Dissertatio medica inauguralis, de Paracelso.

발행: 1832년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

onem, Omnemque adeo ConStellationem cognitam

habeat, eamque probe sciat et intelligat 45).Jam Verbo monuimus eum Alchymiae fuisse cultorem; hanc artem etiam inter columnas medicinae collocat. Ejus ope arCana Sua, quae

praesertim in deliciis habebat, praeparabat. Opi nabatur, hanc artem medico utilissimam esse, nam scire debet, quid sit calcinare, sublimare, ut intelligat, quomodo arcana praeparentur 46). Alchymiae ope venena e substantiis Separantur, et sic omnia utilia redduntur; aurum enim ad nihil utile, nisi prius igni committatur, Sic etium medicina, ipse medicus ex igne nascitur 47). Haecce ars e medicina tollit, quod medicinae non est, inutile ab utili separat, et in ultimam

suam materiem reducit. Domnes, inquit, res D creatae sunt ad nOStrum usum, sed minimen sunt persectae, quare igne Sunt emendandae,

D et ob id ars proba est 48). V Sine Alchymia putat medicinam nihil aliud esse, nisi crassam

et rudem praeparationem medicamentorum, qua re medicus suis aegris Vera arcana propinet, et non meras sarturas et cocturas 49). Hic rui

42쪽

sus hominem macrocosmo similem fingit, nam docet, totum mundum naturae apothecam esse, et hominem in se similem apothecam continere, in qua omnia inveniuntur non minus quam in mundi officina. E libro magnae apothecae medicus debet discere et se ad internum conge

nitum medicum accommodare, nam homo a natura destructorem sanitatis accepit, sed simul etiam ConServatorem, V. C. D destructor, inquit, D in microcosmo reaigar Sumit, et Veneno mi D crocosmum jugulare tentat, Conservator autem

D flores Antimonii propinat, et eum vincit. V Sic saepius hydropes ac phthises Sanari, Opera natu ratis et congenitae medicinae, assirmat. Ergo credit, medici esse, destructorem debellare et sup rare, vestigia illa legere, quae digreSSus conse

In homine Alchymia interna existit, quae alimenta ad ultimam substantiam reducit, ut ea, nempe coquendo et digerendo, Sanguis et caro fiant. Alch3mista hicce in ventriculo habitat, veluti in instrumento suo, statim assilit cum ci hus in ventriculum delabitur, ut separationem in Stituat, ne corpus veneno laedatur SI). Alio loco dicit, calorem hominis e ventriculo oriri,

43쪽

et sic corpus Calefacere, Pii calor externo igni non dissimilis est, cum in ventriculo potenter

Omne corpus constare ex tribus substantiis,

ex Sale, Sulphure et Mercurio, contendit; sed de his dein plura videbimuS.

Anatomiam neque physiologiam recte coluisse videtur, hisce enim scientiis ejus ingenium non erat aptum, nam huC Tequiruntur Summus veri talis amor, judicium ab omnibus praejudicatis opinionibus liberum, constantia et patientia. Α lamen loquitur quidem de Anatomia, eamque duplicem eSse docet, localem et materialem; illa spectat Sedem ossium, carniS, Venarum et alia rum partium, haec exponit, quid sit sanguis, utque quomodo sulphur, mercurius et sal adsint. Latiori sensu hac voce usus eSt, nam assirmare non dubitat, Anatomiam rerum quas aSSumi mus, non differre ab ea nostri corporis, χ hO-χmo, inquit, foris suam Anatomiam habet, quam medico compertam esse oportet, quia D per eam ad cognitionem trium substantiarum D penetrare potest 53 . V Etiam distinguit Ana tomiam foeminarum ab ea virorum, D id per D suasum habe, mulieris cerebrum muliebre eSSe, D non virile, et foeminam alii radici incumbere,

44쪽

nempe matrici, propter quam genita est, et simul D naturam et conditionem ex ea habere 54). V lΙnterdum uterum vocat vas, quod concipit, 'condit, atque tuetur insaniem, et propter quod solum Demina existit 55). Hic rursus ut conceptionem explicet, sese ad aStra confert, nam lut foemina concipiat, ut ejus verbis utar) opo

tet virum mulieris astrum, firmamentum et coe- llum esse, nam ex influentia ac impressione 1 emina constellatur a Viro ; quae qui noverit, Verae medicinae viae insistit 56). Multa insuper huc pertinentia in libro de Generatione inveniuntur, sed

vix memoratu sunt digna, etenim ex iis etiam apparet eum ingenii suisse subtilis, sed similsuperstitiosi. D Sperma, inquit, non Semen ESt, D Semen enim non materiale, Sed speculativum snest, quod in imaginatione positum est. In in viro et foemina a speculatione liquor vitae Daccenditur, semenque sit alterius hominis,

