Ottonis episcopi Frisigensis Leopoldi Pii marchionis Austriae F. Chronicon, siue rerum ab orbe condito ad sua vsque tempora gestarum, libri octo. Eiusdem de gestis Friderici 1. Caes. Aug. libri duo. Radeuici Frising. canonici de eiusdem Frid. gestis

발행: 1569년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

M L et 8 E R p R i Μ v s. at erat materia. Iste enim ab adolescentia magnorimi viroruin disciplinae sesebiiciens, magis' illorum pondo quam suo credori ingenio,qualis primo fuit Hilarius Pic autensi ὀst ne ardus Carnotensis, ad ultimum Anshesmus ec uadulphus Laudi

nenses germani fiatres non leuem ab eis, sed grauem doctrinam hauserat, manu non sibit 6 aerulae subdue a i scientia haud censit ramorum, vitae' grauitate discordante, non iocis ves ludicris,sed seriis rebus nitiem applicarat.Hine erat, ut tam gestu quam voce pondus seruans sicut in lacri sic in dictis se ostenderet difficilem, ut nunquam puerilibus, vix autem eruditis re exercitatis quae ab eo dicebantur, paterent animis. , itaque primo Antisti odorum post Parrhisus vocatus est. Erant inter caetera quae illi obiiciebantiis de diuina maiestate quatuor capitula. ἀαiθd videsicet assereret diuinam e itiam non esse delini. Quod proprietates per narum non essent ipsae personae. Qiὁd theologicae personae in nulla praedicarentur propositione. Q iθd diuina natura non esses incarnata Et praeter haee alia minora id est Quod meritum humanum attenuando nullum mereri diceret praeter Christi . Q iod ecclesiae sacramenta euacuando, diceret nullum bapti , nisi tauandum,

staque praesidente cum cardinalibus episcopis, alijs- visis venerabilibus, sc eriditis in iam dicta ciuitate Parrhistus,summo pontifice Eugenio, praedictus episcQ-pus Gilibertus consistorio praesentatur, de his tulis remonsurus. Producuntur cotra eum duo masti sitii, Adam de paruo ponte,vis lubtilis & Parrbi sensis ecclesiae canonicus recenter factus Hugo de campo florido, cancellarius regis, asserentibus eis,sc quas sub sacramento pollicentibus, se aliqua ex his de proprio eius ore audisse, n5sne multorum qui aderant admiratione,viros magnos, & in ratione diserendi exerci

i idem dum hineinde multa sibi obiicerentur, plurium' impulsationibus ad respa

sionem de re tam inessabili coperetur, intra caetera dixive traditum Audacter consi teor patrem alio esse patrem,mo deum, nec tamen esse hoc & hoc Cuius dicti ob scuritatem tanquam verborum prophanam nouitatem,tam impatienter magister Io hebrius Suessionensium episcopus excepit, ut iuxta prouerbium, medium vitando iii curreret ripam. Nondum enim auctoritatem illam Augustini legerat, Vel fortassis loctam intellexerat, qua de eodem altissimo loqui gestiens secreto inter cstera dicit: Sic aliud est deo esse aliud subsistere icut aliud deo esse,aliud patrem esse, vel dominii inesse. Q iod empis est, ad se dicitur, pater autem ad filium, ec dominus ad seruiente crea

turam. Ait ergo praedictus episcopus: Quid est quod dicis, Esse deum nihil est Erat

ouippe quorundam in logica sententia,cum quis diceret Socratem esse, nihil diceret. ios praefatus episcopus sectas, talem dicti istin haud praemeditate ad theologiam verterat. Quo v o omnium pene auditorum ab illo in se retorsit spicula. Post hoc sedato clamore,cum a circunstantibus rogaretur episcopus Gilibertus, ut quare in theologia personas intantum distingueret, aperire vellet, breuiter respondit: Quia omnis persona est per se uti Et ita non sine mamo multorum qui aderant stirpore, conum tus ea die soluitur. Alia rursus die in causam ductus, pulsatus' de nouitate dictioni eo cpiod in prosa de S.trim tale tres persenas tria singularia vocaverit, N. Rothonia gemarchiepiscopus causam aggrauaui dicens,deum potius debere dici unum singulare,quam tria singulatia non tamen sine multorum stadalo, cum Hilarius in libro de

Synodis dicat:Sicut duos deos dicere profanum est,ita singularem dc solitarium dicere sacrilegium est, ec item in eodem: Nihil selitarium ex diuinis sacramentis ad suspi cionem audientum ad occasonem blasphemantium proferamus.

