Analecta critica in scriptores veteres graecos et latinos. Fasciculus primus, ... Edidit Io. Gottlob Schneider

발행: 1777년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

AE L.

De dubia taminum

res Christianae religionis apologetae carmina ista Orphica ab Ononiacrito condita esse dixerint. Verum hie ille longe diuersam rationem secutus est, cum exinde probabili coniectura colligi posse putabat, haec nostra Argonautica, quae cum aliquot Hymnis et libello de lapidum virtutibus sub Orphei nomine edita exstant, quoniam is scilitet ubique loquens inducitur, ab Onomacriti ingenio esse profecta. Possem hanc argumentationem acerbius ins qui; sed amice cum viro docto agere malo. Exspectabam enim, ut ille testimonia vel rum scriptorum afferret, quibus Argonautic

rum horum auctoritas ad Onomacritum reis

ferri posiet. Ego quidem in tanta multitudine nondum reperire potui, qui Onomacritum scriptorem Argonauticorum faceret. Nam quod olim ex stabat scriptum eodem a sumento carmen, auctorem habuit Orpheum quendam Crotoniaten, aequalem Pisistrato, ut ab Asclepiade libro sexto Grammaticorum trainditum accepimus. Quid vero dicamus esse causae, cur Apollonii Rhodii Scholiastes, quem vetustissimos quosque historiae Argonauticae scriptores diligenter in consilium adhibui se, atque etiam Orphica carmina, quae tum temporis exstabant, legisse constat ex adnotatione ad librum II. v. 467. III. I. III. 26. tamen hunc nostrum auctorem ne verbulo quidem uspiam coinmemorauerit I Nequo enim audiendum puto IO. Toupium, virum liti

82쪽

Orphieorum auctoritate et vetusau. Η litteratissimum, qui nuper in libris Emend tionum ad Suidam leuissima suspicione permotus, sine ullo argumento temere pronum

clauit, esse haec, quae sub Orphei nomine edita exstant, carmina de Λrgonautarum e peditione referenda ad Cleonem quendam Cmriensem auctorem, quem cum alibi laudatum reperimus a graeco Λpollonii interprete, tum inprimis in praeclara annotatione ad librum I. Oa3. ex qua manifestum fit Toupium halluci. Datum elle. Magnus opinator scilicet is est; cui si quis eiusmodi error accidit, equidem non miror. Voluit enim videri superasse an.

liqui illius Democriti sapientiam, qui cum ouum inspexerat, quae gallina peperisset, ducere solebat. Praeterea multa sunt, quae quominus haec carmina Onomacrito vel alii scriptori vetustiori tribuamus, nos impediunt; l quorum flatim illud primum est et maximum quod in toto orationis habitu et quasi vultu non apparet nativus ille atque austerus sermonis antiqui color, quem haud ita facile est fruco aut . aliquo artificio mentiri, quemadmodum olim Porcii Latronis assectatores cumini

potione similitudinem coloris studii contracti imitatos esse serunt; nec magis ipsa verba vetustatis illum squalorem et situm habent obductum, quem olim Dionysius, vir in omniiqdieio elegantissimus in antiquissimis grameorum poetarum scriptis tantopere probabat; duomodo se si hodie antiquarii in nummorum D 4 vetu

83쪽

De dubia tarminum

vetustate agnoscetissa rubiginem aliquam requirunt. Sed quoniam haec talia sunt, ut sensu quodam animi interno melius percipi, quam verbis distincte explicari possint, ne omnes ii, qui de scriptis veterum iudicare inrstituunt. ingenium afferunt tritum notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, orationem hinc ad ea transferam argumenta, quibus etianis Gesnerus maxime confidebat, tamen ad omnem eius disputationem nihil r perio, quod potius accommodem. quam ut aut parum eum memoria valuisse iudicem, aut minus intentum rebus minutis opere in tanto habuisso animum, ut ineptiarum scilicet crimen effugeret.