D quod per omne corpus distributum existit s57 .

p. 453 , ubi dicit: n Sperma in toto corpore est , nulis tum membrum est, quod non habeat humorem sper- D maticum : Quod ipsi dicunt, sperma generari in tes Diiculis, mentitum est, nam dispersum est per totumn corpus , et primo vadit ad separationem suam , et dein D ad testiculos, ubi concoquitur, et fit cristallinum

45쪽

Ubiquo in hoc tractatu videtur ea opinione abreptus, Omnem CorporiS partem suum liquorem vitae asserre ad foetum formandum ; et monstra

nasci ex vitio hujus liquoris, vel ex petulantia uteri, vel ex phantasia foeminae depravata, vel ex desiderio cujusdam alimenti, D nam, inquit, χ si foemina gravida ingenti cum aviditatu can D crum edit, appetitus ille non est e ventriculo, D Sed e matrice, et cum foemina huic desiderion non satisfaciat, matrix irascitur, foetuique no v xam affert 58 . Num PARA CELSUs inter medicos Dynamicos reserendus sit, dubitarem, quamvis tamen non negari potest, eum de principio vitae cogitasse, quod saltem, ut mihi videtur, ex nonnullis Io cis constat. In libro de visa longa, eum sic Io

quentem audimus: χ cum vitam brevem ad lon χgam conferre debeamus, scitu neceSSarium eSt,

D quid vita et ubinam sit, quo minui vel augerin queat ; vita suam originem sumit ex quadam Dre, cui nulla tamen inest, ut ex Semine, PR-n dice, similibusque, simili modo ac ignea Scin-Dtilla ex silice per vim entis. Iam in consi Dderationem venit, utrum ea produci queat, Demendari, sortificari, cum sit in Orsorea, NS

B que Volatilis, igni perquam similis 59 . V Alio

46쪽

loco vitam comparat cum mummia quadam bal sami ta, quae corpus a mortalibus vermibus et eschara conservat, quia in Corpore continetur liquor vitae, ex quo corpus Vivit. D Homo, in χquit, in se continet sanitatem, aquam Vitae,n lapidem philosophorum, arcanum, balSamum, ln aurum potabile, et sic sibi ipsi medicus est 60). Hinc etiam se jactatur elixirium ex auro possi- ρdere, cujus ope homo vitam Suam ad Senectu- item protrahere Valet, quia aurum Corpus Se lvat et ab omni aegritudine immune praestat 6Ι). Tamen ipsi hoc elixirium non multum profuit, inam in ipso vitae flore jam extinctus eSt. Non plura hic adjungam universalia doctrinae Paracelsianae capita, nam hisce jam certiores fimus, eum minime systema condidisse, sed potius aquaedam fragmenta medicinalia tradidisse, in qui bus phantasia rudis, inculta cernitur. Ex m CrOCOSmo Sapere voluit, ex quo Solo microcos mum cognosci posse opinatus est. Ex Alchymia imaximam partem suae doctrinae hausit. Medi icinam et Theologiam inseparabiles esse putabat, quae numquam divortium facerent 62). iSed videamus, quaenam ejus fuerit Pathologia. )

47쪽

Ad PARACEI SI usque tempora, proΡter SyStematis GALENI in medicina dominium, patho logia humorum plurimos habuerat cultores. Theo ria ista humoristarum huicce viro minime placere potuerat, quare etiam eorum doctrinam rejecit, et in ejus fautores graviter invehit, vocatque captatores pediculorum, asinos, eosque similibus nominibus adornat. Eorum medendi methodum spernens, ita loquitur: D nihil nisi stercora qua D runt, tractantque, unde eorum doctrina ad Clys

D mata, purgationes, similiaque directa est 63);

D ex illorum cura sequitur mortificatio aegrorumae et desolatio, seu eversio sanitatis, nullo enim D modo, vel jure corpus suo genuino elemento D spoliari debet 64 . In semina morborum, non Dagunt, sed hominum sanitatem peSSumdant. D Quis ergo medicus in humoribus morbos qua D rere, et eorum Originem ex iis explicare pο-Dtest, cum tamen illi ex morbis producanturnae gignantur, non morbi ex illis fiant. Quod D morbus expellit et venenavit, pro morbo ag-n noverunt 65). Humoristae de solis suis hu-n moribus occinunt, qui minime praesto Sunt.

