장음표시 사용
681쪽
6 6 His roni AR vM GALLI etiam ejus imagine , contemptit,aut odio. Potior corum sententia visa, qui fabulam de Hispano Rege sub Genuensi nomine narrari ajebant, reliqua qualiacunque demum pro colore a ijecta; revera belli caussam esse Austriacae gentis
augmentum , Europae minax. Futurum capta Genua ut
clauderetur Hispania Philippus, Austria Ferdinandus: negato per Italiam transitu Hispano militi,principibus Europaeis in tuto fore seuda quae possident. Haec belli Genuensis caussa apud sapientes: his addebatur distractum in expeditionem Genuensem Hispanum , minus bello Vestelino quod tum a Rege Christianissimo gerebatur valiturum. Non erit extra historiae seriem de bello Genuenit dicturos, ex occasione perstringere quanti Hispanis momenti Genua, quam plerique Italiae januam appellanta Quibus suspecta sunt Austriacae gentis incrementa Principes Europaei, praecipue Christiantisimi Reges) id cavere primum ne Hispano una & communis caussa cum Genuensibus ret : dissociandis studia omnium fuere prima & ultima, nempe ne in immensum cresceret dispendio ali o Austriaca dominatio. Vtramque Indiam transmitto, undeHispano Regi pecunia in bellum trajectitia: te Europa nunc dicimus ,quam ea gens cum reliquis principibus divisam possidet, adeo ut seuda uni serme sint, quot & quanta reliquis omnibus. Immensam Austriacae gentis qua Germana, qua Hispana est amplitudinem supra memoravimus, libro,quem singularem de bello Bohemico edidimus, sub annum M. DC. XI IX. propagando iplius imperio quantum conducat Genua,nemo ignorat; hinc studia Hispanis silere semper Genuae in partes suas trabendae quoquo modo,& quanquam libertatem suam magnifice jactat hic populus nemo Catholici Regis clientes dissilebitur , si sane judicat. Non illepidum est commentum quo huic Coronae mancipantur: praeter naturam est, &contra communem usiam, ut debitori in creditorem dominatio sit; Hispanici Regis in Genuenses dominium manat ex debito quo ipsis obaeratus pro malo nomine audiet quandocunque ab ipsis discesserit. Quae enim actio Genuensibuς contraqnficiantem Regem e Hinc fit ut manente sorte, quae ipsi cautio est fidei Genuensis , usurae quotannis praestentur incuriose & segnius quam par sit: sic dominatur Hispania iGenuae. At de his satis: redeo ad seriem rer*m.
682쪽
Per ea tempora Dux Sabaudiae meditabatur bellum in icias. Genuenses sorte ab usurpato in confiniis Pedemontii terrae tractu, quem vindicabat regulus jure suo; lis inter privsos de termino moto, inter Principes bellum est : cauis; ἡ memoratis in ejus belli societatem venit Christiani Ilinius
Rex: una concurrunt duo Principes in rem communem, partitaque ante victoriam praeda ita cavent, ut Genua & Savona ines uiis, quicquid Galliae&Pedemontio adjacet Regi Christianissimo cedat i; reliqua tibi vindicabat Sabaudus. Martio adulto Comestabilis Esdiguerius ultra montanam
expeditionem aggreditur: laetae illi acies , queis adjunctae Ducis Sabaudi copiae, viginti quinque peditum mi*a aequabant,quatuor mille alarios: haud impar Genuae expugnandae exercitus si abessent inter duces discordia, & avaritia unde mali caput. Prima acies Comestabili perimissa , sub quo castrametatorem agebat Marescallus C requius: alariis impe- quἰ.ritabat Comes Alesius . Valelia e stirpe Princeps , Ducis En- comisgolis mensis filius. Subsequebantur Dux Sabaudiae, princeps- que Pedemontii, pater & filius Gmuensem Ripam quan- ta est animo devorantes. Comestabilis signa in Cadriatam Capriata. vertit; Sabaudus ad Rossiglioni montis angustias caltrame- 'FUβεμ ratur qua Campo imminent urbs est in confiniis ripae Ge- ς 'nuentis Monserrato contigua. Arcta erat via per Apenninum , quam Genuenses claustris superstructis , duobus peditum millibus muniverant. Capriatenses vim vi repellunt, ast non diu ; ascentione superatur murus , diripitua urbs, violantur Dei& hominum iura , stupro , incendio, caede ;non sexui. non parcitur aetati; dira crudelitas i Guavit & Gisa.
