Hieroclis philosophi Alexand. De prouidentia et fato, déque liberi arbitrij cum diuina gubernatione conuenientia commentarius, in compendium redactus, & nunc primùm luce & latinitate donatus; ex fide Graeci codicis vetusti, è Bibliothecae Medicaeae p

발행: 1593년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE PROVIDENTIA. 13

Praeterea absque libertate illa, quinam in- tcgrurn esset distribuere dc reddere unicuique pro merito dc dignitate affcctionum. Nam ad virtutem δc vitium vel maxime, fatum Prouidentiae annexum, libera de spontanea motione nostra indiget: non enim alioqui iusta crit haec inaequalis distributio, nisi pro causa & argumento libertate arbitrij nostri sumpserit. Pro- Tertuli

pterea enim nat Ura etiam praetcriptum uersu,

esse tempus quoddam unicuique, usque quo satis in se opis & virium ad consistendum habere possit: eaque fatali summa confecta, vitam proferre ulterius nequeat. Prseriasvcro omnes ad concessum constitutionis tempus peruenire no posse, ob eos incursus violentos qui foris adueniunt: cuiusmodi antea diximus in nobis quidem statuere Prouidentiam, in brutis autem animantibus temere ac fortuito contingere. Etenim minime necesse videtur, ut hominum generi, ita ceteris animantibus rationis expertibus, ordinem mortis obseruare propter animi dignitatem traditum: quoniam non simili modo atque nos in vitam proficiscuntur.

Nam iudicio bonorum geniorum pro

22쪽

nio . ex

plosa a

patribus Christi

visa

Imago Dei in horninibus,nia belluis

IA HIEROCLEsm crito anteactae vitae unusquisque nostrum vitae sortitur genus, in quo simul omnia comprehenduntur, gens, ciuitas, parens uterque, conceptioni S tempUS Opportunum, istiusmodi corpus , fortunae conuersiones variae ac multiplices , vitae congruentes, mortis ratio , opportunitas praescripta&constituta; atque horum omnium custos & autor genius extitit, quem quisque nactus est: quorum nulla particula cum brutis communicata cernitur. Enimuero Ca, quae naturae rationis compoti conuem uias, qua ex parteratione utitur, aliena plane sunt a natura rationis experte. Quare non aequum esset eadem Prouidentia honorari & conseruari ratione utentia , & eius usu carentia: Si quidem quod ratione 3c intelligentia caret, Dei, qui sola mente comprehenditur, imago non est. Omnis enim illius imago ratione praedita , dc mentis particeps, itaque informata est, ut se ipsam cognoscere & opificem suum valeat. Pecudes igitur eam nactae sunt Prouidentiam, cuius beneficio per speciem M partes conseruentur: Nos vero cura generi nostro conueniente non honorabimur,

23쪽

DE PROVIDENTIA. Is

nisi singulis bene prouisum fuerit: ita ut nihil incongruum & inconcinnum sit ei Prouidentiae quae ad nos spectat. Decet etiam eos qui a parente & cffectore I coad praescriptum & praefinitum numerum

stibiistere debent, obsequciates Ortus conditioni a Deo statutae, separatim unum quemque diuina perfrui Prinii dentia. Neque enim Deus unum tantum Animum est fabricatus, cuius partem aliquam, quisque nostrum , ut sors tulit, obtinuerit; ut in eum denuo refundatur. Sed singulos humanos animos certis finibus comprehensos, firmauit ac stabilivit. Quapropter singulis adest Prouidentia, Iudicium, iustitia, purgatio, ortus assignatio, visae sors conueniens , 5c interatus, non casu fortuito contingens,

dc post obitum ad Orcum profectio, duce bono illo genio qui vitae nostrae moderator est constitutus. Ac aliis quidem

animantibus singulis, dc voluntates nostrae,& mutuae internecionis Sc deuorationis causae necessariae, atque omnis generis occursus Zc euentus varij, pernicie mortemque afferunt, ante congruentem naturae solutione in nulla nec ordinis

Angeli vi custo-

es hominum sunt& comites, aut utrumqu. comitatui Animum

24쪽

aut eerte animum comitan it r. Post

diste lumeius a cor pore. vGque ad tempus

tionis. Libertas arbitraj. ltadem tradit Cr

oll. rat. de exitu animat.

