장음표시 사용
41쪽
natiorem esse, quam in sanitate absoluta conlaeVerat. Spatia, in quae febres putridae porriguntur 'vehementer differunt. Si pessimae notae sunt, haud raro intra primam hebdomadem necant: frequentius autem Usque ad secundae finem trahuntur. Tertiam si transierunt, aegrotus sere convalescit. Neque febrium putridarum, ad sex hebdomadas protractarum , eXempla desunt. Sed in his humores non a prima statim accessione putridos fuisse , necesse est. Felicis exitus spem concipere licet, si pulsus validior atque aequab1lior fit, si sensibus lux redit, si sudores calidi , non immoderati, oriuntur, aegerquo
sub his neque corpus jactat, neque aliena loquitur, si eodem tempore signa coctionis in Urina Apparent, sic, ut alba in ea subsidant.
At si pulsus deprimitur , & celerior evadit, simulque intermittit, si tendines subsiliunt, si lingua titu-hat , si habitus oris lineamentaque mutantur , si aeger supinus jacet, sopore oppressus, si deorsum ad pedes delabitur, si manibus perpetuo gesticulatur , & in1tragulis floccos legit, si sudores frigidi glutinosi pro-Τumpunt, lotiumque ac faeces alvinae sine voluntate
profluunt, si hypochondria intenta sunt, partesque
extrem T frigent, rem pro conclamata habere licet Si inter principia statim ad aegrotum vocamur, omni conatu id moliri debemus, ut, ne febris stabullatur, efficiamus. Igitur, ubi CorpUS Valens, atque ad inflammationem proclive observatur, aliquot sanguinis unciae detrahendae sunt. Quibus detractis, minutam tartari emetici portionem exhiberi, & altera quaque hora repeti oportet, donec aut Vomitum pro Vocet, aut alvum purget, aut largoS sudores moveat. Sin autem magnae debilitatis signa a primo apparent, aegrique status is est, qui sanguinis missonem non ferat, ad solii in tartarum emeticum decurrere debemus, hac tamen cautione adhibita, ne nimium
42쪽
ejus pondus detur, quod cubantem praecipitare possit. Si minutae illae tartari emetici portiones materiam non deorsum dejiciunt, commode lene aliquod medicamentum exhibetur, quod alvum solvat. In remediorum, sudorem ejicientium ., Usu admodum circumspecti esse, neque protinus ad stimulantia, velut contrnyervae & serpentariae virginianae radices , aut sales spiritusque alliatinoS volatiles, festinare debemus. HUXHAMUS a posterioribus oleum camino addi, putridamque diathesin augeri opinatur: Illustrissimus autem JoΗ. ΡRINGLI Us eos minus reformidat, quoniam, factis eXperimentis, vim illorum antis epticam didicit. Fortasse tantas quidem noXas non inferunt, quantas HUXΗΑMUs ab iis metuit: at certe tamen natalium Verae utilitatis, cris eosque nccelcrationem , ab Usci eorum frustra exspectes. Vesicatoria in initio febrium putridarum rarissime idonea sunt, tametsi in nervosis febribus hoc stadium illud sit, in quo utilissime adhiberi censentur. At posterioribus morbi temporibus, quum laborantes in soporem ac stuporem decidunt, saepe felicissimo cum successu imponuntUr. Est vero remedium, quod ad hominum, febribus putridis affectorum, sanitatem restituendam plurimum omnino Confert: idque cortex perUVianus exhibet. Observationibus compertum est, hujus ope tales etiam aegroS serVatos fuisse, quorum sanguis adeo dissolutus fuerit, ut per tunicas arteriarum penetraret , atque eX Variis corporis partibus CXcerneretur. Duplicem autem ius una praestat, tum lida debili tata corroborando, tum fluidorum putredinem corrigendo. In multis aliis febribus, fac ut infra videbimUS , intermisso quaedam, saltem remissio, ante exspectanda est, quam corticem pertivianum exhibere audeamus. Sed in malignis his summeque putridis febri-
43쪽
. bus illud observandum non est, sed statim ad eum confugiendum, simul ac numerosae pet echiae, aut haemorrhagiae, sanguinis dissolutionem extra dubium
In his haemorrhagiis acidum vitrioli cum cortice perti Viano conjungi solet. Quo remedio si sanguis non supprimitur, octo decemve aluminiS grana, cum duobus tribusve nucis myristicae contritae granis miXta , quarta quaque , vel sexta hora, tentari possunt. Inter haec aegri vires labantes vino sulciri, eumque, si quid cibi appetat, avenae ptisana, aut decoctione paniS, fructuum horaeorum subucidoruna succis condita, ali oportet. Ipsi hi fructus etiam , si parari possunt, nec anni tempus alienum est, Conc
Ρotus in universum acidulus sit atque anti septicus.