242쪽

EPiscopus vero Rictaviensis in praefatis dictis suis selial, ut sinplicem scissu

testabatur,affirmans per singultata non theologicas personas dipsarum excet lentiam intellexisse,secudum quod antonomasice Paulum solemus vocare Aporistolum vel gloriosam dei genitricem,uirginem singularem, eo quod nec est, nec Rut, nec erit talis virgo,quae videlicet simul sit mater oc virgo: ea rationis proportione personarum excellentiam se considerasse, cum tria sinηularia diceret, astaebat: cum nec siqnec fuerit nec futurus sit talis pater, qui scilicetiit pater deus: atque in eumdem modum talis filius, talis spiritiman s. inia vero persona in theologia tanquarem per se unam, praenominatum virum intellexisse diximus, in ipsius sensum paulis sper introire libet, quatenus eiusdem iudicium dictionis lacilius posteris pateat. Ad cuius intelligentiam haec diuisio praemittenda videtis. In naturis proprietas si stam tialis, alia uniuersalis, alia est sinisaris, vel indiuidualis vel particularis. Indiuiiuualis alia personalis, alia non. Persenam autem a persenalitatequasi denominative sumpta voco:non quam Graeci ab anteponendo prosopon, Latini a persenando dicunt, staleam quam Boetius in libro de Persona &natura,contra Eurecen ct Nestorium disputas,a Graecis laypostasi non etymol am vocis,sed retrationem secutus, personam vocavit, secundum hoc & sic eam distiniens: Peisona est rationalis naturae indiuidua substantia. Vniuersalem vero dico,nk ex eo quod una in pluribus sit, quod est imposisibile,sed ex hoc quod plura in simili udine vivendo, ab assimilandi unione uniuersa iis, quasi in unum veri lis dicaturi malis est a plurium similitudine maior corporeiatas,minor animalitas, minima vel ultima humanitas significata. Vnde Boetius: Spocles est forma indiuiduorum,ct vltima similitudo:post hanc enim non similitudo, sed dissimilitudo potius occurri Ex quo patet alterum membrum,quar indelicet singuIarem,indiuiduale vel particularem dixerim proprietatem,eam nimirum quq Qui subiectum non assimilat alijs,ut humanitas,sed ab aliis diuidit,discerni partitur,ut ea quam ficto nomine solemus dicere Platonitas, a diuidendo indiuidua, a partiendo particulatis,a dissimilando singularis dicta. Nec opponas, quod potius a diiudendo diuiduam,quam indiuiduam dici oporteat.Nam cum suum subiectum non selum ab aliis diuidat, vel dissimilet, sed etiam in sua indiuidualitate di dissimilitudine tam si miter manere faciat,ut nec fit,nec fuerit,nec futurum sit aliud subiectum, quod secundum eiusnodi proprietatem illi assimilari queat melius individuum priuando,quam diuiduum ponendo vocatim eius' oppositum quod diuidendo pluribus communicat,&communicando diuidit, reerius diuiduum dici debet. Sed notandum quod inb- diuiduum 5c singulare non simi ad se conuertentia:nam omne individuum singularci sed non omne singulare individuum: haec enim albedo singulare est, sed non indiutiduum.Denim in naturis nullum simplexindiuiduum esse potest. Item non omne indiuiduum personale,sed omne persenale individuum, cindum prsmissamiubdiuisionem,qua dictum est, Indiuiduum aliud personale,aliud non:quod ex anteposita per senae desiuitione facilius patebitiCum enim omne esse ex se a sit, quodlibet subsi stens rem & nomen a sua capit sermar item cum omnis dissinitio alterius sit, &stea conueniat,no sine rationis via altero pro altero uti licet.Persona ergo a suo en, quoa ficto nomine persenalitas dici potes vocabulum trahit, sed in dis initione indiuidua substantia tantum persena non dicitur,nisi cum adiunctione rationalis naturae.Cuius rei causa videndum est apud Graecos,qui dicendi inopes non sunt, Miud usian, aliudusiosi ,aliud hypostasii vocari. At nos inam essentiam, vsosn subsistentiam dicoqpossiimus, hypostasin ex Latini eloquij penuria uno non valentes verbo exprimere. Nam cum tam apud nos,quam apud illos substantia,vel hypostasis a sabstando notetur,in hoc est diffferentis,quod nostra substantia ad cuncta quae substant,est vaga: e

rum vero hypostasis ad ea tantum, quae in rationali substant natura, est accommoda. Qirare Latinus interpres,cum verbum ex verbo n5 posset exprimere, maluit miluinex sensi retinendo,persenam potius quam sim Wyin uan sene. Vnde &personae Praedia

243쪽

praedicti adhibetur diffinitio:Persona est rationalis naturae indiuidua subsalsa. Patetigitur quod non omne individuum est persona,quia non omnis indiuidua sitbstantia eit rationalis natura:sicut esse huius Betilli singularis,velut cosertio rationis utar, ipse Betillus vel est individuum, vel indiuidua suostantia, non tamen rationalis natura: quamuis etiam si rationalis naturae eisset, tamen nondum plenarie Betillus indiuidua substantia dici posset. Neque em in indiuiduam subminitam dicere solemus eam rem singularem,quae cum alia itidem re singulari,ad aliquod totum costituendum conu nire valens, noli est per se una.Nam per se unum est,quod nec a ctu,nec natura potest, potuit poterit cum alio ad constituendum aliquod totum concilirere. Ex quo sit, ut haec anima quae subminita est,re rationalis naturae, tamen quia hocmodo non est per se una,vel indiuidua,eo quod cum hoc corpore ad constituendum hunc homine conueniat non videatur dici persena: cum secundum quod ostensiam est, ab ea remoue,tur dissinitio haec,Persbna est rationalis naturae indiuidua substantia. Quare ec dissinitum iuxta logicorum regulam,a quocunque distinitio & dia nitu. Hicleo etiam, quaquam praelato modo res sit per se una ec indiuidua, tamen quia rationalis natura non est,secundum strictam personae acceptionem,persena dici nequit Restat ut hic ange lus,&hic nomo tantum plenarie in naturalibus persenae vocentur.Praedictus ergo eo Piscopus duas in naturalibus regulas ponens,qus tales sim Diu serum subsistentiudiuersas esse subsistentias: Diuersarum personarum diuersas esse perinales propri latcs unam a theologia exclusi alteram admisit. Priorem enim, qua totidem dicut

subsistentiae quot subsistetates,cum ab orthodoxis inter Arrium & Sabellium divi dentibus,tres per nae 5c una credatur essentia, penitus amouit: alteram admittens, cum