nec temporis habita ratione; quippe cum nulla praesit ipsis Iustitia , quae anteactae

vitae rationem poscat; nec ipsa natura attendat, cur quidve nunc agant aut pa

tiantur. In hominibus vero Prouidentiae vincula & bonorum geniorum Iudiciti,

vitae genera & sortes , veterumque criminum expiationes, caeteraque eiusmodi& occasioncs & modos interitus definiunt : Ita ut tam ea quae voluntate 5c proposito perficiuntur, quam ea quae temere & fortuito contingere videntur, connexa sint cum uniuscuiusque fato, & dignitatis ac merui fortunam compleat. cum praeterita consequentibus connexionis causam praebeant, & libertate arbitri j ea quae in nobis utique sita non sunt alliciant: eo quod humana studia dc voluntates fati legibus dirigantur, quas summus opifex animis ipsis sanciuit. At- enim corum quae hic geruntur rationem reddere nobis conuenit iis qui mediam sortem nacti sunt,& custodes, quasique praefecti & moderatores nostri sunt. Pomro eoru omnis circa nos operatio atque

effcientia, Fatum appellatur, quod Iustitiae legibus res nostias regit atque administrat.

25쪽

nistrat. Quod si custodes sunt vitae ad

meritum & dignitatem assignatae ac definitae: illi videlicet munus liabent complendi 8c absoluendi tempus vitae quam quisque fuerit sortitus. Nam cum pra scriptus sit Ortus,& mortem quoquc prς scriptam cise necesse est. Originis autem principium praescribit Fatum ablegationis quae inde fit, nempe diuina voluntas, Iustitiae Dei leges. ita mortem quoque statutam seruabit Fatum migrationis de loco in locum: quocirca definitum est etiam , per illa quidem in hanc vitam transire, per haec vero e vita discedere. Etenim si indefinita cssunt illa, vita quoque omnis indefinita citet, & praestatioris prouinciae, seu praefectiarae, exsors. Vbina ergo aut in quibusna erit amplius

diuini Iudich cura, &distributionis pro dignitate studium , si ea quae ad colpusti res exteras spectant, temere ac fortuito nobis contingant Neque enim sane ha: c in ordinata relinquemus, & Iustitiae proposita, Iudkiaque & appetitus a pr stantiori neccssitate nobis in gigni asseuerabimus. Hoc enim certe pacto virtutis& vitii causam non nobis ipsis , sed illi

26쪽

i8 HIEROCLEs potius necessitati tribueremus. Neque profecto rationi consentaneu essct omnia ad eam Nec cissitatem quae ab allis rc bus procedit, referre, ea dico quae ad animum pertinent, tum quae ad corpus,tum qu ς ad externa reseruntur: ncque adeo omnia permittere temerariis improbatis motionibus aequum fuerit, cum mens omnium gubernatrix N Deus uniuersorum autor dc causa sit. Necesse est

profecto quod rc linquitur, studia qui

d cin x voluntates in nobis sitas esse. lu- stas autem vices & remunerationes , seu compensationes in voluntatibus, pendere ab aethereis&a Deo constitutis iudia cibus, qui natura nostri curam & solicitudincm habent. Nam cum tria sint ea quae ad nos pertinent, & omnia necessitate astringi , & nihil omnino cogi, de

modo cogi, modo non, aut quomodo Oportet, aeque absurda sunt; ac proinde Prouidentiam omnem de medio tollunt.

Enimuero eius quod pro dignitate fit suppostio omnino Pio uidentiam secum inducit, & satum quod ab ea pedet, & Providentiae annexum Iudicium , quod res humanas Iustitia & Lege moderatur,

27쪽

libero arbitrio nostro, & voluntatis consiliique principio eget. Itaque Fatum constituendum est pars quaedam Prouidentiae totius: idque humanis animis iudiciali more congruit. Humanorum autem Antini

P in i r in humani animorum Operatio est volt utaS iel plana operatio.

