Introductio methodica in theoriam et praxim medicinae

발행: 1783년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ulla tamen insigniore siti. Haec nausea nonnunquam ad ipsos vomendi conatus evalescit, quibus nihil , nisi phlegma insipidum , rejicitur. Sub vesperam molestiae exasperantur , capitis graVitaS increscit , pulsus celerior fit, cum respiratione oppressa , crebrisque suspiriis. Et hic quidem rerum status saepius per quinqUe, vel sex dies , manet : in quo morbi stadio pulsus celer, debilis, atque inaequalis est, interdum tremulus , moX rursus languidus & intermittens. JEque

incerti sunt calores horroresque. Genae nonnunquam repente eXardescunt, ac rubore florido perfunduntur, nasi apice atque riculis interea frigentibus , & priore capitis parte fortasse sudoris guttis irrorata. Urina plerumque pallida est, saepe limpida, nec nunquam serum lactis, Vel cerevisiam secunda riam vappidam se fert, in eaqtie corpuscula quaedam, furfuri tenuiori similia, dispersa sursum ac deorsum feruntur, sed ad fundum matulae non subsidunt Lingua inter initia raro sicca , aut foedi coloris est, nonnunquam Vero muco tenui albido obtegitur : febre autem stabilita, & per aliquot jam dies continuata, siccescit, rubescit, rimas agit. Sed quantalibet linguae labiorumque siccitas esse videatur , laborantis sensus obtusior est, quam ut de siti que

Septem octo Ve post dies, quam aeger lecto assivus fuit, capitis dolor ac gravitas molestiores atque Vehementiores evadunt, cum sonitu A tinnitu aurium, qui cubantem valde eXercet, deliriumque praenuntiat. Caeterum is raro in violentiam ac rabiem ei fertur, sed potius perpetuo secum mussat, linguaque haesitat, & Voce absonus est, quae, procedente febre, ita depravatur, ut nihil significet: imo nonnunquam facultas verba eaeprimendi prorsus perit.

Circiter diem duodecimum sodpe sudor copio su

32쪽

Uno prorumpit impetu, qui, tantum abest ut levationem afferat, ut contra corpus magis magisque debilitet. Sub idem tempUS non raro aqua largiter per sellas dejicitur : unde, quidquid virium superest, cito exhauritur. Observationibus compertum est, febrem nervosiam sere quarto decimo die, quam aeger decubuit, interimere : ad vicesimum autem diem, vel circiter, protractam , raro morti seram esse. Sed exitii metus subest, si circa hoc tempus vireS deficiunt, aeger, in lecto se erigere connitens, animo linquitur, partes extrem δῖ frigent, ungues pallore aut livore decolorantur, pulsusque tam celer est, Ut arteriae tremor potius & trepidatio, quam ictus, dici possit. Haud multo post aegrotum, qui summa hyperbesthesia ante laboraverat, timorisque plenUS,& ad levissimos etiam sonos . pavidus fuerat, tantuS stupor opprimit, ut, quamvis stentorea voce inclamatUS, ViX excitetur, ac ne fulgentissimis quidem Iucis radiis afficiatur Delirium nunc in continia una soporem' desinit, alvus, urina, lacrinabo, sine voluntate fluunt, totumque corpus spasmis agitatur, qui tragoediae clausulam

imponunt.

In his febribus saepe numero magnus eXanthemA- tum miliarium proventus per cervicem, dorsum, &pectus, a profusis sudoribus erumpit, qui vero ne Utiquam pro salutari, sive critico, habendus est, quum raro vim febris molliat, aut ejus spatio aliquid demat. Fere enim febres nervos 3e neque eXanthematibus, neque evacusstionibus, judicari consueverunt, quandoquidem hi, qui ex morbo emergunt, e Umquali per somnum depellere videntur, febrisque paulatim, sine sudore, sine urinae mutatione, aliave qua crisi , in sensus incurrente , finitur. Nonnunquam 'hae febres mirum quantum longinquae sunt, atque in sextam usque hebdomadem por-

33쪽

FEBRES.

riguntur. Quod si accidit, plerumque tarditas qUT-dam animi & stupiditas relinquitur, quae, per aliquot menseS permanens, non, nisi viribus in integrum restitutis , prorsus desinit. Ex hac descriptione verum febris nerVosae ingenium facile cognoscitur , quae, sicut apparet, magiSin systematis nervosi perturbatione, quam in motu systematis vascularis intento, quemadmodum febris inflammatoria, consistit. In levioribus illis febris nervosiae varietatibus, Asaburra, in primis viis subsistente, oriundis, symptomata periculosa interdum lenioribus medicamentis vomitoriis, Vel parvis rhei barbarici portionibus, mature exhibitis, praecavere licet. At si morbus ab e Vacuatione profusa, Vel immoderata quadam intemperantia, solidorum vivorum tonum labefactante, nascitur , progressu illum arcere frustra conaberis Ubi enim semel confirmatus est , egam si omnia facias, tamen, quominus decursum subm absolvat, prohibere non poteris. Summa igitur curationis huc redit, ut Vires aegroti sustineamus, symptomatibus que gravioribus & periculosioribus occurramus. Si febres nervo se epide micae sunt, in principio