nulla persenalis proprietas in S. trinitate patris si quae iiiij,vel ecoue 3. Ex quo pei, senam a praemisita naturalium usu,non ab eo quod prose n vocatur,ad theologiam transsumptam asserebat,illud Hilarii frequenter inducens, Absit ut idem nunc'pa trem nunc se filium laruari similitudine mentiati inde eas personas etiam po se unas dicebat Hd autem alio patrem dixit, alio demn esse, nec tamen hoc & hoc, hunc sensum habuit Deus in Substantia praedicatur,pater Ad aliquid: quae diuersa praedicamenta esse etiam in theologia ex librφ Boetii, quem de S. trini late scripsit, probatur: nec propter hoc recte cocludi,Si est alio pater,alio deus,ergo est hoc oc hoc: cum hoc non recte concludatur,nisi prius concesso quod utral de deo praedicentur in substantiam: ut cum dicimus,Deus est bonus,sapiens,'mni potens. Haec enim cum praedicentur in substaciam,si diuersa essent,proculdubio deus esset hoc & hoc. Cum vero idem sit, deum esse sapientem,quod bonum, ut bene contra usum naturalium liceat dicere, Est sapientia bonus,boni tale sapiens: ac si ita in naturalibus procederem, Haec margarita est albedine candiduecandore alba: non est hoc Sc hoc, sed est hoc. Quid sensetit posui,quid sentiendum sit, iudicent alij. Sed haec hactenus. Nunc ad historiae seriem

redeamus.

Qualiter causi episeopiusque admi aliconcilium Alata esto deberetico pereum

in ita per aliquot dies, iam siepe dictus episcopus coram summo pontisce de

fide sua in ciuitate Parrhisius disi uteretur,sentiens Papa,utpote vir cautus ec re ligiosus,causae dissicultatem, protelandam eam us* ad viuuersale c5cilium adiudicauiti Erat enim in proxima meaeanae quadragesimae dominica, apud illius Galliae metropolim Remis generale indictum concilium, tam ex eo quod praetaxatus Papa persecutionem populi sui declinando,in Galliis morabatur, quam ob hoc quod quisidam pene laicus haeretici honorem in vaccis populorum assectans, examini ecclesiae reseruandus in vinculis tenebatur.Iste in angulis Galliae,id est; circa Britannia oc Guasconiam, eo quod remotis ibi a corde Franci populis,simplicitas,vel potius cutita dixerim stulticitas, cui facile error obrepere solet, abundat, verbum praedicationis assumpserat,eum tanqua deisliu se nominans,multapost se rudis populi traxit multi, tudinidices Q ipse esset per quem omis oratio cocluditur, O dicimus,Per eum,oc

244쪽

regis uenerunti

situr voluente tempore, cum eadem mediana quadragesima adueniret, dum a Turcis populi dispersi Hierusalem tendentes per altum nauigaremus aequor, in basilica dei genitricis , seinper' virginis Mariae, Remis, praesidente summo pontifice Eugenio,sedit concilium,productus fuit ibi,ut fingereticeat, cum scriptulis suis pro

dierus Eum,vir rusticanus,5 illiteratus,nec haeretici nomine dimus,ac pro contumaci latuitate,vel serua contumacia sua puniendus,Sigerio abbati S.Dionysij, qui regni negocia ob absentiam regis in Occidentali Francia,iuxta illius coenobii praero 'tiua, administraba commissus, ab eo* artae custodiae mancipatus, vitam in breui linivit. Venerunt ad praediissim concilium cum bulla aurea nuncij iunioris Romanorum rogis Henrici, tam de sublimatione sua ad Imperium Romano pontifici significantes, quam de tribus Datribus Poloniae,qui ese sto quarto oc senior ducatum intra se diuiserant ac de episcopis illius prouinciae,qui super hoc patri ipserum iuramentum praestiterant,querimoni am iacientes. Famae quoque malum omnibus motabilibus vel ius, iuxta illud,

Fama malum,quo non anud elocius γλ m Mobilisate γiget, iresque acquirit eundo,

imm ensitatem sali ex naturae suae celeritate trastrolans, de expeditionis nostiae euem tu certa promens indici in auribus, orme omium ibi versabatur. , Qtly doepiscopM Giliberim post concilium discissus est,er retonsis elis rer qualiter Gaz

saque ita synodo, salutiferis* ad innovationem stir confirmationem antiquore

ibidem promulgatis decretorum capitulis, prudentiores&viciniores, ad causim episcopi Giliberti terminandam reseruantur.Decursa medianae quadragesims hebdomada sacros dominicae passionis tempore inchoante,episcopus Pictauinus, m nite adhuc summo pontifice Remis, rurius ad iudicium trahitur in cubiculo vhi. his episcopus cum senioribus sedit, vocatur: & ab eo quid de fide sanctae Trinitatis sentia subtiliterinterrogatur. Ille orthodoxorum patrum,quasn5 in schedulis,sedi corpore librorum integras attulerat, legi iaciens auctoritates, eandem se quam illiR-dem tenere asserebati Cum huiuscemodi flamone, seu legendi prolixitate dies detianeretur,tanQuam taedio affectus Romanus inquit antistes: Multa fiater dicis, mul ec ea fortassis quae a nobis non intelliguntur,legi sicis. Sed simpliciter a te cognoscore velim,anne illam summam essentiam, tua tres persenas prosteris unum deum, das esse deum Qui diutina collatione latigatus,minus praemeditate respondit, Noria Qiiod dictum mox ab eius ore raptum notarius cssit, scribens in hunc modum:

Episcopus Pictaviensis scripsit oc dixi quod diuina essentia non est deus.In comm

latio enim super Boetium de Trinitate, ubi auctor theologica a naturalibus praedic menta discernens,inter caetera posuit,Substantia qua deus est iste areosint, non quae deus es : id est inon adsubsistentem,sedad subsistentiam referatur. Sic in haec ve ha conuentiis ea die dimittitur. Episcopus totum quod supersiit illius diei spaciunt cum nocte sequente,amicos suos ex ordinalibus,quos habuit non paucos,circuit. ln crastino ipse denuo coram summo pontifice in cause posito recitatur sesiptum: cuius ut ab eo reddatur ratio, exposcitur. Ipse se hoe non simpliciter concessisse asserebat Dicebat enim hoc nomen Deus,quandom in designatione natos,quandN in designatione personae unius etiam ponian delignatione naturae, ut in escitur, Deus tuus Vnus est: personae,ut cum dicitur Pater est deus, filius est deus: personae oc unius tantum de tribus, ut ibi, Ascendit deus in iubilatione: quod de persona silii dictum esse

nemo ambigit.Quare Ec aiebat se,diuinitatem esse deum, in illo tantum sensu concodo quo deus Ponitur pro natura In eo vero absolute concedere no audere,quo pro qualia

245쪽

LIBER PRIMVs qualibet persenariun hoe nomen Deus accommodatur : ne videlicet si indete minate profiteretur diuinitatem esse deum , id est, quamlibet personarum, cogoretur sine determinatione concedere quicquid de qualibet personarum, oc de ecsentia r sicque in hane incideret absurditatem , ut sicut personam stri , ita diuti nam essentiam indeterminate incarnatam, passam confiteretur. Ex qua absit ditate facile sensas haereticus , iuxta Sabellium emergeret, ut eadem res diceretur 5c generans, oc genita, ec eadem seipsam genuisse. iὁd autem inter naturam εc persenam non mathematica abstractione , sed theologiis in consideratione, quoquo modo diuideret ratio, ec ratione, ec auctoritate probate nitebatur. Ratione, ne videlicet iuxta Arrium, sicut personarum, ita dc pluralitatem admitteret es lentiarum : vel secundum Sabellium , ad essentiae singilla ritatem, Christianae fidei religio pluralitatem restringeret pia narum hac Ineoderiti contra Sabellium utens auctoritate. Oportet ergo desiderantem spiritu les diuitias, di volentem Christianorum dogmata vendicare, rerum non ignor

reproprietatem, ne serte aliud pro alijs initigens, circa dogmata peccet ii enim naturam 8c per nam idem esse intellisit, aut in diuisionem Ara incidit, aut in confusonem Sabest a. Et illa Hilam , Discerne s tur o haere. tice , spiritum Christi ab spiritu dei, ec excitati a mortuis spiritum Christi a spiris

tu dei Christum a mortuis excitantis. Et quaero nunc, in miritu dei virum naturam, aut rem naturae smiscatam existimes c Non idem est enim natura, quod

naturae res est. Sicuti non idem est homo , ec quod hominis est , nee idem iis mus , di quod ipsius ignis est: ec secundum hoc non idem est Deus , 5c quod dei est Item ciuὀd non natura, sed filii persena carnem suscepisse credenda sit, hae auctoritate Toletani concilii ostendit: Solum verbum caro fictum est, echa hirauit in nobis. Et com tota cooperata sit Trinitas serinationem suscepti homi vis, quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis, solus tamen accepit hominem in singularitate personae , non uni tale diuinae mi e : id est , id quod est proprium filii, non quod commune Trinitati. Quam auctoritatem cum determina re vellet Clarauallensis abbas, aliqua verba quae cardinalibus displicerent, pro . tulit : episcopo Pictavino dicente , Et hoc sitiatur. Ad quod ille roondit, Sentiatur stylo serreo, ungue adamantino. Moxque ad publicum progressus, om/nes quos poterat conuocauit. Ibi cum archiepiscopis , virisque religiosis re ea viditis, contra quatuor praedicta, quae Pi 'auino episcopo imponebamur ca Apinua , fidem suam in hune mosam . ipse cum aliis , di alii cum ipso exposuerimi.

Credimus simpliciter naturam Galaitatis esse deum, nee aliquo sensit ea- tholico posse negari, quin diuinitas si Deus, ec Deus diuinitas. Si vero diacitur, sapientia tapientem, magnitudine mmum , aetemitate aetemum , unita te unum, diuinitate Deum esse, di alia huiusmodi: oedamus non nisi ea bien tia quae est ipse Deus, sapientem esse, non m si mamtudine quae est ipse Deus, magnum esse: non nisi ea aeternitate , quae est ipse Deus, aeternum esse: nonnis si ea unitate, qua ipse est, unum esse: non nisi ea diuinitate Deum, quae in s pse, id est, seipse sapientem, magnum, aeternum, num Deum. Cum de tribus persenis, Patre, Filio, Diritus is loquimur, ipsas unum Deum, unam diuinam sissimilam latemur esse: Bceconuerse, Cum de uno deo, una diuina substantia loquimur, ipsum unum Deum, uriam Avinam substantianitae tres pellanas profitemur.

246쪽

Credimus selum deum patrem, & silium, oc spiritumstructum aeternum esse, nec

aliquas omnino res,sive relationes, siue proprietates, siue singularitates,vel unitat

dicantur,& huiusmodi alia adeo ei Ihquae sint ab aeterno, ec non sint deus. Credimus ipsam diuinitatem sue substantiam diuinam,sive naturiuri Sisinam dis os incarnatam, sed in filio essE .

