Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

enim criticae febri semel prorsus tollendae raro sum-ciunt, sed vis morbi primum solutioiae impersecta frangitur , quae fere circa diem undecimum contingit, atque ab hoc die usque ad quartum decimum gradatim elanguescit, quaternis quinisve quotidie ictibus intra seXagesimam horae partem de pulsuum summa decedentibus, donec tam rari evadunt, ut in ipsa sanitate frequentiores esse soleant. Morbo feliciter superato, in more positum , asprorsus necessarium est, ut convalescentes semel bisve leniori quodam medicamento utantur, quod alvum purget, & tum demum ad pristinam vivendi ratio

nem redeant.

FebriS continua, quatuordecim amplius diebus manens, raro ad simplices referri potest, quoniam symptomata terribiliora fere atque vehementiora sunt, quam ut mollior haec appellatio Oum ipsis congruat.

Descriptio G curatio febris εontinuae insummat 0riae.

Fg Ras continua inflammatoria hominem repentesiimmo frigore atque horrore corripit. Notae, Verum ejus naturam demonstrantes, hae sunt : major, qUam in quavis alia febrium specie, pulsus duritia, vehementia, a C plenitudo; calor acerrimus, cujus haec proprietaS est, ut manum, cuti aegrotantiS admotam, primum quidem validissime assiciat, quo diutius diatem tacitonem continues, eo minus asper fieri Videatur ; sitis ardentissima, cum linguae oritque interni siccitate; cibi cupiditas penitus sublata ; saporuni odorumque intellectus abolitus, capiti8, 9 plerumqUCetiam dorsis, qua gracilius est, dolores vehementissi-

22쪽

mi. tota secies aestuanS atque eX tumescens , cura oculis rubore suffusis , lucisque impatientibus; respiratio velox ac laboriosa, quam Lepe tussis si1cca comitatur , frequentes paVores, quum aegri ad solam uni se componunt, quem ipsim raro capiunt, aut, si maxime quieti jacent, & dormire videntur , tamen inde non juvantur. Insomnia haec corporisque jactatio cito delirium affert, quod, increscente febre, plerumque tam violentum evadit, ut aeger non, nisi vix aegreque, in lecto contineri possit. Cutis plerumque sicca, lotium valde coloratum , acre, Atque exitiguum est, alVUS parum , aut nihil, eX cernit. Symplomata haec ostendunt, in febre inflammatoria vera systema vasculare vehementer irritari, cor B centro magnlim Vim exserere , validumque ipsi

obicem a strictura spasmodica in peripheria opponi. Ex quibus , quid curanti agendum sit, facile apparet. Removenda quippe est irritatio , deprimenda viscordis, solvenda strictura spasmodica, ut, vasis inperii heria apertis, sanguinis circuitus pristinae aequabilitati & libertati restituatur. In castum omnes conatus nostri caderent, quibus in corrigenda, vel eliminanda, materia illa morbifica, quae irritationem systematis vascularis fovere statuitur , laboraremus, siquidem cum humoribus tam arte commiXta est, ut, nisi per processum quemdam naturae, qui arti inimitabilis adhuc fuit, separari atque expelli non possit. Cordis autem Vim minuere, ac stricturam spasmodicam laXare interdum nobis licet: quo ipso id consequimur, ut febrem pro- Nessu prius arceamus, quam tempus ipsi 'suppetat, sanguinig cras , solidorumve contextui , damnum

aliquod insignius inserendi Sub ipsis igitur morbi principiis arcessiti , nihil

prius habere debemus, quam ut consecuturiS moles tiis sanguinis missione larga & repetita Occurram US.

23쪽

FEBRES.

Sanguinis detrahendi mensura ex Vi atqUe Veli mentia symptomatum id e finienda est. Sed nonnun- qtiam contingit, ut vasa nimio humorum pondere opprimantur, plenitudoque tanta sit, ut vim illorum vincat. Ex quo falsa quoddam debilitatis species oritur ,&, nisi et equilibrium, sanguineanisso , cito restituatur, summun stagnationis mortiserae periculum impendet Sanguinis missio in febrium inflammamriarum initiis nunquam omitti potest. Nihil enim est , qHodeam, tunc neglectam, in sequentibus morbi stadiis pensare possit. Ipsa natura hoc evacuationis genus ad refrenandum sanguinis impetum, laXandamquestricturam spasmodicam, aptissimum esse significat Saepe enim hanc sebrium speciem sanguinis e naribus profusione', sponte nata, finiri Videmus, magisque, si sanguinis detractionem , incipiente morbo, quod tempus opportunissimum est, aliquis neglexit, aut ei non satis institit. Febre enim ultra tertium vel quartum diem progressa, id auXilii haud seque vel utili ter, vel tuto, adhiberi censetur, quod metuendum sit, ne materiae morbificae concoctio atque separatio, a natura jam coepta, agitatis confusisque per sanguinis missionem humoriLUS, turbetur, quum, sit crisis locum habeat, humor vitiosus commodissime sudationibus , urinis , vel alvi dejectionibus , non

