Corn. Valerii Vonck Specimen criticum in varios auctores : Adcedunt observationes miscellaneae

발행: 1744년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nis Distieha adscripsisse nonnullos, quod uno in Uolumine iis Scriptoribus junctas sententias istas reperissent. Simili ex causia itinerarium, quod vulgo λntonini dicitur, a Flodoardo S Hugone Flaviniacensi fuisse Aethico adsignatum, quoniam in MSS. Aethici

Cosmographiam excipere solebat, cum N. Bergerio sese autumare , idque non infrequentem errando dedisse occasionem, notat Cl. Wesseling. Praefat. in vet. Roman. Binem . p. 3. ct 7. Idem ergo S Diastichis illis, de quibus eum maxime agimus, evenisse, haud inmerito forte suspicatus fueris. Atque ita Box- hornio, eorum tautologiam culpanti . facilis responso. In alia omnia abit Lometer. Dis . iis septem. . Sapient. p. 3Ο3. Dec. I. Geniat, Dier, cum Ptolom. Flavio Conjectan. Cap 95. in Face Crit. Gruteri To. r. Quod ad Breves porro Sententias adtinet. eas cum Cannegietero lemmata Distichorum olim fuisse existimaverim, qua de re uberius agit Vir Cl. Restri . Boxhorn. Cap. 7. Nunc ad alia.

CAPUT XXVIII.

Valerius Flaccus tentatus. Est apud Valerium Flaccum insignis locus, qui mure turbat Interpretes, lib. I. o. s. ubi, quum

de exstructione navis, qua expeditionem ingresiliri erant Argonautae, verba fecisset, mox addit: Haec quam am miranda viris stupet Aesione natus ;Et secum: Heu miseros nostrum natos quae patresque.

Seutentia, uti paret, prorsus deficit. Nec Viri Magni Broukhusius S Burmannus quidquam eXtr,cant. An sic scripserit 3mec, quamquam miranda, nihilstupet Aesonenmur.

Sed secum: Heu misereor Sc. Sensu

122쪽

MIS CELLA NEAE. ras

sensu satis congruo. Et alicui iste id placuerit. Mihi tamen potior videtur sequens lectio: Haec quamquam miranda Viri stupet Aesone natus ;

Genuina, ni fallar, haec emendatio, S Valerio prorsus digna. Viri est Argi, celebris illius Aresse tecti, qui navi a se fabricatae , ct toti exinde expeditioni nomen indidit, V. suprast. 93. 124. S passi pro natorique patrinque feliciter Celeb. Burmannus conjiciebat matresque patresfue, quod indecorum fuerit, patres sollicitos inducere, & matres negligere, quibus in hujusmodi rebus primae semper partes solent tribui. Recte omnino. Sed pergimus.

In Lampridii uno se altero Deo insituta emen

datio. Aelius Lampridius Alexandrum Severum, Antonini

nomen, praeter cetera , a Senatu sibi delatum. non sine gravi verborum pompa detrectantem, in Vita ejus Cap. 8. se inter alia loquentem inducit: Haec enim nomina insignia onerosia fiunt. Quis enim Ciceronem diceret mutum p quis indoctum Varronem pquia inpium Metellum Et cui hoc Dii avertant) quis non aequantem nomina ferat digerentem in clarissimam 1 heni disitatum p At ultima ista male esse integra dudum n9tarunt Eruditi. An legendum y quis non a queantem nomiuea Ufer inmerentem in clarissimam pem caut speciem) dignitatum ' Vel leviori mutatione: quis non aequantem nomina ferat vi ruentem in s. sp. d. Sed forte, quod nunc incidit, sensus planus fuerit, si post digerensem denuo subaudias nomino. uuis, inquit, ferat, non aequantem tanta non a mina,

123쪽

lmina, eadem digerentem in spem celsissimarum dignitatum p Digerere nomina est rite ordinare, disponere, in spem summarum dignitatum. obvia haec verbi notio, Vid. Serv. ad 2. Aen. 82. S 3. 446. Idem in Anton. Heliogab. C. I 6. editur: facta conspiratione ad liberandam Remp. primum in conficios vario genere mortis, quum alios vitalibus exemtis ne carent, alios. ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens. Forte melius, genitalibus exemtis.

et genitalia extraxerunt canibus cruda comedenda. Rursus Lampridius in Alexand. Sev. Cap. 61. hae

habet: Et id quidem ab Homulo ipsi Trajano dictum est, quum ille diceret Domitianum pessimum fui e ,

amicos autem bonos habuisse, atque adeo illum mastis is fuisse, qui Remp. pejoris vitae hominibus conmem verat, quia melius es unum malum pati, quam mGLus. Maluerit quispiam atque adeo dignum magis ocsusse. aut, quod potius videtur, atque adeo Vitellium magis o. f De eo certe Tranquillus in VitelLC. ia. Talibus principiis magnam imperi artem, nonnili eonsilio, F arbitrio vilissimi cujusque his rionum G aurigarum administravit, F maxime Asiatici I berti. Aliorum Animadversiones, quas omnes hie referre nimis longum foret, Videre licet Uol. 4. ObLMisc. p. 2 I. Sseqq.