Quod si enim docuero nullam plane fidem Gesnero haberi posse in eo, quod satis confidenter affirmat, nihil dum esse in his libellis a se animaduersum, quod repugnet illis temporibus, quibus fuisse dicitur Thracius ille Orpheus; si deinde demonstrauero salsuin esse etiam alterum illud, quod a Gessiero positum

est, non urbium, non hominum, non inis ventorum aut cuiuscunque rei denique me tionem inesse, quam recentiorem esse Troianis temporibus doceri possit; si denique exemplis confirmauero ipsam orationis formam et dictionem non solum a more Homerico, sed a constanti graeci sermonis usu, et perpetua veterum scriptorum consuetudine prorsus abhorrere, tum demum id mihi consecutus

esse

84쪽

Orphitorem auctoritate et vetvsate. Iesse videbor, ut Argonauticorum Orphicorum nouitatem inanisesto oppressam et conuictam teneamus. Mirum non est, si tandem ingravescente litterarum barbarie, cum Omnis fraudis sulpicio vetustate temporis exoleuistet, homines indocti illa antiquitatis simulatione in eum errorem inducti sunt, ut ipsum Orpheum auctorem carminum istorum haberent, atque id etiam expresso in fronte libri scripti nomine sgnificarent. Prius vero quam ad hanc disceptationem descendam, et in rem praesentem lectorem

adducam, separatim aliquid mihi dicendum videtur de Hymnis Orphicis, quorum fidem

atque auctoritatein communi virorum doctorum opinione ciun Argonauticorum vetustate eoniunctam esse video. Profecto non credidissem hac nostra aetate adhuc reperiri aliquem, qui nugas istas et hominis male feriati deliramenta vel tanti saceret, nisi nuper exstitisset magni quidem ingenii vir, sed nouarum opinionum nimis studiosus, I. G. Hetader, qui suscepto vetere errore uniuersam aeui vetustissimi religionem et sapientiam ex

hac sententiarum mysticarum et argutiarum allegori earum sibi inuicem repuguantium colluvie derivare conatus est. At enim mirum

mihi videtur, nec unum quidem Orphei lo- m ab ullo scriptore vetustiori laudatum esse, luem in his hymnis reperias; cuius quidem in ratio reddi non potest ex eo , quod sae-

85쪽

38 Da dubia carminum pius a Gesnero nobis ingeritur, scripta scilicet

Orphei delituisse ad ea sere tempora, quibus musteria a Christianis detelia et vulgata mysteria esse desierint. Deinde facile a quo uis etiam lectore animaduerti potest, multa tradi in illis. carminum orphicorum fragmentis, quae cum ipsis iis auctoribus, a quibus ea Commemorantur, tantum a disciplina Orphica, qualem a maioribus suis, et antiquioribus Orphicae philosophiae magi stris traditam acceperant, abhorrere visa sunt, ut fidem atque

auctoritatem omnium eorum carminum, quae

tanquam Orphica circumferebantur, in dubium vocarent; ' tum ita aperte pugnanteum doetrina ea, quae per omnem illam Hymnorum Orphicorum seriem dilfusa haud di fascili coniectura colligi potest, ut vel uno hoc argumento confici cogique poste putem, Hymnos Orphicos, quos quidem hodie habemus, recentissimis demum temporibus ab homine non nimis astuto excusos et confietos esse. De dictione non loquar; quid enim opus est in re tam clara ac manifesta plura addere, ubii breuiter poteram defungi auctoritate viri do- stimini et in hoc litterarum genere versatissimi

In quo genere praeelarus est loeus Pausaniae a Gesnero eum pluribus at iis omissus, Attie. I. 14. p. 34.-ορφέως, gh ταυνα Ο φδωε

86쪽

. Orphicorum auctoritate et vetit te. 39mi, Chr. Meiners, qui maximam sere Hymnorum Orphicoruni partem a variis philosophiae mysticae auctoribus diuersis tempori-hus demum post christum natum esse consi- viam amrmat