48쪽

3, Τurpiter illi errant, qui hominem adeo im D perite dividere volunt in quatuor humores, D eumque ex his solis consistere, nam medicin scientia tam late extenditur, quam universuS D mundus patet. ' Quare secundum planetas mo horum cognitionem faciliorem eSSe quam Secundum humores asserit 66 . Cum humoribus etiam rejecit temperamenta et proprietates Hemensares, quia febris, etiamsi ca lida vocatur, tamen non frigidis curatur, nec ullus morbus calidus umquam per frigida Sana

tus suit, nec frigidus per calida 67). Humo

res neque elementa, neque CauSaS morborum es

se contendit, sed duplex ponit semen morbo rum , Iliastrum et Cassastrum. Semen omne, quod a principio conditum est, Vocatur Iliastrum, quod a corruptione nascitur, est Cassastrum. Morbi

ex illo oriundi, sunt hydrops, aurigo, podagra; ex hoc pleuritis, pestis, febris 68 . Alio loco

morborum semina alia ratione explicat, ex naturae nempe universae phaenomenis, sic hydro pem non nasci ab humoribus, neque ab hepaterefrigerato statuit, sed hydropem esse Semen me

feoricum, quod in pluviam abit 69).

49쪽

Alias proponit morborum cauSas OccasionaleS, et quidem quinque, quas Eritia vocat, ex quo rum unoquoque Omnis morbus nasci potest, quare quinque sunt genera hydropis, morbi re gii, sebris, cancri, cet. Primum horum est Ens Astrorum, quorsum aer pertinet, qui odore, halitu, vel vapore stellarum corrumpi potest,

quia astra sic faciunt ut aer aceScat, amareScat, mercurio vel arsenico inficiatur, vel sale et sulphure. Medicus in curatione ad haec attendat opo tet, nam frustra tentabit sanare morbos astrales,

quam diu stella morbosa dominetur 70). At

tera causa occasionalis est Ens Veneni, quorsum pertinent omnia ingesta, quae morbos inferre possunt, si Alchymista internus infirmus sit, ita ut Venenum non recte Separare Valeat, et inde

corruptio fiat s Ι). Tertia causa est Ens Na turale, quorsum totus corporis habitus pertinet ;per hocce etiam crisis perficitur. Nunc sequitur Us Spirituale; morbos nasci posse statuit, vel ex propria imaginatione, vel alterius hominis, quia spiritus miro et insolito amore vel odio SeSe mutuo pOSSunt persequi. Spiritus autem duplici ratione morbos corporibus infligunt, vel se ipsi mutuo laedunt citra voluntatem ac Con-

50쪽

sensum hominiaria, vel per eogitationes, sensusae voluntatem cupiunt atque quaerunt alterius corpori noxam et damnum inferre. Sic etiam

superstiti6sus ille credit, aliquem furi, a quo suis orbatus est divitiis, inferre posse quid velit, si id modo in fictam figuram infligat, D nam, in

χquit, tunc spiritus tuus suris spiritum in figu-Bram eam coegit. V Si duo spiritus inimicitias vel iras inter se alunt, alterque alterum laedit, tunc laesio spiritus est, et corpus jam aegrotat

non materialiter, sed ex Εnte Spirituali 2).

Ultima causa occasionalis est Ens Dri, quate nus DEUS morborum auctor deprehenditur, nam omnes morbos provocare potest, sed simul ta men sanitalem et remedia largitur. Attamen medicus non recte scire potest, num aeger expolestale Divina decumbat, nec ne, nam DEUS hoc occultat, quare nonnulli morbi nulla opera sanantur, si medicus credat, eos ex alio Enteesse natos 73 Cognitionem horum Entium; summopere utialem esse, et requiri , ut quis verus medicus dici possit, exclamat. 3 Nam, qui in iis rudes sunt,

D phantastae sunt habendi, qui ex phantasia sua nugantur, quibus nemo sidere potest h). '

SEARCH

MENU NAVIGATION