124쪽

Sedulius bis tentatus. Auctor, qui μι ura prae dicit.

S edulius Carmin. PUUM l. 3. 2. 72. legitur:

Quum procul e tumulis gemino stridore ruentes Prosiluere viri, quos non mala daemone pauco , Sed legio vexabat atrox. . Το mala hic misere languet, ct prorsus inconcinne positum. Quid enim hoc Z malam legionem daemone pauco obponere atroci legioni. Adeone quidquam differunt malus S atrox p an non malum Omne atrox, ct vicissim Τ 1ie puto. Nec succurrit tamen praesens remedium. Dicendum forte, ut aliquoties, ita S hic, quantitatem neglexisse Sedulium , S legendum, quos non ala daemone p. Viderint peritiores. Lib. S. porro st. Ios: At senior, cui cuncta potens praedixerat auctor Quae ventura forent, quoniam transire nequivit

Infectum, quod Chrsus ait) se prorsus adesse Ipsius ex sociis, semel ac bis terque negavit.

Nulla omnino adest ratio, cur senior hic dicatur Petrus, maxime, cum huc usque sermo fuerit do Christo, cui Petrum tamquam seniorem non recte Sedulius adposuerit. Reponendum idcirco, at Simon. non dissicili sanequam permutatione. Quam parum certe in veteribus libris ni S m differant, is demum ignorabit, qui scriptos Codices nunquam viderit. Auctor vero est, qui futura praemonet. Sic Iuvencus

Inque ubi curvato defessus eorpore, templum 'am gravior penetrat, monuit quod spiritus auctor

H 3 Valeri

125쪽

Valer. MaX. l. 7. C. 3 : quam Oraculorum certi imi auctores in hoc a Diis inmortalibus editam responderunt. Ovid. a. Amor. 6: MIesus, θ' pluviae garrulus auctor aquae. Ubi adeo nihil mutandum, nec augur substituendum.

CAPUT XXXI.

yliisuci duo lora integritati re tuta. verba Iuvenci lib. t. Histor. Euang. p. 45. cir

cumferuntur:

Egressus trepide Numen vidisse supernum Nutibus edocuit, miserae S dispendia vocis. Malim , misera F d. v. Nam ita amat Iuvencus ultimo Substantivo epitheton negare. Ut L 33: Ad desperandum forsan eunetatio mentis. Debuerat tardis haerens insistere verbis. . 49. Nee dilatet dia venerunt munera prolis.. Et sic passim. nuad libri sp. 168. Angelus ad Pastores ait: me signum dicam, puerum quod cernere vobis Iam lices inplenum gracili praesepia voce: At nulla apud S. Lucam , quem tamen in hisce

semper sectatus est . vocis mentio. Rescribamus e

go, i. gracili praesepia fotu. Supra dixerat: - F leni pannosio tegmine forunxit, cui aurum canas praesepe mini'ar. Et insta 2. Iro:

126쪽

pastores propere veniunt, puerumque jacentem Praesepis gremio cernunt.

xihil ibi de fore. Firmat emendationem nostram Sa

vobis signum erit. Invenietis puerum pannis involutum, Iacentem in praesepi.

CAΡUT XXXII.

suaedam Puris yustinianei loca aut emendata, aut illusti a tu. Legum is rerum confusa. --

gis ante quam omissum. Item non, alius , alter , in alterutro sextentiae membro negle . Alexandri Aphrodisaei tentata verba. Et alia. Liceat nunc paullo liberius vagari, & in quosdam

juris nostri locos, strictim tamen ut plurimum &breviter, inquirere.' g. 7. Instit. quib. ex ca f. manum. non licet. Quod non eras ferendum t loquitur Imperator de lege Aelia Sentia, quae minorem viginti annis testamento libertatem servo dare prohibuerat) nam cui totorum βο-rum bonorum in testamento dispositio data erat, quare non similiter ei, quem ad modum alias res, ita deservis sisis ultima voluntate disponere quem ad modum voluerit permittimus p sed cum libertas inaestimabilis res sit, F propter boe ante xx aetatis annum antiqui tas libertatem seroo dare prohibebat, ideo nos mediam quodammodo viam eligentes cet. Verba ea, F propter hoc ante .XX aetatis annum antiquitas libertatem servo dare prohibebat, perversis plane ordine sunt posita, ct menti Iustiniani contraria. Locutus ante fuerat de