sanguinis profluviis, ex corpore ejiciatur. Nonnunquam tamen haec evacuatio ulterioribus etiam morbi

temporibus repetenda est, praesertim in hominibus , se vado sanguine abundantibus, ac virium pollenturobore praeditis, ubi, ne pulmones inflammatione assiciantur, periculum est, quod praecordiorum oppressio ingensque spirandi dissicultas minantur, aut

ubi, ne nimia sanguinis copia cerebrum G Aeret, metus sit hest , ' quem vehemens capitiS dolor, Cum gravid et irio, cui coma succedit, merito incutit. Hic quodvis morbi tempus sanguinis detra rioni idoneum cst,

24쪽

12 FEBRES.

aegrotoue Verisimile ab ea levamentum exspectare

licet.

Ad repetendam sanguinis misitonem A anni tempus, & corporis habitus, & Victus ratio, & sexus, & petas, & corporis moles pondusque, considerari debent. Sic vere atque hieme, itemque in regionibus ad aquilonem propius conversiis , sanguinis detractio facilius, quam aestate atque alitumno, a Ut sub' coeli plaga calidiore, sustinetur. Corpus musculosum, durioresque labores consuetos habenS, plus sanguinis mitti patitur ac desiderat, quam id, quod contrarii habitus est. Pueri & senes sanguinis detrac- tionem minus facile perferunt. Eademque observatio fere in seminis constat Veteres Medici sub his cassibus sanguinem , donec

aeger etiam animo linqueretur, effundere consueverunt. Sed recentioribus tam profusae evacuationeS non placent. Ρrimam nihilominus tantam esse oportet, quantam, quae modo diXimus, momenta commode admittere videantur. Quod si , sex octove post horiS, pulsum parum, aut omnino non, mollitum, eamdemque symptomatum febrilium graVitatem , invenias, sanguis iterum, at parcius tamen restrictiusque, &, si symptomata etiam nunc Urgeant, tertium mittendus est. Justa evacuatione per sanguinis detractionem facta, proximum est, ut, quid exiguae tartari emetici pomtione S , eo, qUo supra prz cepimus, modo exilii bitae, possint, experiamur. Quod si eX aegrotantiS eXamine, Vel peculiaribus , quibμsdam symptomatibUS , COgno sucina VS, primas vias aut acribus inconsectisque ciborum Teliquiis, aut bile accumulata, oneratas esse, consultum est, tartari emetici vim eo usque intendere, Ut S vomitus & dejectio inde moveatur. Sin talis saburra non apparet, leviorem vomitionem, Vel nauseam,

concitasse sufficit. Ρromovenda autem potius perspira'

25쪽

tio est, sic, ut potiones aquosae, moderate calet adlae. liberalius bibanbur, cruraque & femora pannis lanei S, ex aqua calida expressis , subinde foveantur. Si . quae commendavimus, auxilia exoptatos inmitiganda symptomatum vehementia effectus edunt, felicem morbi exitum sperare licet. Ν1hllo tamen minuS in usu tartari emetici pergendum e st. Qui si alvum non satis apertam servat, serum lactiS, cremore tartari paratum, decoctio tamarindorum, Vel

parvae salis polychresti portiones , in subsidium

vocandae sunt.

Si effici non potest, ut febris progressus impediatur, aut si serius ad aegrum Vocati sumus, quam Ut id tentare liceat, operam dare debemus, Ut naturae conatus, prout justo validiores debilioresve sunt, ita vel moderemur, vel intendam US, crisinque netam exspectemuS , quae in graviore febre inflammatoria septimo fere, vel nono die, contingit. Interdum vero tanta est tympio matum violentia, ut febris quarto jam, vel quinto die, aegrotum tollat, aut copiosis sudoribus finiatur. Dum crisis illa in exspectatione est, eas potiones eaque medicamenta imperari oportet, quae refrigerent , diluant, aperiant, & cui Vi S acrimoniae, quae syste malis vascularis irritationem fovere posset, corrigendae idonea sint. Semper autem curandum est, Ut utrumque uia Xiliorum genUS , quantum reS pdtitur, laborantium gustui gratum atque jucundum

reddatur.