l Novianenses tristi exemplo dedunt se Gallis; ex in in Cavien- Navi ses arma conversa: longa hic obsidio , & per varios belli λ susillustris: demum caelis mille Neapolitanis quoς Genuen-ἰ ses in subsidium urbis submiserant deditur urbs, abiistit praesidii miles, manent oppidani salvis libertate , & bonis. : Haec Galli: Eadem Sabaudo virtus, idem expeditioni quam' procurabat exitus. Obstabant transituris angustae Rossi- glioni fauces , in quibus Maustra praevalida & firmando loco praetidium militare ; expugnantur munimina, pelluntur tria ' legionariorum millia, queis Nicolaus Doria praeerat; urbes
683쪽
isia . instructo victi in urbis conspectu Hispani, quos in subsidium Dux Feriacensis Mediolani Prorex submiserat. Quantus Genuae metus ex impraevisa irruptione, quanta ex tristi rea n eventu consternatio, vix dici potest. Libornam matronae & virgines, unaque preciosa omnis supellex at portantur, impedimentis omnibus exsolvit se urbs passura obsidium ; neque enim ambigebatur irruptionem mox fore in Genuam. Hieronymo Doriae veterano duci committitur Reipublicae cura : munimenta procurat, urbanoque praestidio imperat Carolus Doria Dux Turcinus: ast lque praesidium ex munimentis,urbi cui infra politae circumjecti mon- tes dom antur; omnis illi in milite vis. Praevalente consternatione, Ripae totius curam abdicandam senatus censebat, ratus majus in urbe metropoli praesidium sore , si omnes ad ejus desentionem copiae vocarentur: intercessit Doria in spem Gallici exercitus mora & dilatione frangendi ; priusquam per varios besii casus jacitatus Genuam venerit, e haustumore: Gallos primo impetu validos , cunctatione enervari se frangi: menviurum interea subsidium, quod Rex
Catholicus, quod Imperator terra marique expediunt. Assensere mflnicipes de senatus, communique calculo in eam se tentiam itum, cunctatione bellum geri oportere,iantisper dum foederatorum subsidiis juvarentur. Iis sorte diebus tres onerariae quae Barcinone Genuam solverant, vento adverso in portum Massiliensem aguntur,
de retinentur facto Guilii; neque enim ita imperatum a Rese. Hispani magis reparandae injuriae, quam resarciendae facturae naves Gallicas, quotquot littoribus Hispanicis habebantur , mancipant sibi, vel utque inter hostes praedane; publicantur Gallorum bona qui Hispaniam habitant,
incula conjiciuntur possessores: haud secus saevitum in Gallia contra Hispanos, ut non procul bello essent res nostrae. Manebat Hispano Regi alte impressus dolor ex Ge- . nuensi bello ; hinc praecipitantior ultio ex levi damno, quod per legatos in momento reparabile suerat, nisi aliunde incaluisset ira. Genuensis Ripa quam late patet, demptis Genua de Sav
O ix. na, nostra erat, cum assertur Marchionem Sancrucaeum , dc Ducem Feriacensem ingentibus terra mariquς copiis ne
dum ab Hispano Rege; sed S ab Imperatore subminis pro-
684쪽
Lia ER DECi MVS QVARTVS- 6 9 - perare: affertur item ducatuum millionem unum ab H N a 621. spatio Rege, Genuensibus missum bello sortius sustinendo, Vn milion aut redimendae paci: Duces Etruriae, Parmae, Modenae, Ia- G D-ςam notinus Doria Cardinalis, Siciliae Prorex militem & arma Reipublicae subministrant ; implacida est quacumque ex caussa dominatio recense antiqua manent & seruntur iacilius, quia mole sua subsistunt; hinc suit, quod Principes Italiconspirarent velut in communem caussam contra potentiores quorum recens vicinia & crementum suspectabantur: una stabat pro Gallis & Sabaudo Respublica Venetorum, odio in Hispanum magis quam caritate in laederatos. Ha - .rebat Summus Pontifex medius inter utrumque Regem,quo neutri suspectus, arbitrium caussae de more susciperet: sed tanta Pastrant Regis Hispaniarum legati impretii obiit, ut& Roma communis mater , triremes in id belli suas expediret. Haec inter magis ac magis gliscebat discordia inter Sa baudum Ducem,& Comestabilem Ecdiguerium; vindicabat summum sibi quisque imperium , nedum in castris, sed & in captis urbibus, quarum procurationem distribuere, quisque juris sui esse ajebat: ex ea discordia in pessum eunt res nostrae. Fama adventantis subsidii, rebellat omnis Ripa,Gavium deditur proditione ut creditum Governoni,quem urbi praese- Guvernon. cerat Esdiguerius: deEsdiguerio multa perperam dicta &vulgata, jure an injuria mihi non liquet: summa illi ab antiquo, cum Bullionaeo concordia cis in ea expeditione juri dicundo praepositus erat, Iustitiae Superintendentem Galli appel-- litant) hin actum ut duo , penes quos stipendiorum jus o- dam de iamne erat, pecuniam stipendiariam impune diverterint si vera fama quod indignatus miles statim ligna deseruit. Addit Capriata rerum Italicarum scriptor: sulpectam suisse inici Sabaudo , Esdiguerit morositatem , postquam pecuniam a Genuensibus acceperat, qua venalem ipti fidem improperabat dux: certe magis suspecta Sabaudi fides contra Esdiguerium ex simultate, quae per id temporis magna suit inter vj trumque. Proditionem Gouvernoni ex dedito Gavio ostendit Provincialis partamenti placitum quo defuncti ex fortuito casu cadaver, sepulcro erutum, in furca expolitum est. Avocandis ab expeditione Genuensi confoederatis, Dux Feriacensis Astae obsidionem simulat urbs est in confiniis Pedemontii, Mediolano & Monserrato contigua Laigues s rius
685쪽
61o HIST DRIAR. v M GALLIAErius morbo extemporaneo correptas, Marescallum Cie
quium ire iubet quo vocabat hostis. Ivit impigre strenuus vir, delectuque habito, quatuor legionariorum millibus intromissis juvit urbem : Princeps-Catinianaeus Sabaudi filius, Comes Alesius, Torianius, & Amanisus propulsandae oblidioni clam suggressi, tirmant oppidanos & militem. P stridie quam ingressi, Aman saeus tentata in Hispanos irruptione magno Gallorum desiderio occumbit. Feriacensis ex
tempore , dolo an metu arma in Verrucam convertit. Ve
ruca urbs est antiquis parum nota,cui praecipuum nomen ab ea obsidione , cui memorandae accingimur. Militare praetadium in urbe rarum ex Feriacensis dolo, qui simulata in Astam obsidione,huc Verrucianum militem avocaverat;& nisi Marchio Sanreranus per obscura noctis mille legionarios in sublidium intromitillet desperata erat oppidanorum silus. Trimestre obsidium suit per varios belli casus ; castra sua Dux Feriacentis claustris & vallo firmaverat, extructisque per stata spatia munimentis viam subsidio omnem intercluserat, adeo ut nemo ambigeret brevi deditionem sore. Haec inter Vigniolius sex Gallorum millibus supplet exercitum , quo milite Eldiguerius auctior munimenta hostium urbi circumiecta expugnat; certe haud incruenta nobis victoria fuit, caesis centum circa legionariis & Castellero Cre-
quiani praelidii praesecto: sauciavi Crequius, Vigniolius &Capelius; ast levis jactura in comparationem stragis, quae Feriacensem postridie coegit ut oblidium solveret. Postquam abstiterat Hispanus miles castra insedit Grilus, inventaque in vallis eorpora semiviva, inlepulta passim cadavera , arma & impedimenta omnivgeneris , nempe projicientibus Hispanis , quo expeditiores fugerent Vrbe liberata in perpetuum victoriae monimentum, incisa marmori haec inscriptio.