127쪽

reto OBSERVATIONE s

ista, quam memoravimus, legis prohibitione. Suam nunc porro Voluntatem expliciturus, abrogandi legem istam rationem reddit favorem libertatis, qui quantus sit vid. in I. ult. Inst. de donat. & ob eum etiam viginti annis minori libertatem servo in testamento dare satis liberaliter concedit. Verba itaque haec ridicule adposuisset. An transponenda potius y quare non similiter ei quem ad modum alias res, ita de servis suis in ultima voluntate disponere permittimus 7 F propter' hoc ante XX aetatis annum antiquitas libertatem servo dare prohibebat. Sed cum libertas inaestimabilis ressit , ideo nor Sc. propter boc est propter caussam .

quam memoraverat, ne liceret in ultima voluntate minori xx annis de servorum suorum voluntate ex

voto disponere, idque in majus legis Aeliae Sentiae odium addit,& quasi tacite invidiam ipsi exprobrat, uti mox legi Fusiae Caniniae Tit. seq.3 I. de misit. testam. Si ergo miles, de cujus bonis apud te quaeritur , convocatis ad hoc hominibus, ut voluntatem suam restaretur, ita locutus est, ut decim raret , quem vellet sibi heredem est e. Malim, cum hic, tum in l. 24. D. de test. mil. ut vol. suam testarentur, id est , ut sibi, voluntatem suam declaraturo, testes adessent.

In L. io. I. 2. D. de justis. F iure sic definitur ab Ulpiano Iurisprudentia: Iurisprudentia est divinarum F hMmanarum rerum notitia: justi atque injusti scientia. An scripserit 7 div. F hum. legum notitia. Haec certe vera S propria Iurisprudentiae definitio. Justinus l. 36. C. g. nirique divini juris humanique ei imcognitum videbatur. Eadem vocum confusio est in

Horat. L. Sem. I. 8M Sed tamen ut monitus caveas, non forte negoti

Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum.

Ubi in MS. Bibliothecae Franequeranae singula',

128쪽

rem lectionem esse, sanctarum institia rerum, movinuit Cl. Bos specim. Obs ad Sest. quosd. Lat. C. I 2. prine. Ita apud Valer. Flacc. l. I. e. 6 S. pro nube rigens ac nescia rerum, Vossius in ora Codicis notaverat nescia legum, V. Bumann. ad h. l. Meliu nesciaveris restituit Vir Eruditus Vol. 4. OUMMe. p. Isio. L. 2. g. r. D. de Orig. Jur. Haec disputatio, Fhoc jus, quod sine scripto venit, conpositum a Prudentibus, propria parte aliqua non adpellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris partibus: sed communi nomine adpe latur jus Civile. An rectius Τ Δpropr. m. certispa tibus. Aliud, sed violentius longe remedium placuit Ruperto ad Enchirid. Pomponii l. I. C. 6. Ibid. I p. sic editur: Et his Dictatoribus Magistri Equitum injungebantur: sic quo modo Regibus Tribuni Celerum: quod incium fere tale erat, quale hodie Pra sectorum Praetorio. Magistratus tamen habebantur legitimi. Illa ultima Magistratus tamen hab. I. sensum Vehementer turbant. Varie proinde S explicantur &emendantur a Viris Doctis. Sed quos omnes more suo. id est erudite. refellit Ampliss Bynhershoeh. in Praeterm. ad Pompon. Ipse autem verba haec ad sphum, qui sequitur, vigesimum rejicienda censet, hoc modo : Magistratus tamen haiebantur legitimi

iisdem temporibus. Cum plebs a patribus sece sera anno fere septimo decimo post Reges exactos, Tribunos sibi

in monte sacro creavit. Sic dicit, inquit Vir Amplissimus. magistratus in urbe Romana, quos a S. I 6. recensuera , fuisse legitimos rite F ordine, ex senatorio ordine creatos, non per turbas θ' seditiones extortos, ut fuerunt Tribuni plebis, de quibus nunc a -rς incipit. Ueneror ego auctoritatem Tanti Viri. Ut