Nunc ad scriptorem Argonauticorum reis vertor. Quam iobrius et meditatus ad scribendum accessetit, vel ex eo manifestum esse

potest. quod ipse dissidebat se mente satis cer

ta et confirmata in hac carminis opera posse consistere. dum diuinus ille furoris afflatus, Poetarum sodalis, molesto animi contubernio relicto ad coelum remigrastet. Vereor tamen,

ut In Bibliothee. Philolog. Goetting. Vol. III.

p. II 2. Atque item deinon stratum cst a uiro summo, Chr. Gotti. Heynio, Hymnum in Musas a doctrina vetustioris aeui plane abhorrere, in libello De litterarum artiumque inter Graecos antiquiores conditione, quatenus illa ex Musarum aliisque deorum n minibus muniisque intelligitur, Goettingae edito i7 2. Quid eommemorem Hymnum , Hereulem, in qua quidem hie Orphei simiolus

crimen impudentiae tam parum cauit, Vt Herculem scilicet eum, quem una eum Argonautis ad vellus aureum recuperandum abiisse tomis munis erat veterum opinio. probata etiam ab ipso Argonauticorum inphieorum auctore, tanquam unum e deorum numero laudibus ac aret iis, ex quibus noua Platonis seliola redolere videtur. Nunquam enim vetus illo'

Orpheus doeuerat, eos qui dii appellantula xerum naturas esse, non fis as deorum.

87쪽

6 De dubia taminum ut multis rect e fecisse videatur, cum auctoritatem deorum a carmine suo remoueret, et parata furoris excusatione uti nollet. Quod si enim aliquando partium suaruiti oblitus imitatione vetustatis excideret, et ab historiae fide aberraret, patebat ei perfugium honestum. quo facile omnem fraudis infamiam a se aueristere posset, et iniquas grammaticorum criminationes repellere. Nempe sanos Helicone Democriti sententia excludit, adeoque de re bus poeticis iudicare vetat. Nunc autem in tam misera conditione caussiae Orphicae, quam Gesuerus accepit, diligenter ei circumspiciendum est, ut non modo personam Orphei, sed

omnem carminis narrationem et orationem

praestare possit. Accedo ad rem, ac statim ipsum controuersiae caput aggredior, quod facile me expugnaturum esse confido, si doceam multarum rerum mentionem inesse huici carmini, quae non modo Troianis temporibus non conueniat, sed ipsa etiam Onoma- criti aetate recentior sit, aut denique veterum scriptorum omnium auetoritati et rerum veritati repugnet.

Exordiar ab ea narratione v. 38s. quatri fere totius carminis pulcherrimam partem dixerim. Deuertuntur Argonautae ad Chironem, et in montem Pelion ascendunt, ubi Peleus filium suum, quem sapientissimo Centauro educandum atque erudiendum tradid rat. Obiter videre et amplexari cupiebat. At enim

88쪽

Orphicorum auctoritate et vetustate. 6I enim certum est, et obseruatione graeci Apollonii interpretis ad L. I. 358. confirmari potest, eam opinionem, quae Achillem a Chirone educatum esse volebat, post Homeri tempora demum prolatam inualuisle. Deinde deferuntur Argonautae ad scopulum Sirenum, quas quidem Orpheus virtute et suavitate camnaum sui victas eo redegit, ut se praecipites in mare darent, ubi in saxa transformatae esse dicuntur vertu Ia8s. Praeterea Sirenum altera lyra, tertia tibiis cecinisse traditur; quae quidem omnia quantum cum ab Homerica narratione, tum a reliquorum scriptorum veterum consensu, et moribus heroicorum temporum abhorreant, nemo est paullo humanior, qui non ipse per se facile intelligat.

