Artes jesuiticæ in sustinendis pertinaciter novitatibus laxitatibusque sociorum quarum plusquam mille hic exihibentur S.D.N. Clementis 11. atque orbi universo denuntiatæ per Christianum Alethophilum

발행: 1710년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

66a. Quod mutuatarius, a quo mutuum ante remis pus repetitur , vel qui non est restituendo, sub memtali restrictione jurare possit, se mutuum non accepisse. n. 32.661. Qubd qui spopondit se ducturum puellam, si

probabiliter credat se ad id non teneri, coram Iudice aurare possit, se non spopondisse. n. 33. 66 . Quod clericus, vel alius, qui probabiliter potat se non debere gabellam, vel non debere raptam, j rare possit se non habere mercem illigabellae obnoxiam, tametsi revera habeat. Ibidem. ι 66s. Quod suffragium habentes nominandi ad of cium quodpiam , quibus per statuta vetitum est colli, ciuium vel accessus ad aspirantium aliquem, jurare positini se ab accessii x colloquio abstinuisse, licet non a

stinuerint, dummodo non accesserint, &c. animo perinmittendi sesu mari. n. -3 .

666. Quod creditor, cui persoluta est Mus magnasiimmae in Chirographo specificatae , interrogatus, an tota silmma ipsi debita sit, nihilque ex ea acceperit, j rare possit totam illam summam sibi debitam esse, nihilque de ea se recepisse, si quantum recepit, tantum, dem ab eodem ipsi absque Chirographo debitum sit, . dummodo nemini per hoc auferatur praeserentia hypo

thecae. n. 36.

- 667. Quod dum per vim jurare quispiam compellitur, st daturum pecuniae summam, quaminon debet. uti possit mentati restrictione & aequivocatione, ut non teneatur, vel usurpare verba pure materialiter, nullam ipsis dando significationem atque hoc pacto eximere se ab obligatione, tametsi praesentes inde scandalidari co tingat. Quia ipsum credere debent ab obligatione e emptum rethrictionis mentalis beneficio- n. 37. , 38. 668. Quod qui cogitur jurare, sedesponsaturum pueLlam ad quam desponsandamst non creati obligatum. id jurare possit, subintelligendo, si tenear, vel, si milii 3laritura sis in futurum. N. 39 α669. Quod mulier a marito separata ob adulterium

132쪽

P mi ci ct orbi denuntiara. S. VI. Get ad absolutionem in articulo mortis obtinendam= etiamsi intentionem non habeat redeundi, subintelligendo, si

ad id tenear. n. o.

67o. Quod is a quo pecuniarium mutuum petitur, ad quod praestandum non tenetur, jurare possit, se pecuniam non habere quamvis habeat) subintelligendo.

ad mutuandum.

67 r. Ἀδd justa de causa aequivocatione utens, mem sive restrimone, jurare possit, etiam in judicio) se Iovi absque ulla aequivocatione &c. Sanchez. ibidem 671. Quod si rudes nesciant in particulari amphi-hologiam concipere. satis est si habeant intentionem a firmandi vel negandi in sensu qui veritatem reipsa comtineat. Ad quod necesse est quod saltem in genere sciant,

negare se posse in aliquo vero sensu, quem revelare non. tenentur. Suar ex. l. 3. de juram. c. Io. Sanuex loco eis. c. 6. n. U. Filiutius tr. ΣΠ c. in n. 328.

- 673. Diana scribit ex autoribus classicis, quodjurans eum aequivocatione seu amphibologia, absque causa legitima, probabilius peccat mortaliter; quamvis Ec coniatrarium sit probabile, quando nullum inde cuiquam damnum emergit. Da Diana: at fuit non modo ab omni alienum labe . sed omni dignum laude hoc a solerti

humilitate dictarum. Gobat D. M tr. II . n. 62 2.