Quod cardinales Romanae ecclesiae de hoc indignati sunt, eroratio eorum contra rapam Eugenium. Cr quomodo tandem haec contentio si hiluerit,eπquomodo Guiberim episcopus euastris. CAPUT LVII.

QVod Gallicanae ecclesiae fumim tam grauiter sacer cardinalium Senatus acce

pi ut cum magna mentis indignatione curiam intraret, ac tanquam unum cor

pus esse fit, una omnes voce Pontifici suo dicerent:Scire debes, quod a nobis, per quos tanquam per cardines uniuersalis ecclesiae voluitur axis, ad regimen totius ecclesie promotus a priuato uniuersalis pater cili fius,iam deinceps te non tuum, sea nostrum potius esse oportere:nec priuatas & modernas amicitias antiquis & communibus praeponere,sed omnium utilitati consulere,Romanae curiae culmen ex ossi ij tui necessitudine curare & obseruare debere.Sed quid fecit abbas tuus' ct cu eo Gaiaticana ecclesiaciqua fronte,quo ausu ceruicem contra Romanae sedis primatum S ap cem erexit 'Haec est enim sola quae claudit,&ncmo aperit: aperit, di nemo claudit. lupia sola de fide catholica discutere habens,a nullo, etiam absens,in hoc singulari honore praeiudicium pati potest. Sed ecce Galli isti, etiam ficiςm nostram contemnente super capitulis quae his diebus nobis assidentibus agitata sunt, tanquam fruturae se tentiae ultimam manum apponendo, nobis inconsultis sidem suam scribere praesumpserunt. Certe si in Oriente,utpote Alexadria vel An ischia,coram omnibus patrii chis huiusmodi tradiaretur negocium,nihilsrm3 bilitate solidum sine nostia disiis

nisi valeret auctoritate: quinimo, iuxta antiquorum patrum instituta vel exempla,Romano seruaretur examini terminandum. omodo ergo isti in nostra praesentia inirpare audent,quod etiam remotioribus ει maioribus nobis non licet Volumus igitur huic tam temerariae nouitati celeriter assurgas, ipsbrum contumaciam punire non

disteras Q ios Romanus pontifex blando mitigans eloquio, abbate ad se vocato, de hoc Bisto, qualitateve facii solerter inquirit. Cui ille humiliter, & cum reuerentia re spondit se vel dominos episcopos nihil de praefatis capitulis distinisse:sed quia ab episcopo Picta uino audierat,vt fides sita scriberetur idcirco quia solus nollet, illorum aue oritate ac testimonio simpliciter se quod sentiret, exposuisse. Hoc tam humilhquam modesto ipsius respon , praedictia cardinalium indignatio conquieuit, itat,men,ut praefatum scriptum tanquam inconsulta curia prolaiv,velut auctoritatis pomdere carens,pro symbolo in ecclesia,quod in concit is contra haereses congregatis fieri solet, non haberetur. Benedictius per omisia deus, qui sic ecclesiae sitae, sponsae sitae prouidit,ne vel summa membra a capite sito dissiderent, vel tantus religiosarum re disrretarum personarum numerus Gallicans ecclesiae aliquod iudicij podus a sese R iri a reportans,schismatis non parui occaso esset Haec pauca ex multis de illius cono' i agenda dixisse sufficianhoc tame apposito quod de tribus capitulis propter pwmissam tumultuationem nihil dissiniri potitiLNec mirum. In quarto enim non multa ab alijs discordabat episcopus Gilibertus,cum illi profiterentur naturam incarnatam. sed insilio:iste persenam lan incarnatam non sine sira natura. De praedicatione pers narum quid diffinirent cum eius usim quidem, quid scilicet proprie praedicari dice ret, ab aliis magistris etiam in naturalibus alienum non haberent. De proprietatibus an persenae essent,iam ob praedi lia causam,quam ob theologicas rationes,qus hin ind e habentur,suppressum est De primo tantum Romanus pontifex dissiniuit, ne ali Qua ratio in theologia inter naturam ec persenam diuideret,nise deus diuina essentia diceretur ex insu ablativi tritum sed etiam nominatiui. Vnde adhuc a probatioribus eiusderi episcopi auditoribus tenetur,ne ratio ibi discematin intelligendo sed indiscendo.Episcopus vero praemissuri summi pontificis sententiam reuerenter excipi archidi

247쪽

L i B E R P R. I Μ V s. 2a' archidiaconis suis in gratiam recclγtis, cum ordinis integritate, &honoris plenitudine, ad propriam dioecesim remeacit. Vtrum autem praedictus abbas Clarauallensis in hoc negocio ex humans infirmitatis stagilitate, tanquam homo decretus laesit, vesepiscopus tanquam vir literatissimus propositum amite celando,eccleus iudicium mviderit,discutere,vel iudicare nostrum non est. rὀd enim sancti di sapientes viri, corruptibili carne circindati frequenter in talibus festantiar, &nouis-antiquis proba tur testimoni j s. Nam ut de illo tacea quod beatus Gregorius sincto David, in que spiritus domini directus asseritur,ad pa&am, a qua a filio propulsus suerat, reuertens, a seruo Miphiboset cum xeniis occurrenti sitireptum inducit, exemplo, Christianis temporibus Beatus Epiphanius Salaminae Cyptimi scopus, tam eximiae, ut mortua quoque suscitaret, sanctitatis, aduersiis Ioannem Chrysostomum, cuius hodie in Ec. clina viget memori tam acriter ab aemulis induci potuit, ut eum in propria ciuitate declimns,communicare' nolens,etiam populum sibi commissum, quantum in ipso ui contra illum cδcitare inrod in priorinostra ex rapertita sumptum historia ple nius dictum est Hactenus ista.

