장음표시 사용
131쪽
nam ortum traxisse dixeris , nisi aut ab lege aliqua. Ecclesiastica, quae iusserit sermentatum ablegari , Magymum recipi, aut ab communi Ecclesiae consensu , aut ab consuetudine sensim a Pprobata atque recepta PNeque enim aliter , si Traditionem excipias , ulla Ecclesiae disciplina , ritus ullus ac mos induci potest , sive is ad materiam , sive ad ministrationem Sacramentorum pertineat . Lege lata inductum morem hunc suisse respondes P At omnes Ecclesiallicas leges ante saeculum XII. sancitas percurrenti, omnia Pontificum & Conciliorum decreta excutienti nihil hujusmodi apparet. Communi consensu receptum vis Miror profecto , quonam pacto fieri potuerit , ut mmnes peculiares Ecclesiae sua sponte & consensu una nimi limul cum Ecclesia Romana novum morem amplecterentur, ritumque a majoribus aeceptum, & quotidiana consuetudine usurpatum dimitterent sine ulla alicuius Episcopi contradictione , sine ullo motu p pulorum ac tumultu. Ipsa quippe mutatio consuetudianis , etiam quae adjuυat ut stitate , novitate perturbae. Sensim invectum autumas ' At spatium temporis immensum huic in omnes Occidentis Ecclesias propagationi concedas necesse est. Quam rero Ecclestiam aliis exemplum ad imitandum proponis R Num Romanam λ Num Gallicanam λ num Hispanicam' num Anglicanam P num Germanicam ' Quaenam sunt rei hujus probationes/ quae testimonia λ quae conjecturae Quid si concedamus, fermentato pane aliqua ex his rationibus ablegato aetymum in usu esseiccepisse Nonne hujus mutationis caussam afferamus , oportet Compertum ne postea est Latinis, fermentati consecrationem ea habere incommoda , quae numquam ab Graecis cognita fuerint λ Unde igitur factum dicamus, ut Latini fermentatum abiecerint, non item Graeci Restat ergo, ut occidentalis Ecclesia usque ad saeculum VIII. ac deinceps azymo ad Eucharistiam conficiendam semper usa fuerit secundum Traditionem ab
S. Augustinus epist. s4. alias IIS. cap. s.
132쪽
13 1sr ORICA X. In ab Apostolis acceptam. ue
Hujus o aliarum em odi disciplinarum fit legeres
exposules Scripturarum , nullam λυenies ': Traditio tLA praetenditur auctrix, consuetudo confirmatrix , FLAes obse atris . 6 Itaque stabiliendae Apostolicae Traditioni, iuxta quam Latina Ecclesia azymum panem consecrat, conjecturis oeus est. Admodum probabilem suppeditat S. Augustinus lib. 4. De bUt. contra Donatis las cap. 24.: od universa tenet Ecclesia, inquit, nec Conciliis institutum , sed semper retentum es , non nis auctoritate Aposolica traditum vectissime creditur. Et lib. s. cap. 23. : sunt multa, subdit, quaerunmersa tenet Ecessa, ct ob hoc ab Apostolis praecepta
lene creduntur , quamquam scripta non reperiantur. Uerum quidem est, Ecclesiam Latinam non constituere Ecclesiam universam: attamen cum aetymi usus post
saeculum VIII -& IX. Ecclesiae Occidentali universae communis fuerit nullumque reperiatur Pontificis aut Concilii decretum de usu aetymi, ex Augustini regula conficitur, institutum Eucharistiae ex aetymis conficiendae ab Apostolis emanasse.
l f Duo sunt genera Traditionum Apostoliearum. Aliae ad Fidem pertinent, aliae ad mores di disciplinam. Illae ex ipsiusCbristi ore ab Apostolis aecepta , aut ab ipsis ApsoIis Spiriis
San is dictante quasi per manus tradita , ut ait Synodus Triis dentina sess. 4. Hae vero in Ecelesam inductae ab eisdem Ap solis tamquam Pastoribus 9 Episcopis . Ex his nonnullae ad quoddam tempus servatae sunt, ut trina immerso in baptismate, abstinentia a sa uine S suffocatis: aliquae perpetuae fuerunt , di numquam intermisse , cuiusmodi eu mos infundendi parum aquae in Calicem , Dominiea Traditio dictus ab S. CDPriano epist. 61. pag. aas. institutio Festorum, de quibus meis minit S. Ausuilinus epist s . eap. r. S alia generis eiusdem spectantia ad Saeramentorum administrationem , . ct sacrosanctum Missis Saerifieium. Atque in harum Traditionunti numero collocanda est Traditio azymi concierandi , quae in oecia dentali riclesia tota ad hanc usque diem servatur.
