, Iustinus lib. 39. Cap. 2. ubi asit de reconciliatione Ptolommaei Phystonis, Aegypti regis, cum sorore sua Cleopatra, qui, ut Alexandrum regem Syriae, quem ipse adversus Demetrium subornaverat, sed deinceps se contemnentem, regno dejiceret, Grypo, Cleopatrae sororis suae ex filia, Demetrii olim uxore, nepoti Try

115쪽

Tryphaenam filiam in matrimonium S ingentia auxilia misit. Quem Grypum Ptolomaei hujus nepotem P eat Justinus: mittit igitur ingentia Gopo auxilia, Ffiliam Tet aenam Gopo nupturam, ut populos in auxilium nepotis non facietate tantum belli, verum Fadsinitate sua sollicitaret. Ptolomaeus scilicet Philometor frater fuit Ptolomaei Phystonis, S uxorem duxit sororem Cleopatram, hanc autem Alexandro de quo Iustin. l. 35. Auctor. l. I. Machab. C. N. ct xl. abductam dedit Demetrio, ea vero Demetrio peperit Seleucum S Grypum. Ita ut, cum a

lustino Grypus Ptolomaei Phystonis nepos dicitur,oc non sit intelligendum , ac si Physcon Grypi

fuerit aVus ; nam Cleopatrae uxoris Philometoris filia jam nupserat Demetrio, antequam mater a Ptolomaeo Physicone, Philometoris fratre S successore, in matrimonium suerat adscita Sed quod Physe con esset avunculus major Grypi. Haec omnia novimus ex Historiis. Et sane haud parum concinnius nepos qui ex filio aut filia statris sororisve, quam qui ex sorore Dalreve est procreatus, dici potest; quo modo tamen S apud scriptores aetatis serioris frequenter usurpatum invenias, V. Doctiss. Femina Anna Fabri ad Eutrop. l. 9. C. ar. Non multo elegantius loquuntur, qui ex sorore si ve fratre natum nepotem

ex fratre, vel sorora, seu fratris S sororis adpellitant, qua de notione adeundus Cellar. Cur. Post. C. s. SC. 6. Schulting. ad Ulpian. Tit. XI. g. . e Pauci. q. Sentent T. XI. g. 3. Libet hic addere, nam quid prohibet y singularem του nepotis usum apud Horat. I. Sat. 4. p. sO:

----at pater ardens

Saevit, quod meretrice nepos insanus amica. Filius, uxorem grandi cum dote recuset.

116쪽

Eutropius emendatus is vindicatus. Metus cimotus confusi. Tamen abundat.

utropium nondum desero. lib. q. C. IS. Sic edis D tur: nec multo post quoque Caepio ad idem is tum missus est: quod quidam Viriatus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriatus a suis intemfectus est. legendum, sine ulla haesitatione, quo motu Vir. firmat ipse; nam addit, cum quatuordecim annis Hispanias adversum Romanos movistet. Et sic loqui amat. l. 6. C. S: iisdem temporibus consul M. Aemilius Lepidus, Catuli collega, bellum civile voluit conmo vere, intra unam tamen aestatem motus ejus obpressus est. Flor. l. a. C. 16: fuisset ει cum omnibus Celtiberis , nisi dux illius motus initio belli obpressus fuisset.

similis vocum confusio apud Ciceron. 2. in Catia. 2. Petron. Sa r. C. I 2. S alios saepe.

Lib. 6. C. x. illic Apolloniam evertit loquitur de Lucullo, qui Macedoniam administrabat Calatim,

Parthenopolim, Tomos, Histrum, Bures nem cepit, belloque confecto Romam rediit: Lucullus, qui contra ibridatem pugnaverat, majori gloria, cum tant rum reFnorum victor rediisset. Annam Fabri illud ia-men offendit, reponitque ambo tandem. Nisi malis, addit, tamen hic interpretari tandem. An transponenda potius Eutropii verba y belloque confecto Romam rediit. Lucullus qui contra Mithridatem pug 'aserat, majori gloria, cum tantorum regnorum victor rediiFet. Ambo tamen triumphaverunt. Hoc admisso, sensus est apertus, nec ulteriori explicatione indiget. Quid si dixeris glossa locum Iaborare ρ ut ad verba, Lum Ius qui contra Mithridatem pugnaverat, majori gloriaceti in margine fuerit adscriptum, ambo tamen trium-pb