Limonada, vinum Thenanum, Vinum rubrum VetUS, aqua miXtum, Optime cola Veniunt, aut, si aegrotantes horum satietas capiat, varia seri lactis vinosi
Aer loci, in quo aegrotus decumbit, quoad res patitur, purus servetur, ac subinde renovetur. ΡaVimentum aceto irroretur, herbaeque aromaticae per illud dispergantur. Depulso morbo, ad abolendas maturiae inficientis reliquias nihil efficacius est, quam cubiculum sulfuris fumo lustrare. Haec communia febrium putridarum auxilia sunt. Sed variare illa, & diverso laborantium statui accommodare, idque agere Medicum oportet, ut Vires fustineat, naturamque in subigenda, vel expellenda materia morbifica, adjuvet. Sub expulsione hac interdum abscessus in partibus glandulosis, Velut gla dulis parotidibus, axilluribus, vel inguinalibUS, Oriuntur. Alias materia quaedam summe acris & caustica inscura se inclinat, subitamque his gangraenam indu-
44쪽
est : quae nonnunquam etiam circa os sacrum inc dit , ubi partes a continuo decubitu irritantur, humorisque acris cursum sollicitant, Unde cita tegumento rum gangraena nascitUr , crustaeque crassae exsistunt, quae abscedentes ulcera profunda ac serpentia relinquunt. Sed hoc quidem frequentius in nos oconatis, quam extra illa, contingit. Hoc in casu ad partium emortuartim separationem promovendam nihil potentius est cortice per uviano
In decursu harum febrium tape alia quoque mala
accedunt, . qt Se propriam curationem desiderant
Si dcjectiones profusae, virium resolutionem minitantes , superveniunt, repentina illarum suppresso non est molienda : quae, etiamsi estici posset, temere atque inconsiderate tentaretur. Commodissimum est, minimas ipecacuantiae portiones tertia quaque, Vel quarta hora, eXhibere . quae, diaphoresin promovendo , humoreS, ad intestina ruentes, divertant. Ad repr1 mendas vomitiones vehementiores sal ab
sinthii, aut alius quis sta aikalinus fixus blandior,
cum succo limoniorum mixtus, adhiberi potest, s1c, ut potio inter spumandum devoretur ). Vocatur mixtura ante metica, & coli Uvionem, in ventriculo atque intestini duodeni flexu subsistentem , corrigere creditur, adeoque ad causam febris ex parte tollendam prodesse potest. Igitur, ubi gravis nausea urget, aliaque saburrae putridae tigna apparent, potio ista ante metica, si quarta quaque, Vel seXta hora, sumatur, bonam spem facit, spatium morbi minus diuturnum fore.
Singulis salis scrupulis succus cochlearii
mensura adjicitur. Qui ex febribus putridis emergunt, non raro in hydropem incidunt, aut pedum cede mata nanciscun
45쪽
tui. Quales aegros medicamentis roborantibus, non, ut alios hydropicos, catharticis, curari oportet. Qui corticem per uvianum liberaliore manu sumpserunt, raro tumoribus illis amigi solent Si febris ex toto desiit, alvus semel atque iterum leniori quodam medicamento Utilite E purgatur, nuqua materia vitio a in primis vii S de integro accumuletur, morbique recidivi periculum faciat. Curandum quoque est, ut viscerum tonus victa leviori, quem ventriculUS facile Concoquat, restituatur, sic, ut singulis mentis modicum ejus apponatur. Bene etiam faciunt medicamenta aromatica amara, vel ut radices calami aromatici , cortices malorum Aureorum, fores chamzemeli, eX quibuS, in Zqua mace Tatas, potiones fiunt. Reeteque cum his aquarum serratarum usus conjungitur
Exposuimus itaque illas febris continuae species, quas notae tum evidentes dii inguunt, Ut certis nominibus insigniri possint. Sed, quemadmodum supra observavimus, vehementes febres Occurrunt, qVarum symptomata implicita inter se Si ita confusa sunt, ut, cujus potissimum speciei sint, non facile diei possit, adeoque mixtae appellari debeant. Febres mixtae, prout ad inflammatorias, aut nervo is, aut putridaS, pro Xime accedunt, ita curan-d e sunt. Igitur, ubi inflammatio maxime oonspicua
est ' remediis antiphlogisticis, ubi systema nervo su in in primis perturi, tur, roborantibus & antispasmo dicis, ubi putrida diath diis praevalet, roborantibus &anti septicis potissimum pugnandum e t.