Porro in describenda pugna. quae noctis e rore commissa fuerat inter Argonautas et amicum Cyzici populum, auctor huius carminis versu scio. nominat Dolopas, qui illam Propontidis oram nunquam tenuere. Voluit numirum Dolionas intelligi, quod nomen ve sus hexametri mensura non capiebat. Si lem errorem deprehendisse mihi videor inversu 748. ubi traditur ex Araxe ortum habe re cum Phasi et Tanai Thermodonta, quem

tamen omnes norunt campos Themiscyrenis tenuisse. Sed non dubito hunc scriptorem scutum esse auctoritatem Eratosthenis, quem tabo XI. p. 364. pro Lyco fluuio Thermo datem ait duobus illis prioribus adiunxisse

89쪽

6s De dubia taminum

ut praeclare monuit Vir illustris fur. te Ra-νou de Mint/-Croi in libro doctissimo: Ema,v Critiquie des Antiens Hisorims d' Al xam e lo Granis, Parisiis ΛΟ. IIT3. edito,pag 298. Nunc mihi fas sit intrare sacrum Hecatae

lucum, in quo vellus aureum a dracone custoditum esse dicitur. Video positum in ipso vestibulo simulacrum deae, quam. Colchi sub

nomine Dianae ianitricis et venatricis adorant, άρτεμιν εμιττυλι , κελαδεhομον ἱλασκoreo ,

ut ait auctor versu 9oo, qui tamen ipse paullo post versu 93 Hecaten Munychiam et ἁγροτερην nominat. En tibi quatuor eiusdem dcae cognomina, ex quibus tertium proprium domicilium olim habebat in Munychia Atheniensiuni portu, ubi Dianae Munychiae s num erat. Exspectabam hic, si Ges erus nos doceret, quo tempore, qua via, quoue auctore Diana Munychia cum ipso portu ex ANtica translata ad Colchos peruenerit; ille vero mirum quam absurdain vocis originem nobis insusurrat in Indice, ubi Limae, inquit, FLileton videt', quae es, cum plena es, ut Solem c solitudine qaidam dictum volant. Quid ' quod idem cognomen de Diana Taurica simpliciter positum est ab hoc nostro scriptore versu Io74. qui stulto sane consilio ex tot Dianae appellationibus, qu/e prima memoriae Occursabat, statim arripuit, et quodcunque in solum veniebat, ut dicitur, essiuxit. In

90쪽

Orphitorum auctoritate et vetusate. 63 In longa arborum, stirpium, plantarumque

enUmeratione, quas ex memoriae suae areolis in lucum Hecatae transplantauit auctor a veris

su 933. ad versum peti, Gesnero videbatur id spectasse, ut nomenclaturam et cognitionem rerum naturalium inculcaret. Verum hic vir doctissimus satis seculo secisse pro suis rati nibus sibi videbatur, si declaratione nominum illorum omissa, et in rei herbariae studiosos reiecta, tantum occasionem praeberet o lit- carum stirpium texendi catalogi , in quo nihilo tamen minus audacter assirmat, ut neminipe in aliis quoque partibus huius carminis, nondum quidquam se reperisse, quod antiquum non esse appareat. Ego vero, ' qui vel hanc antiquae eruditionis partem, quae in cognoscendis herbarum nominibus et virtutibus versatur, nunquam mihi contemnendam, aut omnino a studiis humanitatis alienam putarim , in hac tanta nominum profusione non solum auctoris iudicium valde desidero. sed etiam agnoscere mihi videor vestigia curiosae magorum superstitionis, quae multis demum post Orphea seculis medicinae studia rerumque naturalium scientiam tanquam pestis invasit et corrupit. Sic, ut exemplo utar, in mentionem cyclamini herbae, qua . contra constantem scriptorum omnium usum κυκλαμ ς λου- vocatur ab auctore vers. 9I , plane convenit ille Plinii locus XXV. c. q. de herba orbiculari, quae latine dicitur: in omnibus f

SEARCH

MENU NAVIGATION