67 . Si reus& testis dubitent an legitime interrogem tur a Judice, non obligantur ad ejus mentem respondere, etiam fi Judex sub pinna excommunicationis pri Cipiat. Quia reus 8t testis sunt in possessione suae libertatis valendi aequivocare ex causa. Ergo ab hac non possunt deturbari propter dubium legitimae interrogationis. Causa autem hic semper intervenit, quia semper ii possunt velle custodire jus suum, quo possunt non

aperire veritatem ei, cui ex certa & manilata obligatione non debent. Tamburium L I. c. 3. f. s. 7. verbo, reus di testis. 67 s. Scio quosdam nostram responsionem admire re , u timeatur a reo vel teste magnum malum, non

133쪽

vero, si exiguum, quale esset modicam pecuniam amittere; sed hos sequi non possum. Quia praedicta Possessio libertatis caequivocandi) in reo & teste aeque praevalet, sive grave, sive leve damnum timeatur. Idem ἀidem 6 6. Si legitimus est Judex, legitimeque per semiplenam prolationem interrogat, reus minime tenetur ad fatendum crimen suum, unde sibi imminet periculum vitae. Quia in re tam ardua Iudex superior non est, nec potestas ipsius extenditur ad praecipiendum rem tam difficilem. Quod si reum soleat cogere, ideo est quia sequitur contrariam sententiam probabilem. Tam burinias l. 3. c. f. g. 6 7. Doctrinam hanc limitant Dinores, modo es crat spes per aequivocationem effugiendi mortem . . . Ego vero censeo etiam, nulla elucente spe , saltem a mortali excusandum ejusmodi reum negantem sub aroqui vocatione crimen quod admisit. Ibidem n. 7. 61 F. Denique quod dictum est de periculo. vitae. e tenditur ad quodcumque malum grave, v. g. gravem infamiam. Ibidem n. 9.

679. Quid de malo levi Z Praecipiat mihi superior ut

fatear. . . . . furtum grave, ex cujus confessione ce

tus sum solum malum leve me iiscurserum; si negem cum aequivocatione , quodnam peccatum incurram 8 Respondeo, a mortali fortasse excusandus esset, quamvis contrarius sit de Lugo. Ratio esse potest, vel quia de iure naturae videtur esse, ut ne leve quidem vulnus mihi infligam, vel quiae si agitur de poena levi inflige da . videtur M leve dc non rigorosum superioris praeceptum, vel quia ex negatione talis veritatis non oriturgave malum Reipublicae, si solum levis poena est imp

nenda. Ibidem n. IO.

68o. In Deo locum habent Amphibologia 3c mentalis restrictio. Blondesius in Thesi Anglo- Leossiensi anni

1. Patriarchae & Prophetae, Angeli, ipse Christus . nedum viri justi Zc sancti amphibologiis & restrictioniatius mentalibus usi sunt: Psistra Lud enses ct --

134쪽

Ho-Leodienses m Thesibus suis; ac novissim8 P. Danielm novissima responsione sua ad Litteras Provi ciales tr. de aquivocis restrictionibusque mentalibus. Illam tamen propositionem Clerus Gallicanus in generali Conventu anni r7oo. damnavit hisce verbis: Hac ρων rio scandalosa est', temeraria, mustiis, prophetiis, parabolisὸ , sive areonomiia ad Minuandam altius meritatem asscta, ure tacita cum vulgaribus gestis confundit, SS. PMerum acta ludibrio vertit, ipsis etiam Angelis injuriosa, erga Christum eontumeliosa is impia. 681. Falsare non est, nec peccatum mortale, amissae stripturae de haereditate aut nobilitate, aliam similemessicere. Emmanuel Sa verbo, Falsarius n. 2. MD. T. 683. Falsificans aliquam privatam scripturam aut syngraphum aut apocham , fidem ficientem se satis fecissis debito pecuniae mutuo acceptae, dum aliam legitimam a Creditore acceptam amisit, alio modo non valens probare selutionem, non es'. damnandus peccati

mortalis. Sa apud Guumemum p. II 2. n. 2.

68 . Si sit necesse publicas scripturas ementiri ad imnocentiam meam contra testem injustum desendendam, posse ne Notarius publicus ad hoc induci. si Notario constaret mea innocentis 3 Respondebis, quidni, id mnim non est infidelem esse Reipublicae , sed maxime fidelem; dum ejusdem Reipublicae innocentes sie dese duntur. Uenim si aperiatur hujusmodi ostium, quoia modo stabunt publica judicis Inveniantur , respondein bis , testes veri, ut sancta requirunt Tribunalia; dum enim is si testes quacumque arte repelluntur, publica judicia firmantur, non intirmantur. Tamburinus l. 9.ω Deeal. c. T. f. a. in aliud quidem tempus id evolve dum reservans. & incertum relinquens. an id licitum non sit. Quasi vero haeresis non sit dubitare, an illiciatum sit. quod octavo Decalogi praecepto certo est prohibitum , uti Curiones Parisienses in scripto suo nono sapienter observant i Enimvero si cereb non sit prohibitum , secundum principia Probabilis arum , eo ipse est probabiliter licitum. Ut enim Caramuel ait Theol. fundam. edita Lugdun. n. 27y. Nihil halandum illicisum