DVm haec & hurusinodi aguntur in Gallia, exercitus noster in supra dictum est)narizandi labore disperius pelagus operiebat, quolibet prout poterat oc quam do, inuersa per loca litus attingere conante. Nam Ludovicus Francorum rex iuxta Antiochiam patrui comparis suae principis terram circa mediam quadragesimam appli cui in eo loco qui portus S. Simeonis vocatin aliis ex nostiis apud Ptolomaidam, quae&Achon, aliis apud Tyrum &Sidonem, in Sarepta oppido Sidonio tum,non sine naufragii metu optatum portum capientibus, norinullis ipsum naufragium passis,quibusdam aquis absorptis, caeteris seminudis euadentibus. Illi ergo qui tam mature applicuerant, circa palmas ciuitatem sanctam intrauere, dominicam passionem sanctam resurrectionem singula loca ubi haec facta stat, circumeundo, asivi dicitur,oculo ad oculii videndo,cum multa cordis deuotione chlebrantes. At Conradus Romanorum princeps, habens adhuc in comitatu suo ex principibus Ort liba Basiliensem episcopum Amaldum cancellarium suilin, Fridericum ducem Sueuorsi, Henricum ducem Laioariorum Guel senem ducem, alios* comites,inroso illustres. ει nobiles, in ipsa paschali hebdomada Ptolemaidae applicans ac post paucos dies Hierosolymam veniens,in magna cleri ec populi iocunditate, eum ingenti honore suscipitur. Mortuus tunc fuit ii comitatu regis vir clarisiimus Fridericus Ratispone sis ecclesiae aduocatus, ae ad urbem sanctam deportatus, & in coram terio minita tem non longe ab antiquo templo domini sepultus. Rex per aliquot ibi dies in palatio Templatiora, ubi oli in regia domus,qua ec templum Salomonis,conmucta sint, manens, ec sanela ubique loca peragrans, per Samariam di Galilaeam Ptolemaidam re dii omnes aduentantes quos poterat milites,pecum a ad temanendu inducens. Conuenerat enim cum rege illius terrete, εe patriarcha, militibus* templi circa proximum halium, in Syriam ad expugnatione Damasci exercitum ducere. ra de re multa lis gessispersa pecunia, militem quem tune poterat collegiti Rex etiam Franciae Ludovicus idem prNosse suo se fians,de Antiochia reuisus, apud Tyrum manebat Ambo

itaque interTyrum&Ptolemaidam in loco qui Palim nomen a resertitus appella tur,mense Iunio circa natiuitatem S.Ioannis Baptime conueniunt,de die loco, ubi, ecquando exercitus instauraretur ordinantes. Nondum tamen ex tot ae tantis at tritioninus iamis inter eos regalis decoetiis conquieuerat. Vnde

quem 5c prouentum de euentum haec quocu Damascena sertita suerit expediti alias, o fortavis ab alijs dicenda erunci

248쪽

Xpleta vero hac expeditione, principes ad propria redire disponunt: Romanus Mouidem per Graeciam, alter vero per Calabriam4Apuliam. Itaque Conradus Romanorum princeps, naues apud Ptolemaidam ingressus, ac per aequor naui Mns, fratrem & amicum suum Manuel Regiae urbis principem, in Achaiae'seu Diei saliae finibus inueniens adijt: eum eo* tanquam ex longa via fatigatus, laboribustafraeius,5c non modica infirmitate correptus, per aliquod temporis spacium qui λlbi de reditu ordinans, dericum ducem statuis sui filium ad cognoscendum vel potius ad corroborandum Imperii statum praemisit. Si per Bulgariam, Pannoniam iter iaciens, mense Aprili ad propria rediit, di illic quosdam ex propriis ministeris hus suis pro bono pacis,boni iudicis exercens ossicium suspendio peremit.Poria patruus suus rex, transactis aliquot quibus in Graecia quieuerat diebus, habens se praedictum Basiliensem episcopum re cancellarium Amaldum, Mitremi sinam Noricorum ducem Henricum c nam Guelso dux per Calabriam & Apuliam reuersiixtiteran per Illyricum, Dalmaticum' remigans aequor, in proprijs imperii sui finibus apud Polam Histriae ciuitatem aeplicuit: ibi j sonipede insidens, ac per Aquileiam

transiens in I inrania c quae nunc Salizeburga die a Baioariae metropolitana sedes aese noscitur Pentecosten celebrauit, expletis ab eo, quo idem semim in Pannoniae sinibus egerat, duobm annis. Inde Ratis ponae cum magna principum siequentia cinriam celebrauit. Excitrsuasexcv inaura euenim illas expia iniu