mouens, & quod dicitur situm in nobis, Atque haec probabilis ratio est, cur diuini ludices, non aequam distributionem habeant. Quod autem fortuitum est. id

totum mortalibus & rationis expertibus tribuitur generibus. Neque enim iii unoquoque sigillatim, neque pro dignitate& aestimarione ratione confirmata , ex o iuiti igne isto extincto, hic aer oritur: ex hoc vero aere denso, haec aqua: neque vero

ex his quidem segetibus equi canisve corpus; ex istis autem quidpiam aliud,

Verum omnia ex omnibus mutationibus ingruentibus nasci possunt propter male' Mi Eliariae communionem, Sc facilitate ad concilianda sibi omnia, quae usque eo ordinis & diurnae necessitatis partem habent, Vt quaeque per genus conseruentur , de simul aspirent atque conpurrant ad aete nitatem perpetua successione, cum causis

a quibus dependent de originem suam

28쪽

φ Loeus est imiti- ius iii Gr.

trahunt. Non enim aduenit quicquam in illis quod ex aetherea plaga dii ccssionem fecerit, ut diuino quoque iudicio instruatur ad reditum, prout in singulis

hominibus usu uenit : si quidem animos ratione praeditos atque immortales necesse est inde profectos magnam curae de salutis suae rationem obtinere a cognatis, ad directionem dc emendatione procliuitatis ad vitium. ' Porro affectionibus torquentur, atque electione utuntur in ipsis affectibus : rursusque eligunt, ac patiuntur turbanturve ob rerum electarum dignitatem. Iccirco magna tenaci itas inest in brutis, δc alienatio a diuino iudicio. In iis vero quae ad nos spectant, quod iustum videtur ad fati Prouidentiae annexi ministerium refertur : ita ut nos casu& fortuito pati videamur, non siccus ac brutae animantxs , Idque ferre ac perpeti tum in corpore, tum in exter- nis rebus, quod iudicium perspiciens ac

mod crans omnia statuerit. At enim eorum quae circa nos sunt intensione ac remissi lone, atque eorum de omnis generis mutationibus, libet u animi arbitrium

instruitur ad bonum habitum e ac ccle-

29쪽

DE PROVIDENTIA. 2Irius quid cin, si lenitet placidcque admiserat affectioncs, quae circa haec contingunt: longis vero ac prolixis i cmporum interuallis, cum stupide, insane ac stolide in eiusmodi peruirbationibus: Tectiis fuerit. Nam tunc quidem certe enormitatis & contumaciae poenas luit: verum

nihilo secius ad id quod par cst perducitur per ea quae patitiar. Cum enim animus immunem habeat impetum in qua- uis secta, a praestantiori genere continuo donatur praesectura , iure, purgatione, poena; quae semper consequitur pro merito suarum affcctionum. Atque eligendi quid cin optio penes ipsam cst : quae

vero electionibus superadueniunt, Prouidentiae iudicio statuta sunt, quae animi affectiones pro dignitate remunerat. Itaque eligere dc sortiri eandem vitam dicimur. Etenim ea quae nobis consti tuta est merces ob ea quae a nobis gesta sunt & liberi arbitri, motum , diui- 'nam praesecturam patefacit, ut ab initio ad finem liberas nos habere motiones constet , atque alium magis minuique quam caeteri: quinctiam ipsi non simili

modo semper, quod in nostra pol citate

30쪽

,2 H IIR o C L. DE PROVID. Remune- situm est conteruamus: neque vero sine

minum nerili imperio remunerationes pro me-

ritis adipiscimur ; & fatum quod ad ea quae hic sunt nos adducit, indeque rursus deducit, nanciscimur. Ac n iis quidam est & concursus humanae voluntatis de diuini iudicij ut quae volumus cli, gamus, ob electionis libertatem nulli rei addictam; sepe tamen, quae nollemus, patiamur , propter ineuitabilem Prouidentiae vim. Interpretis Admonitio. Reliqua ex hoc Hieroclis commentaris in Epitome Graeca desiderabantur.praeter Epilui

ἁ--σγάπονseu Coro arium,quo diametsi parum huic argumento congruere 3ideretur, retiagio tamen nobis suis id praetermittere, cum pra-

Iertim breue oesciis non indignum sit.

Totu sub finem Disputationis ait, ani-- maduersione dignum esse, quod Plato. dum inter Philosophum, & Eroticum, siue Amatorem, discrimen constituit, doces quomodo pari honore & dignitate

SEARCH

MENU NAVIGATION