117쪽

phaverunt, ac si dicere vellet, ouamvis Eutropius seriabat, Lucullum qui administravit bellum Mithridaticum, majori cum gloria, quam alter, qui Macedoniae praeerat , Romam redisse, ambo tamen triumpharunt. Sed dum haec scribo, incidit, num forte tamen abundaret, ut saepe alias, V. ad Collat. leg. Mosais. ω Rom. quibus addi potest cumulus exemplorum apud Isaac. Toussaint, quem laudabam ante, in Conjectur. ad Lactant. de mori. Persec. C. I 2. atque ita nec ulla emendatione indigeremus. Lib. 9. C. 24 : Galerius Maximianus primo adversus Narseum adversum praelium, exin secundum habuit. Erudit. Cellarius, cui se libenter adsentiri scribit Cl. Havercampus, τα exin secundum , ut spuria &a glossatoris manu, delet, quod nullo modo sequemtibus adhaereant. Sed aut ego fallor, aut verba ea omnino sunt retinenda. Adjuvat quod praecesserat' mo. primo, dicit,Galerius Maximianus infelix praelium eonmisit, dein autem felix S secundum. Iam vero, ut contigerat, primum infeliX praelium narrat, at mox Cap. 2s. alterum S Prosperum, quo Galerius, pulso Narseo, uxoribus, cum liberis & sororibus ejus captis, victoriam obtinuit. Adeoque recte Vinetus verba ista retinuit, frustra eo nomine a Cellario reprehensus.

litis. Eadem aliquoties tentata. Fraudes librariorum. Et alia. gregia sanequam sunt illa Dionysii Catonis quasata dicuntur Disticha de moribus ad filium, S haud

pauca conplectuntur, quae a Christiano scriptore proinsecta dicas. Nec idcirco tamen auctorem eorum

violenta manu Sacria nostris vindicaverim, S invito

118쪽

prorsus prosel3to religionem Christianam inportunus Zelotes augere studuerim. quam nunquam forte amplexus fuit. Quid ni enim ita argumentando, Platonem, aliosque bene multos Philosophos, facili negotio christianos reddere liceat, ut quorum plurimae sententiae eum Sacris soliis optime conveniunt, in aliis tamen maximopere ab iisdem clivortium faciunt7 Et quis quaeso non credat, quum libri hi jam olim in Scholis juventuti fuerint expositi, ludi magistros, posteriorum praesertim temporum, stulta quadam superstitione ductos, multa, paganismum, pro captu eorum, redolentia, se- casse ,conmutasse, ct alia passim substituita 8 Credebant scilicet indecorum di inpium, stalia tum erant secula aurea ista quidem Disticha, a gentilium tamen Opinionibus non semper recedentia, tenerae Juventuti tradere; qua Propter, quantum ullo modo potuerint, fidei Christianae haud absona reddere voluisse videntur. Quis unquam sibi persuaserit, hominem gentilem , de rebus Divinis loquentem, unius ubique Dei mentionem secisse Τ credat forte verpus aliquis. Non ego. Una alterave vice, ct saepius sorte, alios ita loqui haud nego. Dudum me id docuit Celeb. Burmann. ad Falisci CF g. P. 3So. pluresque Eruditorum, quos sciens omitto. Non tamen hoc illis perpetuum fuisse quispiam dixerit. Sic ex gr. lib. I. Dist. a. potuit legi, Incusare Deos nsli. pro quo hodie vissim Deum. Nisi per Deum velis intelligere Fortunam, ius eadem serme in re meminit t. q. Dist. 3. Atque adeo significatione ista Deus hic posset retineri, de qua notione V. Barth. ad Grai. cit. loe. S.Sene . in Thresse l. 639. ita S l. a. D. a. forsan olim lectitatum fuit, Mitte arcana Deum. hodie Dei. πολυγε νenim diserte prodit eod. l. 2. D. 27. Illum imitare Deum, partem qui spectat utramqM.