ea nonnUnquam accedunt symptomata, quae' cum

febrium inflammatoriarum symptomatibus non ita magnam dissimilitudinem habeant. Quod si accidat, sanguinemque superesse in Venias , paucae ejus Unciae detrahi possunt. In universum autem hanc constitui oportet regulam , ut sanguinis misso nunquam iteretur. Ex omnibus enim morbis nullus est, qui mi nil S, quam febris nervosa, illam per rat. Ubi sanguinem copiosius ad caput ruere 3pparet, commodum omnino est, hirudines temporis admo Vero aut cucurbitulas occipitio, scarifata ante cute, im

ponere.

Primam febrjs nervosae accessionem tanta interdum

34쪽

praecordiorum oppressio ac spirandi dissicultas comitatur , ut quis facile decipi, morbumque pro pulmonum innammatione habere possit. Qui quidem error aegroto funestus sol et, si Medicus imprudens largiore sanguinis detractione morbum levare aggrederetur. Sed, quae pulmonum inflammationem eo mitatur spiritus dissicultas , ab ea, quae in febribus nervosis est, facile distinguitur. In illa spiritus, qui

redditur, calet, tussisque, ac dolor, nunc graVior, nunc levior, accedunt: in his autem nec calor, nec

dolor est, pulsus parvi & contracti sunt, partesque

extremae frigent. In principio leviora medicamenta Vomitoria proficiunt, quae morbus non solum commode fert, sed etiam desiderat, ut saburra viscida ex ventriculo ejiciatur. Hic vero exiguum radicis ipecacuantiae pondus magis idoneum est, quam tartarus emetiticus, quum metuS sit, ne hic nimis violenter agat, R systema neyuosum magis etiam turbet. In testinorum quoque canalis eX purgari debet, ideoque, si medicamentum vomitorium alvum toties

non dejicit, ut, quae illum onerat, saburra ejiciatur, insequente die minuta rhei barbarici portio exibeatur, quam aphtharum, in progressu morbi saepe accedenti Um , eruptioni occursuram este, verisimile est. Quum spatium harum febrium tam longe exporrugatur, necesse est, laborantis viribus victu subvenire. Igitur, quamquam raro de siti queritur, neqUUcibum appetit, nihilominus curandum est, ut frequenti potu utatur, non tamen tanto, quantum febris inflammatoria desiderat. Uinum concedi potest, quod ad vim corporis sustinendam plurimum valet. Aptum hic in primis est melioris notae vinum rubrum vetus

tum, ex quo Vel serum lactis conficies, vel illud aqua dilues, prout pulsus aliaeque morbi conditiones potum agis, Vel minus meracum, postulaverint. Tenuius

35쪽

FEBRES. 23

pulli, vel carnis bubulae jusculum, panis, aqua decoctus, cui succus aliquis acidus adjectus est, gelatinaeque leviores , tuto assumuntur. Si a vino pullum mollem plenumque fieri invenias, haud modica ejus potio indulgeri potest. Cognitum est, delirium in his febribus ab eo imminui , somnumque aegroto conciliari. Neque defuerunt, qui viginti quatuor horarum spatio aliquot sextarios optimo cum succelsu epotarent. Usum vini tam liberalem pulsus molles ac depressi, deliriumque, cum sopore conjunctum, suadent. Non infrequens est, febre nervosa affectos flagrantissime aquam frigidam concupiscere. Cui desiderio obsequi licet, quum a frigida potione non, nisi 111 singularum partium inflammationibus, periculum timendum sit. Ρraecipuum autem levamentum Vesicatoria promittunt. Quae quanto maturit S adhibentur, quum morbus nondum eo usque invaluit, ut aegrum leoto affigat, tanto potentius juvant. Sin autem exspectamus, dum magna systematis nervosi perturbatio imgruat, sensusque audiendi, tangendi, & videndi,

praeter naturam eXacuantur , vesicatoria stimulum in tendunt , ac molestiam augent. Igitur , nisi ii filio ad ea decursum fit, prius adhiberi non debent, quam anaesthesia quaedam aegrotum occupaUerit. ImponRΠ-tur autem primum cruribus, neque diutius ibi relinquantur, quam ad Veiicas eXcitandas necesse est.