ε ὶ Tertullianus De Corona caR q. pag. Io 2. Origenes Hom. s. in Numeros tom. a. pag. 284.: In Eecte soleis observitionibu, s ιnt nonnulla huiusmodi , quae omnibus quidem sacere necesse , nee tamen ratio eoruns omnibur pater o
133쪽
ex S. Irenaeo lib. 3. adversus haereses cap. 3. Hic ira dit , quotiescumque sanctus mos aliquis communiter servatur in Ecclesia fundata ab Apostolis , quorum succe res legitimi serie numquam interrupta nihil rati docuerunt, tradit, inquam, pro certo habendum esse, morem illum in Ecclesia ea constanter ac per petuo obtinuisse , nec esse nisi ex Apostolica Tradi Iione repetendum . Quare successione Episcoporum legitima non Romae solum , sed etiam Antiochiae ,
Alexandriae, Hierosolymis, Ephesi, & alibi perseve-Tante, cum quaereretur, num alicujus moris principium natum esset ab Apostolis , qualis esset harum Ecclesiarum consuetudo ac disciplina , diligenter e 3 Siri consuevit . Ob id Theuosius Imperator l. I. . De sum. Trinit. o Fide Catholica, iussit cunctos populos ditionis suae.amplecti religionem, quam profiteretur Damasus Pontifex Romae, & Petrus Patriarcha Alexandriae : quoniam Antistites erant Ecclesia- Tum, quae locum principem inter Ecclesias institutas ab Apostolis obtinebant . Cum igitur saeculi XI. &VIII. scriptores , quorum testimonia paullo post re
citabimus, aperte asserant, Ecclesiam Romanam tunc temporis panem azymum ex Traditione Apostolica
consecrasse , nec designari queat Pontifex , qui morem hujusmodi induxerit, nec legitima Episcoporum Romanorum successio umquam desierit ; nullus, nisi me fallit Irenaei doctrina , relinquitur dubitandi locus , quin azymi consecrandi usus, ab Ecclesia Romana religiosissime servatus, ab Apostolis profluxe-
Ab Ecclesia autem Romana ad alias totius occidentis Ecclesias morem aetymi consecrandi permanas.
se, haud equidem ambigam: eum si manifesum , in omnem Badiam , Gallias , Hispanias, Africam, arquo Siciliam, institi sique inter arentes nullum insiluisse E cosas , nisi eos veneratius Aposeolus Petrus, aut eius Messores consituerint Sacerdotes: quos id ubique
det et Innoeentius I. epist. r. ad Deeentium Episcopum Eu-
134쪽
de materia conficiendi Eucharistiam docuisse crede dum est, quod Romana Ecclesia observare consueve
Hactenus allatas coniecturas roborant testimonia Scriptorum , qui ante annum aerae Christianae 86 . floruerunt, post quem annum duntaxat Latinos aetymis uti coepisse , adversarii contendunt . Alculnus ,1ui anno 8o . mortuus est , haec habet epist. Q. ad .ugdunenses: in illis partibus paniae mare salem esse in Sacrificium corporis Cis j immittendum . Quam consuetudinem nec amisersalis observat Ecclesa , nec Romana cinodis auctoritas. Tria sunt , quae in Sacrificio hujus tesimonii osserenda sunt , panis, aqua , o vinum .... Paris , qui in Christcorpus consecratur , absque fermento ullius alterius infectionis debet esse mundomus . . . ex aqua oe fariana panis fi , qui consecratur in Corpus Christ . Neque minus aperta & clara sunt verba Rabani Ma ii Archiepiscopi Moguntini , qui Alcvinum praec plorem habuit, & anno 836. obiit. Libro enim Deinstitutione Clericorum, quem edidit anno 8 I9., cap.
3I. : Panem infermentatum, ait, visum afua mI
rux' in Sacramentum Corporis o Sanguinis Chrisi sanctificari oportet . . . Credimus panem illum , quem primum Dominus in caena misica in miserium sui Comporis consecramis , infermentatum esse. Et cap. St.: Lsum ergo ordinem ab Aposolis o Apostolicis viris tr tatum Romana tenet Ecclesia. oe per totum pyne G ridentem omnes Ecclesiae eamilem traditionem servant. 8 His adde Leonem IX., quo gerente Pontificatum, Michael Cerularius Photiano schismate renovato cy in Latinam Ecclesiam debacchari coepit , eiques s Neque diei potest, Ranni testimonium valere solum pro
Germania, in qua receptus erat eo tempore aet morum usus. Ra
banus Fquidem in praesarisne istius operis piatisetur acturum se De Ofieio Μisis seeundum morem Romanae Ecclesiae. Mabil- Ionius Dissertat. De Azymo & Fermentato cap. s. ad calcem Analectorum pag. 3 3
s s ὶ Vide annotationem 4. ad Nicolaum Ι.