Potia quia nonnulli ex pusillis ecclesiae saltibus scandalizati mirantur, mirando

scandalizantur, de praetaxatae nostrae expeditionis labore, quὀd tam arduo schono inclioata principio tam humilem, & non bonum exitum acceperit, ipsis hoc modo respondendum videtur. Nihil vere dici bonum potest, illo selo excepto, qui non aliunde,sed ex se habens quod est, ec verisiime esse, & verissime bonus esse distur, iuxta illud Nemo bonus,nisi selus deus.Caetera vero ab eo,non ex ipsius essentisse Iione, sed ex eiusdem bonitatis denominatione bona dicuntur. ncquid autem in naturalibus bonum vocat, aut id si simpliciter, aut secundum quid Sed si simpliciter sit, tunc datum naturae dicitur, sicut concessum gratiae donum: iuxta illud, omne datum optimum, oc omne donum perfecstum desursinn est. Ipsum vero datum nati r quod simpliciter bonum diximus velut in ciuili iacultate generalisiimum, per donum gratiae tanquam per differentiam ad constituendam quodammodo speciem ii, formaturisecundum quod aliqua dicimus iustii sobria. Cum ergo aliqua simpliciter innatiuis bona dicuntur, proculdubio bonum naturae intelligitur. Vnde dieium est Vodit deus cuncta quae fecerat, & erant valde bona: quomodo lapis de lignum erit bonum Cum autem ad eius proximam speciem descedimus, Quuersalitate generis per specificam differentiam,quam donum gratiae diximus, ad rationalem restricta naturam, illam tantum solemus dicere iustam vel sobriam:nunquam vero lapide, sicut bonum, sic vocamus brium vel iustum. Denique ut vobis Boetii in libro Regularum utar,qui bonum generale iustiam speciale ponens, adnectit, Nec species descendit in omnia,id est,ut de omnibus quae supponuntur generi,praedicetur.Ita ex opposito discere licet, quod genus ad ea tantum ad quae species praedicatione sua non contra turiIuxta logicorum enim regulam,Methodus a genere ad destruendum, aspecie va. Iet ad construendum.Sicut ergo cum simpliciter aliquid bonum dico, naturae datum quod velutum uoce de suis speciebus praedicatur,intelligo: siccum secundum quid liquid bonum as Iero,utilitatem potius quam naturae sontem intueor. io usu eius acceptio ad infinita squivocatur. Hinc dicimus equum bonum ex usu vectigandi,veste honam ex utilitate induendi, alimentum bonum ex emolumento nutriendi, item ea dem

249쪽

L r B E R P R I Μ V s. deni ratione mod alteri speciei bonum, alteri asseritiar malum. Verbi grati , Iusqui, mum alit passerem,necat hominem. Eadem quoque res alia consideratione eiusdem

speciei contentis,uel etiam eidem singulari erit botia, & erit non bona. Vnde.& solvmus dicere bonum est isti calorem labrilem sentienti bibere aquamst onu est illi propter infirmitatem stomach iuxta Apostolum, modico vino vii. Nec ex hoc sequitur, si secundum quid bonum iiii, vel illi limpliciter esse bonum: sicut non sequitur, si A thiops est albus dente, ergo est albus: vel econuersis, non est niger dente, ergo non est rugo. od etiam ex diuinae paginae usu patet Velut cum dicimus,Non erat bonum ludaeis,vel Iudae Christum tradere,vel crucifigere, di s nobis esset bonum. Sicutvero in humana philosophia album habere dentem,n5 aufert Aethiopi esse nigrum: sic in diuina pagina malum Iudaeorum non demit uniuersitati passione Christi non esse b nam Ex quo fit a simili propter eadem cautim,de praedicta nostra expeditione, qu

si non filii bona pro dilatatione terminom,vel commoditate corporum, bona tamen fuit ad multarum salutem animarum:sic tamen ut bonu,non pro dato naturae, sed pro

utili semper accipias.Et ex eo usu haec emergat subdiuisio, ut sicut supra diximus, bonum quando simpliciter dici, quando p secundum quid,& quando secundum quid dicitur,ad diuersum usum utilis aequi uocari: ita hoc bonum,idem utile, quando p simpliciter, quandoq; secundum qui d vocari. mamuis si dicamus sanctum illum abbate spiritu dei ad excitandos nos asulatum fuisse, sed nos ob siuperbiam lasciuiam* nostra

salubria mandata non obsesuantes,merit ὀ rerum, personarumve dispendium deportasse non sit a rationibus vel antiquis exemplis dilonum: quanquam S sipiritus pr Phetariam non semper subsit prophetis. Qualiter vero praedictus bonus vir ei libro, quem Eugenio Paps de Consideratione scribens super hacre ad excusationem salia Pologeticum interseruerisicutiolas rerum indagator inuenire potest

QVomodo autem Eugenius Papa Romanorum principem de tam grauit tibilatione redeuntem,paternis consolationum verbis exceperit, subter annotata est. Eu enius episeopus erumseruorum dei,charissimo in Chri Iodio Conrado dei natia Romano, um resi istus, utem,cr apollobcam benedictionem. Cum in hoc mundo cuncta mutabilitatis ordo corrumpat,sicut nec prosperis eleuari ita nec frangi aduersis, cor fidentes de diuina missation debemus: quia dei & hominum mediator admiranda dispensatione cosueuit omnem filium quem recipi aduersitatibus flagellare: ut dum ipsum per amorem ad aeterna praemia vocat, praesens mundus eius animum perturbationes quas ingerit a seipso repellat: tantoque facilius ab huius seculi amore recedat. quanto magis impellitur dum vocatur.quod in Isiraelitico populo,Moyse vocante ocPharaone signatur. Moyses namque tunc ad vocandum missus est, cum Pharao duris eum operibus perurgebat, quatenus alter vocando pertraheret, alter impelleret sara utendo, ut plebs in seruitio turpiter ima, vel prouocata bonis, vel impulia molestiis moueretur.Hoc itaque rationis debito incitati,discretionem tuam commonemus, sce ortamur in domino,quatenus tribulationes, quas tibi Nexercitui tuo omnipotes deus irrogauit patienter supportes, re in eo spem tuam constituas, qui quem vult permittit aflligi, Rconfidentes in se, misericorditer liberare costa cui Si enim patientiam&humilitatem in aduersis perse e tenueris per desertum huius vitae, sub proteictione columnae nubis di igni id est patientiae solatio, & charitatis ardore intrepidus perduceris. ita igitur personam tuam vera charitate diligimus, re de te valde considiis mus, si post tuum reditum sine delatione, de his quae ad honorem sanctae ecclesiae ecregni spectare noscuntur, tecum mutuis potuissemus tractare colloquiis, nobis utique gratum suisset.Verum quia id nobis temporis qualitas denegauit, & de tua salum te sumus lalliciti. quosdam de fratribus nostris, postquam te ad Longobardiae partes auctore domino incolumem peruenisse accepimus, sicut per vener siles sutres no sis ,rut icum B emensem arci uepiscopum,ec shelmum Hamel burges epia