Feriacensi ea expeditione multum decessit exsania qua in eam diem valuerat; multum item Hispano Regi, mul tum Imperatoii, quorum in ca obsidione cauila commu-
686쪽
niserat. Ad ripam amnis ubi castra posuerant Hispani, la- 1623. pidi in speciem tumuli erecto. insculptum hoc, velut tumulatae rati paniae epitaphium ; Sise vomerem, Verrucane arator , dum ex ingenti cadavere breve documentum ferasi Ego illa tam vasa , quam infelix Hispana ambitio totis hisceIugeribus proseratas vum pos Phaethontem temeritatis exemplar : olim flebile radani ripas , nunc meo lapsu hilares feci infelix Phaethon ; hoc tantum felix, quod saltem ossibus alienum solum occupo. Perge Iam , atque ossa mea levius aratro preme, nam meis machinis oppido tuo parum nocui, meorum cinere tuis agris maxima profui. Haec jactantius
scripta quam verius neque enim Gallo & Sabaudo con ederatis , pro destinatione cessit Italica omnis expeditio : vices suas patitur bellum , nec mirum est in Ripa Genuenti victos , reciprocante fortuna Verrucae victores esse. Redeo in Galliam. Exeunte ejus anni Majo MaseyeroTolosani Senatus Prin- Le Masυπ-cipi, parantur fatales in necem insidiae : caussa in incertosuit, in incerto item autores e certe ingens proditori vaes nia,& longa in crimen patientia ; quatuor schedularum millia in varias figuras complicata , majusculo & passim rubeo charactere diversis in unius caput inscriptionibus distingue-.bantur. : concubia nocte per totam urbem disseminantur Schedar, assiguntur in triviis, appetente luce leguntur, colliguntur,ut cuique obviae: reseram ex quatuor millibus unam
quae incidit in manus meas hisce verbis: Luid hares populea i te r quid mora es , quin cassit debita publica ultioni via di ima Masiverus. vir nequam is scelestus,n quo opprimeris Debitum illi tributi augmentum quo alueris ; debitum isti Petrum quo de Olaris. Ille sub bono principe grassatur in viduam, in pupictam, in omnes e vindica te in libertatem necescelsissimi hominis; occide, occide occio, tiber eris. Interea serpebat tacitus per urbem rumor , intendebantur voces &murmura proxima seditioni & caedi; nec Masuyero tantum ;timebatur de oppidanis qui fama divitiarum valebant.Statim praesidia militum per urbem distributa ; politisque per plateas & trivia sercis patibulariis, seditioni occursum .quae imminebat. Qua nocte schedulae spargebantur , Masuyerus apud Carthusianos agebat pervigilio diei celebrando, qui Sanctae Trinitati anniversarius erat; quod in usu habebat vir
687쪽
vir summe pius quandocunque datum a publica administratione vacare. Certe virum se sortem & strenuum exhibuit, quando confluentibus in monasterium amicis , schedarumque fasciculos, quibus in necem deposcebatur, importantibus, & urgentibus ut urbe actutum absisteret; respondit, impavidum mori oportere qui probe ct in nter vixit. Exin
prima luce ad Reipublicae munia digress intrepide gessit
Omnia: adeo ut alterius discrimen esse diceres.
Omitia Cleri Gallici generalia Lutetiam com cantur. Vulgaritur incertis autoribus libelli duo iu rissanissimum Regem ct Cardinalem Rich lium compositi,sub his titulis admonitio ad Regem. Et mysteria politica ,summa capita pe-eiosissimae in Reges doctrinae recensentur, queis exhibetur pro haeresensautore Odovicus, ab Angi cano matrimonio, assere cum Batavis inito, aprotectione Palatini septa, a Valleb I occupata. ApudComitia Cleri de his libi is refertur : neque ambigitur pessimam esse doctrinam. Sta e s scopus Camotensium eluitur censurae in anonymos componendae. Componit Gallice ct exhibet, probatumne opus a Comitiis an improbatum fuerit ingens es altercatio. Probatumfuisse Stampestas, hine probat quod in comperto es, postquam legerat, rogatum autorem, ut pro Cleri dignitate librum ex Gallica lingua in Latinam traduceret. Tradisi operis approbationem convincit item, ex approba tortir diaeta quam exhibet, a Richardo aetuario ob nata: Episcopi contraria diaeta excipiunt per quam censura reprobatis: ast ne perniciuam anon' morum doctrinam sequi viderentur, componunt ipssis modo censuram ct vulgant. Singulari isper eo negotio recem Mentur. Sta eL ce ura docta ct He ara re. Eam redacta in compendium