46쪽
CABU T VI. i arietates singularum febris continuae specierum. omnes, qui febrium historias dare aggressi sunt,
camdem in describendis iis accurationem , quam SYDEN HAMUS, adhibuissent, oculisque aeque intentis minuta illa momenta, quae faciem morbi variant, contemplati ostent, fortasse jam nunc sim gulae Varietates ad suam qu aeque speciem reserri pollent. Sed quum paucis eorum, qui magnum illum Virum secuti sunt, contigerit, ut Observationes suas pari ingenii felicitate litteris consignarent, sebrium historia manea adhuc atque imperfecta cit. Nemo sane, si linum SAU VAGESIUM eXcipiaS, ad hanc usque memoriam repertus est, qui SYDEN HAMI Veiligia impleverit. Persectam igitur atque absolutam morborumllistoriam tam diu desilerabimus, dum systematica divisionis methodus ab omnibus Medicis recepta fuerit. Varietates febras continui e simplicis sunt: I. Febris plethorica, quae a nimia plenitudine atque
II. Febris a frigore, quae a perspiratione suppressa oritur, & perfrictio sebrilis vulgo appellatur. TUsiis,
fereque raucitas, ac tenuis pituitae per nareS pro stuvium accedunt.
III. Febris a calore, quam exercitationeS immodicae, cubicula nimis calida , Vel insolatio , faciunt. IV F bris a d0lare, quae injuriis eXternis , Vehe- entes dolores moventibus , velut vulneribus , ostibus fractis, vel loco motis , Uc. succedit. V. Febris catarrhasis, qUT fere epidemica, & ce
47쪽
tis quidem anni temporibus tam perspicue epide mica est, ut progreisum iptius ex regione in regionem per- se qui liceat. Plures febres catarrhales a pluribus auctoribus descriptae sunt. Quae, anno hujus saeculi sexagesimo secundo , Dublini, locisque circa Dublinum grassabatur , medio circiter Majo incipiebat a lassitudine, dolore & gravitate capitis , proecipueque dolore , superciliis transverse insidente, tum acri, faucium
pectorisque aspritudine , copiosa pituitae tenuis per nares destillatione , interdum delacrimatione, an Oreaeia, sed calore, naturalem non multum eXCedente. Hoc modo plerosque adoriebatur : in aliis autem catalor valde ingravescebat, sitisque & agrypnia vehementer urgebat. In his, quorum febris tanta erat, morbus a frigore atque horrore incipiebat. Ρulsus plerumque nec velox, nec Validus, sed tardior potius ac debilior erat, quam in fanis esse consue Verat. Ρlerique facile insudabant, sudore singulis noctibus sic
redeunte, ut sempto mata febrilia exacerbarentur. In his, qui levius aegrotabant, sudores , sero aliquo lactis cornuque cervini spiritu sumpto eliciti, febrem uno fere aut altero die profligabant. In compluribus haec febris veram intermissionem: in plerisque remissionem tantum habebat. In multis respiratio insigniter oppressa erat, qUam sanguis missus relevabat. Sanguis raro glutinosus erat : si quam autem crustam habebat, en coloris flavi, serumque turbidum ac sub lavum erat. In plerisque morbum sudores critici; in quibus . dam eXanthemata rubra, morbillorum speciem repraesentantia; in paucioribus alvi dejectiones tolle
In his, qui negligentius curabantiar, symptomata per integram hebdomadem, interdum diutius, ma- Lbunt, ac plerosque, etiam sinita febre, insuriis
48쪽
languor per aliquot adhuc dies occupabat. Qui priori aliquo morbo jam debilitati fuerant, aut pulmones infirmos habebant, tardissime in plenam cum sanitate
Simillimi ingenii sebris Dublini annis hujus Leculi
unde tricesimo, tricesimo secundo, tricesimo tertio,
tricesimo septimo, λ quadragesimo tertio, grassata fuerat. Ea, quam modo descripsimus, Husnibe mense ante fuerat, quam Londinum perveniret, ac Londinenses ferme mense ante in sesta Verat, quam per urbem agrumque Dublinensem vulgaretur. At satiam quoque R Flandriam peragraVerat. Febris catarrhalis, anno hujus saeculi sexagesimo septimo gractata , Dublini primum , ineunte fero Julio , apparebat. Medio circiter mense aliquot militum centurias , in casis habitantes paucorum dierum spatio corripiebat. Via esimo die totam urbem pervaserat, pauleque poli per singulas regni provincias vulgabatur, ita tamen, iat & angustioribus sinibus contineretur, & mitioris indolis esset, quam ea, qtize quinquennio ante grassata fuerat. Neminem perimebat, si1 paveos seneS atque imbecillos eXcipias, quos inter Dominus Bomes, Hiberniae Cancellarius, fuit. Ρrimam ejus accessionem lassii tudo , horror,
capitis dolor, & saepe spirandi difficultas, comitabatur. Ubi humor per nares destillare incipiebat, symp-
tomata febrilia levahantur, sudor ile multus succedens morbum finiebat, sed insignis debilitas ac languor relinquebatur. Febris decursus a tertio die ad
septimum absolvi solebat . ') Quam supra dedimus sebris catarrhalis Dublinensis historiam, Cl. RUTTY, Medico Dublinensi, acceptam referim US. Varietates febris continuae inflammatoriae sunt:
1. Febris injlammatoria cephalairca. Pluic, praeter
49쪽
sumpto ma i, febribus inflammatoriis communia, acerrimus capitis dolor accedit. Ad quem levandum caput ad cutem tondere , acetoqUe levare, pedibus fomenta calida, cruribus vesicatoria, R plantis sinapi mos admo Vere Oportet.