Potionum probatiores hae fere sunt: aqua, ex qUahordeum decoctum est, serum lactis duplex, serum Vinosum minorum virium, cum aqua Se terana miX- tum , aqua, in qua graminis canini radices leviter maduerunt, limo nuda. Roob ribium , in aqua disia solutum, suavissimam potionem exhibet. Idem facit λqua, quam iiij ulae foliis, vel malis, minutatim con-

26쪽

cisis, aliquis affudit. A quacumque utilem potione: ger fastidio quodam ac satietate alte natur, ejus invicem alia danda est. Solidioris victus aegrotanteS plerum qile ne minimo qui ac in desiderio tanguntur. Quem si forte concupiscunt , nihil exhiberi ipsis commode potest,

pricter panem, eX aqUa te Viter decoctum, & succo quodam acido conditum , nVenae, vel hordei, ptisanam, poma Uet Osta', cUm eo, ut sciamus, nunquam

illos ad haec assumenda esse cogendo S. Tgrotus conclavi obscuro ac frigido tenendus est. Acrem aqua & aceto, per illud disperso, humidum es sci, foribusque ac fenestris caute , ne flatus decum bentem directo feriat, apertis, subinde renovari

oportet. .

Vulgaris consuetudo, cubicula aegrorum excalefa-δciendi, eosque multis stragulis obruendi, sudationem promovere propositum habuit. Sed , quidquid calorem auget, id diapho resin impedit. Quam ob rem

decumbens admodum levibus tantum vestimentis operiendus est. Alienumque est, vela ante lectum obtendere , nisi quum somnus sollicitat. Multo alienius autem est, eum perpetuo in lecto, tamquam in carcere aliquo, inclusum continere, si quid e m. hoc vires exhaurit, somnum magis etiam adimit, capiti l que dolorem ac delirium auget. Quamdiu symptomata gravia manent, medicamenta ex potionibus salinis potissimum constare debent , ita concinnandis, ut laborantium palato sapiant, quibus vel tartari emetici, vel vini antimonialis , pauxillum recte adjicitur. Non inusitatum est , iiidem potionibus quaedam eX testaceis addere, quoniam medicamenta haec absorbentia ad acrimoniam corrigendam, & diapho resin promovendam , utilia esse creduntur. Fuerunt etiam , qui exiguas nitri

Portiones, cum terris absorbentibus miscendas, aegris

27쪽

FEBRES. Is

que per totum morbi vigorem eXhibendas, commendarent. Sed a nitro, nisi liberaliore manu detur, parum commodi sperari posse, supra dictum est Camphoram quoque in febribus inflammatoriis magnifice collaudarunt. Immerito. Nam exigua ejus portio nihil emcit: scrupuli autem pondere, Vel majori , data , singularia sumpto mata , iiS , quae R Uenenis mentem turbantibus oriuntur, similia, concitat.

Nec minore fama radix se nega celebrata est, quamdiu theoria illa inter Medicos dominabatur, quae febres inflammatorias a lentore derivandas esse sta

Nimium frequens vulgo est, si, sanguine bis tervec tracto, pulsuum tamen duritia & plenitudo , manet, deliriumque accedit, aegroto Vesicatoria imponere. Sed, quae a turbato systemate nervoso dependent symptomata, nunquam ab iis non ingraVescunt, ac, si scaevo consilio simul magna medicamentorum calefacientium farrago ingeritur , aeger tam raro ex illa flamma evolat, ut, si quando auditum sit, miraculi simile merito numeretur. Summa igitur curaeo providendum est, ne vesicatoria justo citius, duin fibrae tentae & rigidae sunt, calorque immoderatus, ac pulsus plenus, Vehemens, atque Velox est, adhibeantur. Eadem Vero, ubi pulsus vel per evacuationes , Vel posterioribus febris temporibus , remollitus est, maximopere prosint, utique , si circa statum . morbi laborantes in stuporem atque lethargum incidunt. V ulgo vesicatoria prirnum inter scapulas, deinde crUribu S, nec raro capiti, si magna cerebri appareat oppressio, imponuntur. Crurum balnea & somenta eriectum , quem vesicatoria in capite rele Vando praestant, insigniter adjuvant, eamque ob causam n Un-

quam omittenda sunt. Neque alvus justo diutius

28쪽

16 FEBRES.

clausa sisse debet, sed subinde per clysteres reserandacst, magisque etiam, si sanguinis detraciis neglecta

fuit. --

Hae febres tantum non semper temporibus Vespertinis eXasperantur: sed, ubi ad summum venerunt, crisisque in propinquo est, natura totis viribus ad

excutiendam materiam noxiam accingi videtur : quo fit, ut omnia symptomata Vehementiora atque molestiora evadant.