135쪽
eique inter cetera illud etiam vitio vertere omnium primus non dubitavit, quod pane azymo, minime apta, ut ipse temere aiebat, materia uteretur. Io Sanctissimus itaque Pontifex epith I. ad Cerularium& Leonem Acridanum cap. 3. scribit in hunc modum: Ecce iam pos mille ac ferme viginti a passione Salvitoris miseri annos incipit per vos discere Romana Ecclesia , qualiter memoria passionis eiusdem si recolenda , quasi nihil ei contulerit praesentia , conissatis , diuturna insiturio , seu qua clarificavit Deum , mors pretissa illius venerabilis senis , cui sperialiter Chrsus fi lius Dei viet, dixit e Beatus es, Simon Bariona , &C. Capite autem 2o. ita subjun it: Quapropter a tanta amentia iam resipiscite , o Latinos vere Catholicos atque maxime Petri familiares discipulos , in stitutionis e-1us devotiores festatores cessate subsannando a mitas vocare. ri ) Cum Leone IX. sentit Humbertus Cardinalis Silvae Candidae Episcopus ejus aequalis in Responsione ad Nicetam Pemratum, Ιχ ubi azymorum usum in Ecclesia Latina vocat Traditionem Aposol eae Sedis. rq .
t io in In Epistola ad Ioannem Tranensem in Apulia Anti
sitem anno et os . scripta suo & Leonis Aeridani Archiepiseo pi nomine: item in epistola anno insequente ad Petrum Pa triareham Antiochenum missa. Utraque est in Annalibus Bar
nii: prima ad an. 1 os 3. 3. 23. altera ad an. xos . I. 22.
i ii ὶ Apud Labbeum rom. 9. Cone. pag. 9sa. & 96r. Et epist. 6. ad MichaeIem Cerularium apud eumdem Labbeum pag. sqq.: Illud outem quis non stupear , quod pia tot Sanctor orthodoxos Patres per mille ct viginti a passione Sal roris
annos noυur ealumniatre Eeelesae Latinorum emersi i , anath malia: ns omner, ει publicam persecurionem euitans in eos, quicumque porticiparentur Sacramentorum ex anumis.
s 11 ὶ Exstat in Bibliotheca Patrum tom. Ig. pag. 422. &in Henriei Canisii Lectionibus Antiquis rom. 3. pag. 318 13 ὶ Quare deceptus est Sirmondus in Dil quistione De a
zymo cap. 3. scribens, nec Leonem iamquam ves Humbertum ,
cum an=morse caussam agerent, ista se perpetui moris praeferiaptione defen/ise. Leoni & Humberto Cardinali suffragatur Algerus lib. a. De Sacramento Corporis di Sanguinis Domini extremo cap. xo.
136쪽
Neque est cur quispiam opponat, Scriptores istos
esse recentiores, quam ut in re adeo incerta ac difficili quidquam ponderis & auctoritatis habere qumant . Recentiores enim sunt, si cum temporibus Απstolorum conserantur, non autem si ad saeculum decimum respicias, quo potissimum aryma invaluisse, adversarii confirmant. Leo IX. certe, qui laculo X. natus, medio circiter iaculo XI. scripsit, suorum temporum morem ignorare nullo modo potuit: ac proinde si iaculo tantum decimo aetyma ustirpari coepissent, per mille & viginti a Christi morte annos adhiberi solita, nullo modo tradidisset. Sed argumenta, quae nos armus urgent, excutiamus . Christiani olim panem offerebant in Missa a Sacerdote consecrandum , ut postea de eo participes fierent sacram sumentes Eucharistiam . Patet id ex S. Cypriano divitem matronam his verbis increpante : Locuples re divis es , o Dominicum celebrare te credis , quae corbonam omnino non respicis , quae in Dominicum sne sacriscis venis , quae partem de Sacrificio , quod pauper obtulit , fumis λ I Quis vero credat,
omnes etiam pauperes panem arymum obtulit se Argumentum hoc, quod prima fronte videtur firmissimum , antiquam Ecclesiae disciplinam consideranti non tanti roboris est . Namque in supra citato loco S. priani anaret oblatio duplex, altera consecranda in corpus Christi , altera benedicenda ad usus pauperum , tit indicant sa , quae corbonam Omnino non respicis . Quare ut demonstret amplius divitis avnitiam , non tantum ei exprobrat , quod nihil mittat in corbonam au usum pauperum , sed etiam quod de oblatione
137쪽
pauperis eommumcet . I 3 Praeterea quid vetat, quo
minus credatur aZymus fuisse panis a Fidelibus actEucharistiam conficiendam oblatus P Num quod ais ipsis consectus esset ρ ut patet ex facto illius matro irue, quae sacram Eucharistiam a S. Gregorio Ponti ce jamjam acceptura, subrisisse dicitur, quia panem, suem propriis manibus se fecisse cos verat , ille corpus liminicum perhiberet 8 16 Nihil sane minus. Fieri enim optime potuit, ut Fideles ex Ecclesiae pM- scripto & consuetudine obtulerint aetymum , qui facilius confici ac parari potest , quam fermentatus , quemadmodum obtulerunt post senisma Photianum ,