ΙΙ. Febris in flammatoria soporofa. Cognoscitur ex stupore ac sopore continuo, & vesicatoriis, capiti imponendis, curari debet. III. Febris infammatoria pleuritico. Hanc dolor Jateris pungens distinguit, qui mitior est, minusque alte insidit, quam in vera pleuritide. Spiritus etiam facilius ducitur, abestque & tus is, & anacatharsis. Dolorem levant Vesicatoria super latus assectum imposita.
IV. Febris insanimat 0ria rheumatismatica. Haec praecedenti valde affinis est, excepto, quod dolo-xes latius patent, articulosque, at tu S, & parte S COrporis carnosas afficiunt. Nitro , liberalius exhibito , citam levationem afferri, observationibu S compertum est. Lotium, in hac febre redditum, nonnui quam salibus adeo scatet, ut in crystallo S coeant, matulaeque lateribus adhaerescant, aut summae urinae
V. Febris in animatoria d seuterica. Febris haec cum torminibus siccis, quam SYDΕΝΗΑ Mus descripsit, certis anni temporibus, quibus dysenteria saeviebat, perfrequens fuit. Curatio huc rediit, ut humoris irritantis excretio blande sollicitaretur, isque per sellas dejiceretur. Febris c0ntinuae nervose varietates, quas subjicia-mUS, non habemus. Quotquot enim de illa liticris
aliquid prodiderunt, fere solam speciem descripserunt. Nemo autem, in artis exercitio VersatUS, Donfacile perspicit, aliquas ejus varietates esse, quae ih servatorem tam acutum, quam SYDEN HAMUS fuit,
v an fugi stent , si febris lacrvosa ipsi curanda obtigillet.
50쪽
In primis morbus ille , quem celeberrimus WHYT-Υ1υs s ub nomine Ib ropis ventrictilorum cerebri tam accurate descripsit, manifesto febris nervosa est, rectiusque sobris lire hoc hiatica nominata fuisset, quoniam hydropis appellatio morbum longum innuit. Igitur tamquam febris nervosae communis Varietas considerari potest. Nullum fortasse morbum febrilem invenias, qui hod fallacior sit. Quam ob rem omnibus, qui medicinam faciunt, attentiorem descriptionis muY111ANAE lectionem studiosiis me commendamus. Alias tamquam attoniti obstupescent , quum aegrum, in quo nihil prorsus, unde funestus morbi eAitus praedici potulit et , ab servarant, pauciS post horis convulsum atque exspirantem videbunt. ΡUlsus, qui parVus , durus, & frequens fuerat, repente plenus, mollis, rarusque fit, sed intermittit. Atque haec intermissio mortem in proximo esse denuntiat. Caetera, quae in aegrotantibus apparent, ita Compn- Tata sunt, ut Medicum de illis securum esse jubeant. Parum enim doloris, aut molestiae, sentire videntur; non delirant; haud nas gnopere sitiunt; calor naturalem non multum eX cedit ; a praecordiorum opprellione ac Ventriculi aegritudine tam immunes Iunt, ut non defuerint, qui paucas ante horaS, quam convulsionibus correpti de medio tollerentur, non tantum hilarius loquerentur, sed ipsos etiam cibos RViditas caperent. Infantes atque adolescentulae febri hydrocephalitac in primi S patent. febris putridae varietates numerosiores sunt. Plures enim a pluribus scriptoribus observatas descriptasque accepimUS. Quarum priaecipuae sunt: I. Febri, carceraria, quam Illustrissimus Jou. PRINGI IUS tam accurate descripsit. Dominatur haec febris in carceribus, aliisque locis, in quibus magna hominiam turba conclusa est, aeremque non reno Vatum