688쪽
. LIBRR DECIM vs Qv N Tvs. 6s 3 prosertur. Summus Pontifex grates habet Episcopis Galliae melut
ex beneficio insedem Apostolicam collato, occeptamque reseragra tiam Clero Gallicano. In Stampesii Iber multum a Regiis laudatus partamenti Lutetiam approbationem meruerit: ut idem Partimentum, censores Episcopos condemnaverit. Et quae hinc sequuta. Demum Rex ad jure summo evocat litem. Luae Hispanus auctor E-MLusisu in Christianissimum Regem false ct inepte con erit, in Regem Catholicum retorquentur ue ostenditurque exemplis novis, ct meteribus Auseriacam Gentem quoties e re ipsius fuit faedera cum Ottomannis ct omnis Sectae haereticis iniit se. Duelli timor Londium inter O Ornanum transigendi, ut in Ain fuerat, caussa es cur Golo Regis frater Ornano, Galliae Maresalli munus a Rege impetret quo pψhnodum a duelli lege eximatur vir quem impensius amat: Comes Fargius in aula Hispana Galliae legatus, pacta de rebus Vallelinae init cum Comite Ol vario, improbata Regi Christiams Amo quia ne mandato convenerar: recensentur ejus sorderis articuli decem Cr vovem pemici Gallicis rebus ; exitio Sabaudo Duci ct Reipublicae Venetae. Ira Sabaudi placata per discessionem a pacto. Iacta tu P. Berullium se Fargit uxorem procuratae ejusce conventio nis Upicio. Prasinii se Rupetauri Franciae Marescallorum exitus. Rex promovendae edictorum promul atini in Partimentum venit, jubetque in acta re ei quae proponebantur edicta , Servinus advocatus risupplex vim insolam deprecatur,tanta animi commotione ut statim exanimis rei ; viri maximi elogia. Substituitur defuncto Bunionus, proxime accedens decessoris non superat: brevi
ad res Lot ringis digressu Henrici ultimi ducis pacisci mors, successo Nicolae V Uliae, Caroli Principis V dimoniti cum illa nuptiae memorantur; mox de lege Salica in eoseudo recens intradina, utrum ex vetere Renati II. testamento valiturast necne di rimae Geratur : tabnIs genealogica proponitur explicandae successori.
Angliae Rex Bu ingamo aut ore , contra conventa in contractu Rogalis matrimonii pacta , Gatholicam Reginae familiam depellit: quanam ex cauissa. Vulgatus Mutaressi Ie Oitae transalpini de Summi Pontificis in Reges potestate liber partimenti I tetiani arreso manu servi publ2ci crematur e vocati in judiciu praecipui e societate qui Lutetiae agebant, interrogantur per capita quidnam super ea quaesione ipsi censeant 1, respondent ex tempore, petimque dilationeter quam maturius diliberare possem, Jcriptum reserunt quo Vemter cum Claro Gallieano ct Sorbona unam sententi m fore respondent. P. Cotonis mors ct Elogia.
'si qm sermo diebus convocantur Lutetiam,
quoquo decennio solita restaurari comitia Cleri Gallici generalia . queis interfuere ta es Cardinales, octo Archiepiscopi, triginta Episcopi; ex secundo ordine centum erant. Plura iis Comitiis
689쪽
16as. mitiis agitata in reformationem disciplinae Ecclesiasticae, quae libris continentur a Ciero Gallicano in eam rem editis. Pecuniae vis ingens plerisque oratorum obluctantibus dono in Regem collata; praevalueratque imponi liberalitati mo dum , niti mutuo sese circumvenissent delegati, quod hinsconventibus fieri amat , studio privatae rei cui s aepe avidius incumbunt Episcopi rara inter fratres concordia . in non omnibus idem est naevus, plerique procul aulae studio, praecipua habent qua sunt ex munere. Ejus conventus Ephemerides accuratius legi, quibus consulto res omissae quas commemorare operae prellam est , etsi tacita inter Episcopos lege statutum , ut premerentur : ipso conventus