Quibus discissis, neque cuticula detrahatur, nequctemplastra acria superdentur. Si stupor & sopor vesicatoria desiderent , capiti admoveantur. Interdum autem hi ec symptomata a sinapismis levantur. Sed si stimulus horum auxiliorum nimis acer est, quem pedes , a jacente identidem reducti , indicant, removeri illa, eorumque in vicem pultes, e pane &lacte consectas, imponi oportet.

36쪽

Σ FEBRE S.

Si febrem, postquam per hebdomadem , vel ultra, tenuit, remitti appareat, cortex per uvianus in primis utilis e sit, qui com modissinae sic exhibetur, ut ex vino rubro, vel meraco. Vel clim AEquali aquae portionem1Xto , maceratus sit. Dixinum hoc medicamentum proclivitati ad gangraenam arcendae idoneum est ,

quam saepius sub finem harum febrium iis in locis,

quibus vesicatoria impolita fuerunt, Vel in partibus , a diuturniori decubitu compressis, observare licet. Idem sudores immodicos, quibus corpus digeritur , prohibet. Quod si ventriculus partim continet, per clysteria immitti potest. Ubi spasmi accedunt, praecipuum remedium moschus est, qui tamen sic juvat, si singulae portiones cx scrupulo dimidio , vel integro, constant. Commodissime ex aqua , in qua radix valerianae maduit, assumitur. Crocum , ob Virtutem cardiacam alias tantopere praedicatum , vix quidquam hic valet, quum, si recentioribus experimentis fidem habere liceat, duae ipsius drachmpe devorari possint, neque ista tamen manifestior pulsuum mutatio contingat. Alvi profluvium , quod symptoma perfrequens est, & zegrum plerumque absumit, si fieri potest, reprim, oportet. Raro autem hoc est cere possumus. Decoctum album, quod vocant, cum idonea vini rubri, ex porti Callensi advecti, portione mixtum , recte hic potui datur. Licetque periclitari , quid

pulvis e bolo compositus cum aqua cinnamomi VR-

Aphthis, si apparent, non raro CX ulcerationes in interiore faucium parte accedunt, ad quaS repurgandas, cibique ac potionis transitum eXpediendum, ficorum decoetione . eui mel rosa ceum & exiguum tin urbe myrrhae adjectum sit, gargarizare oportet.

Si fauces a pituita glutinosa eo usque oppletae sunt, tit nihil sere capiant, ad eas liberandas levior vomi-

37쪽

tus i pecacuantia, aut, si per hanc parum proscitur, minutis tartari emetici portionibus pro Vocandus est. i

Descriptio curatio febris continua putrida. 01κτά febries m continuarum specieS cognomen

a statu humorum vitiato obtinuit, qui vel ante morbum jam corrupti fuerunt, vel cito putredinem contrahunt. Ante LANGRIS HII tempora haec species cum febre Continua nervosa confundi consueverat. Sed , quamquam sub febrium continuarum, tum uer Vosar Um, tum inflammatoriarum , finem , sanguinis crasis saepe

destructa apparet: eas tamen a putridis distin credebemus, in quibus a primo statim initio s gularis quaedam acrimonia est, quae vinculum, pyrticulas insensiles connectens, dissolvit, hasque in mixta , sanguinis sani naturae blandae atque emollienti contraria, coire patitur. Sanguis, 1 ta dissolutus, saepe per vasa eX sudat, ortisque veri nominis hae in Irrhagiis, excernitur, Vel cum limpha mucoque permiu

Materia febrium putridarum nonnUΠqUam paUlatim intra corpuS generatur, ac pro victus animalis corrupti, cui necessaria vegetabilium salubrium , putredini adversantium, copia non adjicitur, subole habetur. Alias febres putridae per insectionem a materiis illis subtilissimis, quas mi asmata appellant, nascuntUr :quae quidem mi asmata variis modis generantur, atqUs

ad loca, magno intervallo inter se distantia, trans ferri possunt.

38쪽

Supra jam observavimus, materiarum illarum, qu etiam febres, tum alloS quosdam morboS generant, naturam intimam pro si S a nobis ignorari. Neque modum, quo sanus sanguinis status ab his naiasmatibus mutatur, probabiliuS eXplicare possumus, quam

Ut ea cum fermentis comparemus , quae varios motu Sintestinos in humorum, quibuscum mixta sunt, particulis insensilibus eXcitent. Symplomata, febrem putridam distinguentia, sunt debilitas, praecordiorum oppressio, & nausea , quae vel a prima accessione, vel minimo post , longe evidentius, quam in quavis alia se ebrium specie, apparent. Ultimam istam subitamque corporis infirmitatem fere aeque insigitis animi abjectio, aut, qu emagis etiam terrere nos debet, inusitata quaedam amesthesia, & mentis deminutio ; comitatur. Etsi febres putridae interdum pedetentim ag gradati m cum languore, a norexia, nausea, capitisque dolore obtuso, accedulet: primus tamen illarum impetus semper vehementior magis ille repentinia S, quam nervolarum , est, tametsi raro hominem tam violenta ter tamque subito , quam inflammatoriae, invadant. Febres putridae, hominem repente corripienteS, a frigore atque horrore incipiunt, cui nausea & voia mittas, Vertigo, capitisque confusio accedunt. Frigus