merito. Sed, praeterquam quod, hac coniectura admissa, το tamen valde langueat. verba etiam ista,

iisdem temporibus cum plebs a patribus secessisset , no-Ii s vari

129쪽

uam orationem concinne magis instituere videntur. Ex mente quoque Viri Eruditissimi Pomponius meis Eus dixisset, sed cum , aut cum vero; particulam enim ejusmodi adversetivam sensus tum necessario exigeret. Ut alia jam non addam. Quapropter, quum nut- Iam commodae explicationis viam reperire liceat. malim putare, post tamen particulam non per prae

cedentem literam n , uti id quandoque in scriptis C dicibus evenire solet, absorbiam fuisse. S lege

dum , Magistratus tamen non habebantur legitimi. Uedicat Jctus, Dictatores S Magistros Equitum, aut ιsi malis, solos posteriores, legitimos, id est, ordinarios S perpetuos Reipublicae Magistratus non fuisse, sed extraordinarios. Sic eos distinguit a Trib nis Celerum S Praefectis Praetorio, quibus cum Magistros Equitum antea conparaverat, & qui Magistratus erant legitimi, pariter atque Charisius in l. I. princ. de Q. Praef. prael. Legitimum quoque S emtraordinarium, quamvis sensu paullum diverso, sibi obponit Sueton. in vita Claudii C. II. f. 9. uti legitimam S extraordinariam poenam Ulpianus l. 3. f. 2. de erim. stellion. aliisque locis in Jure. L. 2. I. I. de rebus cred. Mutui datio conssiit in his rebus , quae pondere, numero, mensura consistunt: quoniam eorum datione possumus in creditum ire, quia

in genere su unctionem recipiunt per selutionem, quam

specie. Nam in ceteris rebus ideo in creditum ire non

possumus, quia aliud o alio invito creditori fusi non potest. Seio alios ante quam subintelligere magis, ut

quam specie idem sit, ac magis quam specie. Neque

etiam veteres hoc pacto loqui nego. Vide ex furimis Vir. Din. Obs usic. Vol. a. p. r. Barth. Ad verset. C. . Ρeri Zon ad Sanct. min. l. 4. C. 7s. 693. ArntZen. ad Plin. Pan. I 4. I. Sed an istud heie locum habere queat, vehementer ambigo. Nam &durior ellipsis est, ct nunquam in Mutuo obtinere

, restis

130쪽

restitutionem in specie posse, receptissimi Iuris est. Si itaque hic magis foret subaudiendum, idem fuerit, ac si quandoque in Mutuo solutio in specie posset intervenire , quamvis magis videatur posse in generea Quod tamen falsissimum. Legerim idcirco: quia in genere suo functionem recipiunt per foliationem, nunquam specie. Per literam m, quae praecedebat , nullo negotio syllabam num excidere potuisse , cuilibet ιeredo, facile persuaserim.

L. o. D. de hered. instit. Si paterfamilias Titium ιquem ingenuum esse credebat, heredem scripserit, eique si beres non esset, Sempronium se stituerit; dein ΕΠ Mus , quia servus fuerat, jussu domini adieris hered ratem : potest diei Sempronium in partem hereditatis admitti. Nam qui scis aliquem servum esse, F eum heredem scribit, s ita substituit, si stichus heres non erit, Sempronius heres esto, Intelligitur tale quod dicere , si Stichus neque ipse heres erit, neque alium fie-eerit: at qui eum, quem liberum putat esse , beredem scripseris, hoe ster mone, si heres non erit, nihil aliud intelligitur signimare, quam si hereditatem vel sibi adquisierit, Del mutata conditione alium heredem non fecerit: quae adjectio ad eos pertinet, qui patresfamialias heredes scripti, postea in servitutem detrusi fuerint f. Igitur in hodi casu semis es sient, ita ut alter semis inter eum qui dominus instituti heredis fuerit, Ssubstitutum j aequis portionibus dividatur. Primo verba ea, nihil aliud intelligitur signiscare, quam si be- reditatem Dei sibi adquisierit, sana mihi esse videntur,

ct ex posteriori tantum sententiae parte non subaudiendum ; sequitur enim, vel mutata conditione alium heredem non secerit. Sie aliquoties loquuntur antiqui. Sedul. l. I. Carm. Paschal. Ψ. 3 7:

- -- - - - Arrius unum

Debet Irire, fumusque Sabellius esse fatendum. Ua fidem trinam, os hie nis amplectisur unam.

l. 27.

SEARCH

MENU NAVIGATION