Primum felicis exitus indicium Urina praebet, in qua alba quaedam subsidunt. Simul cutis ac lingua humescunt, brevique post sudor copios S prorumpit. Quae si critico quodam die contingant, & sanuvaegrum somnuS complectatur , qui corpus manifesto recreet, eodemque tempore sensibus lux redeat, si sim portuna sedetur, crustaeque, linguam obtegente S, resolvantur, confidere licet, morbum ex voto terminatum iri, tametsi fieri possit, ut aliquot adhuc intercedant dies , dum symptomata eX toto conquiescant, arteriaeque tardius etiam, quam in secunda valetudine solebant, moveantur. Nam talis demum pulsus plenam timoris vacuitatem affert, ac febrem prorsus finitam pronuntiari permittit. QNaturae, in depellendo morbo i uetantis, conatus recte plerumque remedio aliquo cardiaco adjuvantur. Nihil autem quidquam in pharmacopolio inveniaS, quod aeque hic, ac Vinum, Valeat. Itaque, prout Tes poscit, Vel serum lactis vinosum, magis minusve potens, vel vinum ipsum, dilutius meraciusve, eXhibendum est. Quum Vero aegrotantes sere majorem fiduciam in medicamentis collocent, Vel potio, cui

consectio cardiaca adjecta sit, dari , vel potionibus salinis paulum spiritus volatilis aromatici admisceri

potest. Solent vero nonnunquam nihil omnia , quae

hactenus vel in principio , vel in progressu febris,

29쪽

proposuimus , auxilia proficere , ac nihilominus nulla cris eos bonae spes sub his affulgere. Inter quae

committendum non est, ut aegrum in perditis jam Adepositis numeremus , atque deseramus. Exstant enim exempla , in quibus, quum febriS Omnia, quaecumque eXcogitari potuerunt, remedia Vicisset, aegeriaque ultimum spiritum jam jam redditurus Videretur,

natura, ineae spectato conatu in morbum insurgens , salutem restituerit, Vitamque ex fuga quas1 retraXerit Quam ob rem, praecepti LANGRI SI IANI memoreS, nunquam aegrotum pro mortuo relinquere debemus,

nisi animam vere emaverit. Uulgo sub finem febrium inflammatoriartim, qUum spes in angusto est, ad vesicatoria, Varias Ue compositiones, eX confectione cardiaca, salibus volatilibus aikalinis, camphora, & moscho parataS, decurrunt. Ac moschus quidem, Ctim aqua, in qUa Valerianae radices maduerunt, miXtus, in valentissmiure mediis antispasmodicis ponitur, neque ad tendines subsultantes, aliosve hujus generiS motu S , tum temporis ingruenteS, nunquam prodest. Fuerunt etiam, qui in tam certa desperatione medicamenta , alvum purgantia , adhibere auderent. Neque desunt exempla, ex quibus , aegros , quoS sui jam conclamaverant, hac Via servatos fuisse, apparet Fere vero praeceptum illud, de naturae conatibus in

excernenda materia morbifica non turbandis, cautiores Medicorum a dejectionibus sub 1stud tempus

moliendis absterret.

Si cutis sicca manet, febrisque ad stadium pericu- .losum processit, non alienum est, balneum calidum experiri , siquidem & hoc laetam crisin interdum attulit. Sed quia vasis ad hunc usum aptis, destitui mur, hominesque adulti, in vigore febris, non, nisi maXima cum difficultate, e lecto eximi possunt, eo sit, ut Medici raro de periclitando hoc. auxilii genereT0w, II. Ε

30쪽

cogitent. VaporeS autem, qui eamdem, Vel majorem etiam , quam balnea , Utilitatem pollicentur , ad

aegroti, in lecto jacentis, corpus admitti possunt Cl. DEN MAN peculiari quodam schedias

male facilem vapores adhibendi modum tradidit, sub quo, cubantes extra lectum collocari, necesse non est. Haec generalis subribus continuis inflammatorii medendi methodus est, quum ad summum Vehementiae gradum ascenderunt. Si leviora sunt, quae ipsius comitantur, symptomata, sanguinis etiam detractiones, quibus ad vim febris infringendam potissimum utimur, pro illorum ratione parciores esse debent.

Descriptio G curatio febris c0ntiuuae nervose. FEBRES continuae nervose, sive lentae, non raro , si tempestas calida, atque humida praecessit, epide micae sunt, praecipueque in locis humilibus & uliginosis

grassantur. Homines, largiori Vino utentes , minime omnium his febribus opportuni sunt, quas Medici, praesenti speculo antiquioreS, ignorarunt. Febris nervosa hominem non tam subito corripit, quam inflammatoria. JEgrotus in principio languescio & sibimet displicet , leviterque inalgescit atque intremit, cum calore fugaci Vago, ac lassitudine, ei simili, quae ab acriore corporis exercitatione sentitur. Quibus symptomatibus constanter & perpetuo se adjungunt animi debilitas atque ahjectio, cum majori minorive capitis dolore ac vertigine : quae cito seqUitur nausea, omnium que rerum fastidium, sine

SEARCH

MENU NAVIGATION