istud, quemadmodum supra explicuimus, statim in

calorem convertitur: sed hic inter initia tantus non est, quantus in febribus inflammatoriis, quamvis in dies increscat, digitotque, cutem aegroti tangenteS, dolore urente afficiat. Saepe numero febres putridae in principio inflam mPtionem mentiuntur, propterea quod pulsus plenus& validus est. Sed is brevi, praesertim post sanguinem detractum, mutatur, atque interdum ita deprimitur, ut nunquam postea erigi possit. Ob hoc in

omnibus febribus, in quibus vires a prima accessions

39쪽

Ita deficiunt, ut aeger corpori sustinendo impar sit

magna circumspectione opus est, ne nimium sanguinem effundamus. Insolita enim ista debilitas certillimum diatheseos putridae argumentum est. Praeter vertiginem, capitisque confusionem non raro vehemens dolor in altero, Vel utroque supercilio, & in fundo orbitae oculorum, est. Oculi ipsi

eodem tempore pleni, graves, ac velut inflammati , apparent. Qui vero rubor potius ad limpham, a sanguine dissoluto tinctam, quam ad desentionem Vasorum inflammatoriam , referendus est. Alias oculis favent ; qui color non a bile re tarpta , ut in morbo regio, sed ab eadem sanguinis dissolutione , oritur

Lingua in principio quidem albida atque humida

est, sed in dies obscuriorem colorem nanciscitur, magisque siccescit, donec tandem sere penitus nigrescat. Neque hic color etiam aliquot a crisi laeta diebus ex toto evanescit. Sitis inter initia tantum modo mediocris est, sed cum febris incremento pariter in dies increscit. Nullum potionis genus placet, sed omnia Vel amara, Vel insipida, videntur. In pejori morbi statu aegrotus sitim plane non sentit . tametsi lingua cum labiis ac dentibus exusta, sordibusque nigricas tibias obsessa sit.

Nausea & praecordiorum oppressio nunquam imminuuntur, aegerque saepius gravia suspiria alte petere solet, ac quasi anhelitus fatigatos trahere videtur. Ρtiis iis admodum variat, maximeque, ubi febris ab insectione proficiscitur. Materia enim morbifica, prout homines, athletice valentes, & sanguine abundantes , aut enervatos atque exsangueS, OCCUpat, ita

ratione valde diversa systema vasculare perturbat. Urina aeque ut pulsus, variat: qupe quidem Varietates pariter a diverso corporum habitu dependent In magna putredine lotium crudum est , nec raros indissimum' odorem spargit.

40쪽

α8 FEBRES.

Si febris inflammationis symptomata exhibet, alvus initio morbi adstricta est: sed , ubi sanguinis diit olutio a primo magna est, cito alVi dejectiones, pessime

Sub finem febrium putridarum, interdum multo citius , non parum Lepe maculpe rubicundae, purpureae, lividaeve, variam magnitudinem habentes ,

in cute erumpunt, quae raro, aut potiuS nunquam,

praecordiorum oppressionem, nauseam, aliaque symp- tomata molesta, relevant. Quo propiuS hae maculpead colorem lividum , vel nigrum , accedunt, eo torribiliores sunt: λ contra, quo rubicundiores manent,

eo majorem salutis spem ostendunt. Miliaria quoque exanthemata saepius circiter duodecimum, vel quartum decimum diem, apparent, atque sudoribus profusis, circa huc morbi stadium frequentibus, succedunt. Raro haec petechiis salutariora sunt. Aphthae linguam partemque oris interiorem obsident, ac paulo post, quam eruperunt, fere ulcera magis minusve putr1da in faucibus nascuntur, praecipueque tonsillas infestant. Quae quidem ulcera nonnunquam tam mala sunt, ut aeger nihil devorare possit, ejusque fatum hac via praecipitetur.

Quamvis, quae hactenus commemorata sunt, eXanthemata in benignorum numero haberi nequeant: observationes tamen docuerunt, scabiem, circa ΠΑ- sum, labia, orisque angulos, apparentem, bonum

signum esse, quod rediturae sanitatis spem faciat. Dolorem, gravitatem & confusionem capiti S, quae in primis symptomatibus sunt, cito delirium , in aliis levius, aliis gravius, excipit. In nonnullis perpetua corporis jactatio atque insomnia: in aliis somnolentia& proclivitas ad lethargum accedit. Atque in posteriori statu animadvertendum est, pulsum interdum neque celeriorem, neque debiliorem, noque inordi-

SEARCH

MENU NAVIGATION