- Sic lib. 4. Dist. 46. primitur aliter se habuisse pene jurare ausim. Legimus jam:

Morte

119쪽

morte repentina noli gaudere malorum, Felices obeunt, quorum sine crimine vita est. Videtur Auctor scripsisse, Et tales obeunt. Sensus est: non esse gaudendum morte repentina pravorum

hominum, quod & tales, qui recte vitam instituunt, quotidie mori videamus. Simile quid habes apud Horat. Carmin. l. 2. Od. I :Eheu fugaces, Postume, postume,

Labuntur anni: nec pietas moram

Rugis N instanti senectae

Adseret, indomitaeque morti.& l. 4. Od. 7.

Cum semeI oecideris, F de te splendida minis

Fecerit arbitria ς Non, Torquate, genus , non te Dcundia, non ιe Restituet pietaS. Adjuvat conjecturam nostram Planudis versio, quam Erasmus frustra redarguit. Alia taedii evitandi causia transeo. At ne quis putet, inmerito librarios ct ludimagistros criminum ejusmodi reos a me postulari, inspiciat tantum Cl. Hadr. Relandi praefationem in Epicteti Enchiridion p. si numeres, s. 6. 7. ubi refert, in Codice Halaiensi totum fere Epictetum ad Christianam disciplinam sormatum, ubique eumdem pro Θεκe substituisse, pro Socrate, Paulum, pas simque talia. Sic totum Caput as, quod ibi de vati bus & hariolis ageretur, idem ille Codex plane omisit. Nec potuere tamen inepti homines commentis suis nugacissimis effcere, ut non saepe fraudes suas ipsi detexerint. Ita S in Catone haud pauca loea intacta reliquerunt, auctoris paganismum manifestist me arguentia. Sed diutius post Homerum, ut ajunt, Iliada non canimus, ct in otio, quod eruditus Can- negieteri

120쪽

negieteri labor nobis hae in parte secit, libenter adquiescimus. Unum tantum addo, semper ea me fuisse opinione, horum Distichorum libros omnes eumdem auctorem minime habere , licet & ipse nonnunquam brevitatis ergo ut ejusdem citaverim. Fecit, quo hoc credam, multorum Distichorum tautologia, quae sane nimis frequens est, quam ut semper aut amanuensibus aut ludimagistris tribui posse videatur. Id quod exempla abunde confirmaverint. Con

&4. 3, 3. I s. &4.33. 2.19. S 4. I 6. Fecit&stili diversitas, quae in multis perlucet. Fecerunt &praefationes istae, quae licet genuinas non esse facile concesserim singulis libris sunt adpositae, argumento , quod diversorum auctorum libelli hi fuerine habiti si unius enim ejusdemque omnes putaVissent, una Praefatio cunctis, ut in aliis libris, sussicere potuisset. Hae, inquam, S plures caussae fuerunt, ut

opinatus sim, quo jure, quave injuria, aliorum Iudicium esto primum Dionysium Catonem , quis tamdem ille fuerit, Distichorum librum unum conposuisse. Alios deinde exemplum illius aemulatos, ct in multis, uti fit, secutos fuisse. Cum vero libri hi

ut similis argumenti, unum in volumen conjungeren tur, hinc natum puto, ut diversi laetus germani fuerint habiti, & unius titulus proprius omnium factus sit communis. Solebant enim quae parilis erant argumenti scripta eodem volumine conprehendere Ii-hrarii. Inde facile factum s sunt Box hornii verba

Dis . de Dissich. Cat. J ut postrema opustula, non ex pressis auctorum nominibus, quem ad modum ea saepsin antiquis Codicibus praetermitti scimus, prioris operis scriptori sint attributa. Ut adeo non injuria Viri Docti suspicentur, exinde Senecae Ausonio Cato-

SEARCH

MENU NAVIGATION