exordio vulgantur libelli incertis Autoribus duo , queis pleraque in Christianissimum Regem, in Cardinalem Richelium, in Comitem Schombergum, & reliquos Regni actini nistros continebantur, quae mox reseram. Libellis tituli erant ; M eria politica. O , G. G. R. Theologi ad Ludo-micum XIII. Galila ct Namam Regem Chrisianissimum admonitio fidelissime, humilime, verisi me facta ex Gazico in latinum transata, qua breviter . nervosie demonseratur Galilam foede , turpiter impium Dodus iniisse , 1
- . justum bellum hoc tempore contra Catholicos movisse , DLvoque Religione prosequi non posse. Augusta Francorum cum Catholico magistratu. Anno M. D xxv. Ambitiosus is qtitulus, & plane mendax. Imponebat se Gallum autor, quo facilius insinuaretur contra Reeem Christianissimum dogma impium : mentiebatur se Theologum , quo plenior dictis fides esset : dogmatum S omnis doctrinae haec summa suit. Opponi hae duo, besium in Gallidi hareticis move- ri; extra Galliam ab eodem Rege, Catholicis. Hareseos extra Galliam fautorem esse Ludovicum , cum Batavis Ordinibus contra Regem Catholicum opitulatur ; cum Palat num in seu sua restimere tentat, cum opem infert Reipublica V eurum, is Sabaudo Duci contra Genuenses.-Vul- telinos : bella hae quocunque tandem colore obumbrentur
impia esse ; juri divino humano contraria. Castigandos desuper in virga serrea Reges Gallia , non secus ac Iosaphae
Regem Iuda : senatum Venetiarum , is, Sabaudia Regulum
pocrita esse . procul fide Catholica , rei siua studiosos ρω-mbitione, qua una ipsis loco Religionis est. Debere Philippum
690쪽
Lini R DECi Mus v INTV s. 63s' pum mutuata os Ludovico , o, si tuebitursubditos in Gala 16 a , .lia rebelles , pae pari redditurum ei qui rebelles in Belgio protegit. Fal o axiomate illudi Ludovico, dum a ministro suo prave suasus , licere ait, vicini principis augmento ob ere. Exin contra Richelium Cardinalem invehitur liber , tanquam in autorem matrimonii Anglicani ; foederis cum Ba- tavis ordinibus renovati s Vallelinae, in excidium Catholicae fidei occupatae. Postquam haec & his similia adstruxit. proponit quaestiunculas, in hunc modum; Virum Comitia Gallia generalia teneantur Regi notum facere , ut est ex omni parte perniciosa confoederatio quam iniit cum hareticu
Vtrum Catholicis principibus, qui id foederis dissimulam patiuntur, lethale sit peccatum ' Vtrum ipso facto Rex Gallus
ecommunicatus sit introductione hareseos in proυιncias eo ternas, ubi Cathotica Religιo una viguit ab antiquo ' Vtram pessimi consultores eadem censura teneantur' Vtrum Regi Gaialo vis inferri legitime post, ne in Catholicos bellum moveat Virum fas sit subdito in t annum saevire Num expediat posita in extremis Gallorum Republica eligi virum probitatac, autoritate illustrem qui Religionis protectorem se ferat, juxta se populi : ct quis tandem eligenduου ' Demum quae stiones propolitas solvit in hanc sententiam : Regem Gadia ;ipse facito excommunicatum esse , quia Deo bellum movet, eum movet Cathoticu; si perseverat infernum fore ipsius portionem. Exio hortatur Summum Pontificem ut gladio utatur, velut in membrum putridum : Catholicos Principes, ut bellum moveant Galliae Regi pro Religione, quae si imma ipsis ratio est, aut esse debet. Concludit demum tristi Henri- ci IV. exemplo, quem non ex alia caussa a Deo caede multarum ait,quam quod principibus Brandeburgentiae Neubur- Mandrigo haereticis opitulari destinaverat contra Catholicos : De- bour . Nique unam ese geuti Austriaca cum Deo caussam , qui Au. N μkρη Dpriaca senti obstiterit, Dei ordinationi obstiturum. Haec summa monitionis suit. Vbi Clero innotuit pro haereseos fautore & prop/gatore vulgari Ludovicum , cui ab ineunte aetate praecipuus labor extirpando in Gallia Calvinismo : resutare primum doctrinae pestilentiam verbo & praedicarione, privatim I publice : demum comperto grassariaudacius luem, placuit edi librum, quo improbatam a se pesti- lentem Anonymorum doctrinam Clerus Gallicanus ostenderet: