Regula cleri ex sacris litteris, sanctorum patrum monimentis, ecclesiasticisque sanctionibus excerpta. Studio & opera Simonis Salamo & Melchioris Gelabert ..

발행: 1764년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

76 REGULA

minum secutus fuisses' certe non a minbulasses in tenebris , & millia pecCatorum monstra evasisses. Usquequo e go , gravi corde , diliges vanitatem, di quaeres mendacium ' Μemineris istius, scilicet , quicumque voluerit esse amicus huius saeculi , inimicus Dei conis filuitur. Et vero, quae conventio Chri

sti ad Belial Z Quid tibi cum pompis Diaboli, quibus in Baptismate, &

in Sacra Unctione renuntiasti, ut uni Deo adhaereres Τ Nonne tempus est fugiendi de medio Babylonis, ut te immaculatum ab hoc saeculo custodias,& salves Animam tuam Τ Expectas nedum durus nuntius, tibi, instante mo te, dicat : princiscere de hoc mundo λ

ARTICULUS IX.

Vita tepida , m spatiose via. APostolus monet ut simus sollici. tudine non pigri , spiritu feta

Ventes, Domino servientes . Ipse Dominus, qui facit Ministros suos, sicut Bammam ignis , praecipit ut Sacerdo' ' tes

102쪽

tes subjiciant ligna mane , per singulos dies , & alant perpetuum animi ardorem erga Divina , Zelumque gloriae Dei , & salutis propriae , ac Ani

marum , tamquam ignem sacrum ad sacras actiones necessarium .

Sed heul Quamvis Sacerdotum status, servoris , & observantioris vitae studium exposcat', quot tamen sunt qui estraenare dicunt se ad tantam non teneri perfectionem suffcit , juxta illos, quod Horas canonicas non omit tant , quod rogati Sacramenta admi nistrent , quod Μissas , obligationis tempore, celebrent , quod scandalum publicum non praebeant , quod conscientiam peccatis mortalibus Onora. tam non sentiant ' ad religiosos , dictitant , spectat perfectio.

Igitur quot .sunt, qui libere proci mant se ad peccata venialia vitanda non teneri , nec ad ea in consessione declaranda , utpote rati se ad maj rem persectionem non obligari

uid plura Τ quot sunt, qui peccata

venialia, quibus enerviter, & frontose assuescunt, thili faciunt; quinimo contemnunt i Recitare ossicium inor-

103쪽

78 REGULA

dinatim , indecore , dc irreverenter, medias inter turbas , Sc alternaS conis fabulationes , juxta illos , parum est 'omittere multos ritus , plureique caeremonias, parum est celebrare Alliasam cursim, tepide , cum Vestimentis sordidis , pannosis , Sc laceratiS, Parum est detrahere proximo , indecora Droserre, Sc in mille aliis , Sc siingulis momentis Ossendere , parum &minutulum est; quinimo, si ipsis credatur, nihilum . Abstinere se, ut monet Apostolus , ab omni specie mala,& timoratam habere conscientiam , ac altioris pietatis studium , est merum scrupulum, quo Sacerdotes angi ded

cet . Lucere, de ardere super Candelabrum , dc coram Hominibus sacro illo agne , quem Christus Dominus venit mittere in terram ; conversari in solitudine cum illo suavissimo Sponsio , qui in illa solitudine loquitur ad cor Sponsae, est hypocritarum morem, &sucum prae se ferre. Hino fit ut derideant simplicitatem justorum , & ferventiorum fratrum, eosque habeant in deris m , & in simi.

Iitudinem improperii ; ipsi autem ,

haec

104쪽

haec omnia exempla & servoris incitamenta respuentes', pulvere terreno

excaecati , desidia obruti , & proprio

sensu abundantes, huic seculo in omnibus se conformant ; Ventri, somno , & otio indulgent, pretiosis se comunt vestibus splendide epulantur quotidie; Iudis, choreis, aleis interlunt afflaui; negotiis saecularibus se avidi impli-Cῖnt congerendis pecuniis student, vanitati, ambitioni, & praesumptioni, interius, exteriusque dediti, cernuntur inani scientia tumidi . & inter caete-

ros dominatum habentes proclamantur huc & illuc vagantes , & nimis effisi, ad plateas , ad mercatorum officinas , ad ludentium societates, ad immoderatas deambulationes , & Vanas TecreationeS , ad compotantium , &epulantium contubernia currunt; inter mulierum consortia, confabulantes, &ridentes, pretiosum tempuS conterunt.

Tandem tota vita otiosi , ignavia marcentes , in licentioris vitae luto submersi, mundani, animales , libe tatis sectatores , simul ἡ & amatores hujus saeculi chimerae, ViX quidquam temporis , lectioni , conscientiae exa-

105쪽

lo REGULA

, & rerum saerarum meditationi insumunt cordis puritati: num quam

student languide, & perfunctorie ,

ne spiritu, fine zelo , Divina obeunt Ministeria ' Coelica Μysteria, omniaque Dei opera negligenter faciunt , usu pQtius, quam affectu , ut marsupium pecunia impleant, non vero ut Ani mana adipe , .& pinguedine Coelesti r pleant. Sic totum vitae tempus in negligentiis, & vitiis ordinariis, misere

transigunt. : Et quia caligine , & pulvere mundano obtusos gerunt oculos , Vulnera Animae suae, egestatem cordis, & prv- Tamam utriusque mortem non percipiunt , an modico iniqui, jam in m jori iniqui fiunt : modica spernenteS, paullatim decidunt : per totam Vitam tepidi ex ore Dei evomuntur & dum nomen habent, quod vivant , mortui sunt' curationum utilitas, vix in eis est , sive quia hunc statum mi seri ignorant , sive quia . vel utilissima remedia usu vileIcunt . Quid tandem re, nisi ut occulto, & justo Dei judicio , suaque malitia excaecati , de abysso ad abyssum , de sacrilegio in

106쪽

sacrilegium ruentes, ejiciantur ' fiant Deo abominabiles , & in peccato suo inscii moriantur Haec est vita tepida, quae Dei nauisseam , & vomitum provocat haec &spatiosa via, quae ad , perditionem duincit . Grande periculum i terribilis exi, iust Quid tamen in Clem frequentius. Et Vero , annon haec est vera, &germana plurium Sacerdotum emgies λ. Qui legit, intelligat, & se hoc in i pe- , culo contemplatus , dicat sibi : cujus es imago baec nonne mea λ Verum , charissime Frater , si tibi blandiri nolis dic, amabimuS : non- . ne in hoc per culoso statu VersatuS es, . & adhuc versaris 8. An illud negare audeas Τ Audi , audi quam veridicum . de te, & adversus te testimonium petahibeat , & quidem sortiter , conscientia tua , si non dum em amata te ex.

caecet malitia . Vide ergo unde excideris, & age paenitentiam . Devita levia delicta, quae in je maxima essent, ut affrmat Trid. , Sc ab omni specie mala te abstinere contende ' cupiditati dorminanti insta ' sis in modico fidelis' tui status munia, prompto G &D s ala,

107쪽

82 REGULA

alacri animo exequere ' nescit moIimina amor ' facta carnis , spiritu mortifica, & vives; eme tibi aurum ignitum, ut concaleat cor tuum intra te;

sequere viam arctam , quae ducit ad vitam , & quamvis tepidi Sacerdotes detrahant tibi , quoniam sequeris bonitatem , & constanter persevera, &dabitur tibi corona vitae; scito , quia omnes , qui pie volunt vivere in hoc saeculo, persecutionem patientur; tuum animi servorem numquam intermori, & sopiri permittas ; quapropter acce de frequenter ad cor Jesu , ad hanc fornacem amoris igne exaestuantem ;hoc sacro igne accendetur cor tuum , flammescet igne charitas , accendet ardor proximos . O ignis sancte s Visitis, qui ex te non ardent , qui per te non lucenti S. Aug.

108쪽

ARTICULUS X.

Pravum exemplum

AUdite hoe sacerdotes. Quoniam vos recessistis de via ; scandali- .Xastis plurimos in lege , laqueus fam

inis speculationi, & rete, 'spansum s per Thabor , & victimas declinastis . . Unde fit verum istud Dr. 23. A Pr pbetis Ierusalem , egressa est pollutio δε- per omnem terram. Proh scelus i Ipse- .met Propheta, qui alios aedificare debet , Darmonis ossicium gerit , factus est laqueus ruinae in domo Dominil O proflandum , & malitiae, & poenae barathrum i duis hoc credat λ Heu i men i Quod omnes vident, hoc geme-

bundi testantur. Hinc acerbe queritur Deus . Ruinae populi mei Sacerdotes mali . Ezech. 44. Hinc sic recte concludit D. Greg. Nullum puto maius praejudicium tolerare Deum, quam quando eos, quos ad aliorum correctionem posuis, δε- re exempla pravitatis . cernit ' quando

109쪽

ipsi peccamus, qui compescere peccata de in , simus . Revera, Sacerdos , qui unctus est , si peccaverit , delinquere faciet populam Dei . iam ψ. Quin imo ad quamdam peccati necessitatem , eumdem populum impellet: nam tunc popul Slibere dicet : ecquid λ ipse Sacerdos qui Angelus Domini est 1 ciens bonum,& malum , eadem , quae cotTipit, perpetrat Z Certe , quantumvis increper, eadem V .& nos perpetrare possumuN, cum ipse aeque striste, ac nos, Dei

mandata servare teneatur . Hinc, pra- vo Clericorum exemplo corroborat

ipse populus, se ad. keda peccata frontose injiciet, eaque . velut aquam, bibez. Nonne id ipsum experientia constat λVae Homini , per quem scandalum veniti Heu i Si ei, qui scandalizaverutunum de pusillis , expedit ut sulper datur mola asinaria in collo ejus , Scdemergatur in profundum maris 'i quiderit de Sacerdote , qui positus super cand labrum, ut Iuceat, factus est lapis ostensionis, & petra scandali λ Ipse est sal terrae v sed si sal evanuerit, ad quid valet Z ad nihilum , nisi ut conculcetur ab Hominibus.

Quid

110쪽

CLERI. Quid plura Τ ipse impius, quem tu,

o Sacerdos, scandalizaveris , ille quidem in iniquitate sua morietur ' san-

guinem autem ejus de manu tua re-

quiret Deus, Anima tua erit pro Anima illius. Quid hoc est mirum venit Filius Hominis quaerere, & salvum facere, quod perierat ' tu vero, scandalum praebens, homicida es ' Antiis christus es factus & sic tua culpa perit infirmus , propter quem Christus mortuus est , de pro quo tu ipse , ut bonus Pastor , Animam tuam ponere debueras. Stupendum crimen i Si vox sanguinis Abel clamarit vindiciam de

terra ' quanto magis clamar Anima Fratris tui, qui , malitia tua , in aetemnum periit, & cujus Animam salvam facere debueras Τ Angeli colligent de Regno Dei omnia scandala ; quanto magis scandala tua Z Quid superest , nisi ut ex hoc Regno electus detraharis in Infernum, sicut Lucifer , propter haec scandala Το quam vere dictum est , esse quorumdam peccata praecedentia ad judicium8 Nonne haec sunt peccata tua λ Revera, quotiea habitu, incessit, sermone, con

SEARCH

MENU NAVIGATION