cum aZymus ex omnium consensu in Ecclesia Lati
Neque vero datum responsum infirmat S. Ambrosus , qui lib. 4. De Sacramentis cap. q. panem ad rem divinam faciendam adhiberi solitum panis usta- si nomine appellat. Tu forte dicis, inquit , meus es panis usitatus. Sed panis i te, panis es ante verba Sacramentorum: ubi accesserit consecratio, de pane si cari νο Christi. Etenim S. Ambrosius, seu alius Auctor librorum, qui De Sacramentis inscribuntur, I panem consecrandum dicit ustatum , non quatenus iani azymo , sed quatenus pani jam consecrato , ω Porpori Christi opponitur: vel prout opponitur co vertioni illi admirabili, quae fit vi consecrationis, ut fert obvius verborum sensus . Deinde ego quidem nota video, cur panis aetymus dici non possit usitatus MCommunis , cum ex eadem constet materia , ac fer mentatus . Eo certe vocabulo usus est Rupertus lib.
3. De operibus Spiritus Sancti cap. 2I.: ubi de aety mo a Christo Domino in coena ultima consecrato ita scribit: Panem communem accepit, sed benedicendo longe aliud, quam fuerat, transmutatat. Sed ut didia cultas magis resolvitur, adverte neo mi miseria sa
as Hum Menardus ici Librum Sacramentorum S. Gr gorii Papae, operum eiusdem S. Gregorii tom. 3. pag. 364. r6 ὶ Datines Diaconus in Vita s. Gregorii Papae I. lib. 2. cap. 4r. operum eiusdem S. Gregorii tom. 4. pag. 38. t a Bona l. a. Rer. Liturg. c. 7. 3. . A Calmer. t. 7. p. v. Duiligoo by Corale
138쪽
era, qua sibi prius ignota fuerant, primum aspicientis haec verba esse : Meus panis est uutatus e proindeque ipsis non alium legitimum sensum tribui pose praeter itatum: Oculi mei hoc mihi renunciant, talem hunc esk p nem , quali quotidie victito , non autem aliud . Etenim ab eone, an ab alio fuerit oblatus , non hic agitur , nec primo conspectu distinguitur, fermentatus a m ne pa
Praeterea admiror, Fermentati defensores ad confirmandam sententiam suam afferre caput 6. Concilii Toletani XUI. celebrati aera 73 I. seu anno Christi'ερῖ. Eius haec verba sunt: Ad contentus nubi agniationem delatum es , quod in quibusdam Hispaniarum partibus quidam Sacerdotum partim nescientia impliciti , partim temerario ausu provocati , non panes mundos σsudio praeparatos supra mensam Domini in Sacrificio offerant : sed de panibus suis inbus praeparatis erustilam
in rotunditatem auferant , eamque super altare cum vnno aqua pro sacro libamine o feraxit . Quod fastum nequaquam in sacrae aufioritatis historia sesum perpenditur: & paucis interiectis: temeratatis huius atque nescientiae cupientes teriminum ponere, id unanimitatis nostrae delegit conmentus , ut non aliter panis in Austri
Domini Deerdotali benedictione sanctificandus propon tur , nis integer o nitidus , qui ex studio fuerit praeparatus, neque grande aliquid , sed modica tantum oblata secundum quod Eccle sica consuetudo retentat. Io Quis ista legens non statim videt, Presbyteros illos non reprehendi propter qualitatem materiae , quam offere uant, sed propter minus accuratam diligentiam , qua eamdem Sacrificii materiam, panem videlicet consecrandum parabant, ac proinde eos pane uti consuevisse, quem Ecclesiastica consuetudo postulabat P Quod si Concilium non dicit, panem illum fuisse nymum, nec fermentatum fuisse as. serit. Quamquam aetymo magis , quam sermentato
t 1g Monaehi Benedictini Congregationis S. Mauri in eL
139쪽
citati capitis verba convenire videntur . Quid enim aliud est panis integer, nitidus, sudio praeparatus, moica tantum oblata , nisi panis aetymus in sed esto, quidam Sacerdotes in Hispania fermentato pa, ne ad sacrum faciendum ex ignoratione, seu peruem state usi fuerint. Quid tum postea λ Num inde recte colligas, omnem Latinam Ecclesiam id temporis eumdem ritum servasse t Minime vero gentium. Ex tacto enim aliquo peculiari ad universale concludendum non recte descendi, nescit nemo , qui dialecti 'eas institutiones attigerit . . . 'Nec maioris honderis est silentium Photii, qui In . ter ea , quae obsicit Latinis, nullam facit de aetymo linentionem , facturus sine dubio , si aetymorum usus: ejus aetate in Ecclesia Latina obtinuisset. Idcirco
enim Photius agymorum usum Latinis non ex pro.