250쪽

D E REB. σεντ rs TR I D. I. I ra P. scopum tibi significa nus, ad tuam serenitatem duximus destinatidos, viam imiri ecbeiaeuolentiam,quam erga te gerimus,libi exponerent, ec quod de te audire cupismus, ipsorum relatione nosceremus. intibus dedimus in mandatis, ut tibi tanquam

charissimo filio nostro,& catholico principi, atque speciali Romanae sanctae ecclesiaed ensori, ipsius ecclesiaestatrum Ocnostrum exponerent. Qui siquidem in Tuscianivsque prqgressi ex quo te ad Teutonicas partes pertransisse nouenmt,longitudinem viae,& dissicultatem itineris propter aestatis intemperiem metuentes, ad nostram praesentiam redierunt. Caeterum quia statum tuum, & dile fit ni i nostri Henrici iunioris regis, quem post discessium tuum paterno affectu dileximus, & in posterum actio

nes eius prosperari in domino praeoptamus, cognoscere cupimus, cum satres nostri propter aestatis seruorem,laborem tanti itineris perficere non valerent per sdele n urum Franconem latorem praesentium, ecapostolica scripta tuam excellentiam vis L. tantes,nobilitatem tuam monemus,& exhortam in domino, quatenus ea quae ciseca te di ipsum geruntur, di statum regni, per eundem Franconem nobis mideas into mare, & hoc tempore deuotionem quam erga matrem tuam sanctam Romanam e clesiam geris,ostendas,ut nostro respondere asse stui congrue videaris, ec beati Petri apostolorum principis intercessionibus, cui te totum debes exponere, creatoris nostri largiorem debeas gratiam promereti Datum in Tuscul.viii Kal liiij.

Clica idem tempus filius regis Henricu; quem ipse, in supra dictam est, per ese

e ionem principum regem ordinauerat, diem obiit, habensiahue alium fratre paruulum nomine Fridericum.Ea quoque tempestate in inferiori Traiectio Fresiae urbe, Hariliebo eiusde ecclesiae pontifice obeunte, graue schisma ibidem oritur: quibusdam Fridericum Adulfi comitis filium,alijs Hermannum ecclesiae S. Gereonis in suburbio Coloniensi sitae praepositum,in illius ecclesiae praesulem clinetibus. illi voto qui Hermannum elegerant,alios praeoccupantes principem apud p ricum castia adeunt ab eo , inuestituram regalium sitscipiunt. Quos altera pars in ciuitatem GA-liae Spiram subsecuta inducias ab eo usque ad proximos dies Rogationum in palatia Nouiomasensem accepit. Inter haec Arnaldus quosve Coloniensis archiepiscopus. vir ad omnia ecclestiastica θc secularia nesocia inutilis, vitam siniuit. Igitur Conradus rex tam de subrogatione Coloniensis,quam super determinatione illius cotrouersi quae innaleetensi ecclesia agitabatur, examen laturus. inferiores Rheni partes adiit. habens secum ex Baloaria Ottonem Frisingensem, ex Saxonia Albertum Miseesciri episcopos. Cum ad Bobardiam villam regalem, in territorium Treverorum super Rhenum positam veniss)hlegatos obuios habuit, nunciantes Amaldum cancellaria sinim in praefata Coloniensi ecclesia electium este, sed eum huius rei assensum usque ad aduentum ipsius distulisse. od verbum gratater rex accepit, ac inde extra viam paulisper digrediens, duas arces sortissimas, quarum altera super Mosellam Collina, altera super Rheni litus posita Rinecca dicebatur,expugnauit in collina praesidia ponens,alteram igni tradens. ibi praenominatum Colonisestin He 'um excipiens, cum eo* ad inferiora descendens, capellam operosam, quam ille non longe a Colonia in proprio fundo constiuxerat,a praedi stis quos secum duxerat episcopis, consecrari se dic Inde naues ingressus,ac per Rhenum remigans,Coloniam Agrippinam venit, camaximo cleri ac populi tripudio susceptus. Igitur G ta,ut assolet, processionis solemnitate,rex in principali B. Petri ecclesia sedens, Amaldum renitentem valde ocrees mantem pontificatus simul & ducatus regalibus inuestit, sic , ad Nouiomagense palatium Trale 'ensum causam iudicaturus venit. Trate 'enses Ridericum in ciuitate non sine fama habebant Hermannoriecto.Itaque condia fium primo depersonarum incolumitate petentes,cum magna multitudine nauium a Rheno per V lfluuium, qui ab eo stissus ipsius brachium esse noscitur,vem unt. QMOs rex in causa ponens, a Ipacem cum aduersatius sitis sine litis contemtione reuocare volenticuin hoc modo Procede.

SEARCH

MENU NAVIGATION