brat . quod postea fecit Cerularius , quia pro certo habebat, eos aetymis uti exemplo Christi; quam fuis: se etiam S. Ioannis Chrysostomi & Graecae Ecclesiae
sententiam profitetur. Nam in Bibliotheca Cod. II 6. pag. 29 . et Auctoris incerti De facis Paschae festo -ὶumen III. recensens & expendens ita loquitur:
fert idem fecundum alios παρου Ἱας α υτου praesentiae fuae
annos, Chrsum Dominum ac Deum nostrum lege prae scripttim Pascha celebrasse , non item eo, quo e Misus est. Quod consederatisne sane dignum , cum GH No- mus Ecclesia tune ipsum doceant, legitimum P cha perfecisse, antequam sicam institueret coenam. Cum igitur Photius fateatur, Christum celebrasse Pascha
legitimum, hoc est diebus azymorum, non est , Cur quispiam miretur , eum non reprehendisse Latinos quod sequentes exemplum Christi agymum consecraia rent. Deinde Photius alia multa omisit, quae postea 'Graeci tempore Leonis IX. Latinis exprobrarunt. De Iaique argumentum petitum a silentio nihil prorsus ef- ficit
l ao isnodi Tolirans Patres non potuerunt apertius os oeω- tis p-ere ae)mum panem, quam describendo eo modo, qωem fu-pra exposui. Mabillonius Dissertat. De azymo α sermentato
140쪽
scit ad ersus certa & expressa scriptorum testimonia , quibus probavimus, usum azymorum apud L tinos etiam ante photium fuisse communςm . ar Perperam demum Fermentati defenseres sibi praesidium quaerunt ex decretis summorum Pontificum
Melchiadis, Siricii, & Innocentii I. Melchiades cavit, referente Auctore Libri Pontificalis in eius Uita, . oblationes consecratae per Eccissas ex consecratu Episcopi dirigerentur , quod declaratur fermentum . Si- mesus autem, ut est apud eumdem Scriptorem, comistituit, ut nullus Presbter Missas celebraret, per Mnnue
hebdomadam, nisi consecratum Episcopi loci des gnati susciperet declaratum, quod nominatur fermentum. Innocentii decretum est in ejus epistola ad Decentium Cap. 3. : De fermento vero, quod die Dominica pre tiatulos mittimus, superflue nos consulere voluisi, cum omnes Ecclesie nostrae intra Civitatem sint costitutae, quarum Presbieri , qui die ipsa propter plebem sbi creditam
nobiseumi conmenire non possunt, iacirco Fermentum a no- his confectum per Acobthos accipiunt , ut se a nostra communione , maxime ilia die non iudicent separatos. Quod per Parachias feri debere non pulto, quia nec longe pomtanda sunt Sacramenta, nec nos per Carmeteria disersa
consitutis Presbteris desinamus , o Presbyteri eorum conficiendorum ius habent atque licentiam . aa Per- Peram , inquam, ex his Romanorum Pontificum De cretis usus azymi apud Latinos oppugnatur . . Ade enim obscura sunt, abstrusa, ambigua atque implicata, ut nihil certi elici inde posse videatur. Hinc illa non uno, e emoue sensu ab omnibus accipiuntur, sed aliter atque aliter explicantur, quod haud ita facile intelligi queat , quid pontifices Fermenti nomine significare voluerint. Sirmondus, tametsi locus pro Fermenti usu, quem probare conatur, facere videtur , Eucharistiam vult fermentum ex eo dictam , non quod ex pane esset fermentato, sed quod ipsa quo-