135쪽

irI4 . . . Artet Iesulti -n si quod impingit evidenter in aliquam legem ob statoriam evidenIer. Quia nimirum. Lex noM obligat, ut Terellus ait in fundam. Th. Mor. q. 23. n. i 6.) nisi msufficienter promulgata, talis autem non es, nisi fit m visese , eetidenter cognita. Unde n. 27. i concluyit: Si post omnem coinatum adhibitum, jus cprohibens .mam neat incertum. posse nos prudenter sor re judicium, quod nulta hujusemodi Lex urgeat. Similiter Tainbur, nus l. I. in Decal. c. 3. 3.7. liti. B. sub titulo, Leges ct praecepta n. I. Si adhibita diligentia dubites an sit aluequa Lex. . . . vel an ad aliquem casum se extendat

non teneris ad illam. Ratio es enia tune possidet libertas, qua cum fit certa, non potes ligari lege incerta.

68s. AEqualis raro, inseri'r raristime tenetur corrugere detractorem. A embatim tr. 7. c. I. dub. II. 686. Sententia probabilis est, non esse mortale criamen occultum proximi revelare uni alicui viro prudenti & taciturno. Tannerud. a. a. q. 8. disput. 7. dub. Escobar exam. 9.

647. CI rusticus a vir existimato docto di is a .u υ--ijd d ct semicatio m κ tum ext i in se metam; at licere λrnicandi dii iurandi desiderium: quibusdam Neotericis doctis videtur hanc ignotantiam

minime excasam. - . . . At quamui hoc probabile sit, probabilius tamen credo, illum actum intemum excusari omnino a malitia ratione illius ignorantiae invinc, bilis. Sanchen I. Ieii, Dis M. c. 26 m. 1 6. ρ, II, 688. Si quis actu voluntatis delectetur de actu ex se

mortali. non praNise , ωd propter finem seu ef ctum bonum. v. g. de homicidio inimici propter utilitatem propriam indὰ secutam, de interfectione consanguines propter haereditatem quae inde illi obvenit. de Drnic

tione vel pollutione absque culpa contingente, propter sanitatem vel liberationem a tematione inde conseque tem , delectatio ista non est mala. Hassum, L - , La m n . ratio. Messer- , Fagundex, Arriaga apud Bossum de consec. scrup. p. 3. tis. I. n. M82. 689-

136쪽

Pontifici se orbi denuntiata. .f. VI. IIs' 689. Licitum est ob corporis finitatem aut mitig tionem libidinis & sentationis simplici affectu, sine ala procuratione, aut procurandi proposito optare, di invigilia desiderare, ut pollutio naturaliter, praesertim inmmno eveniat. Toletus, in queet. , ranchea Lessu , Lyman, Hliutius, Faginiae itidem relati u. Σαν rial 69o. Licitum est viduae morose delectari de cogitata copula habita tempore matrimonii sicut 8c sponsae de habenda cum sponsis futuro , dum junm fuerint. Saverbo, Luxuria n. I 3. Satis tr. I 3. disp. 6. serit. 3o.

69r. Licet existiment aliqui ctiam conjugatam mo taliter peccare, si voluntarie delectetur in motione v Nerea orta ex conjugis absentis apprehensione, eo quod talis commotio ordinari non possit ad actum , conjugaelem, sed potius ordinetur ad pollutionem: opposita tamen sententia probabilitate non caret, modo absit perisculum pollutionis. Luman I. I. tr. 3. c. 6. n. 14. De Sacramentis m genere.

Ua. cxcusare administrationem indignis faciem

D dam potest .... metus mortis, damni, aut infamiae gravissimae. Ludovicus de Sesidere m s os Theologia Lovanti defensa --I 6. f. Mai. c' 693. Uinens metus est causa justa Sacramentorum administrationem simulandi, v. g. proserendi verba con secrationis sine intentione conlacrandi, hostiam non Consecratam pro consecrata porrigendi. Id probabit, ter licitum censet Escobar ra. Mor. D. I. L P. sis. 2. c. 7. probi. 26. Ex metu mortis Scydere lora eis. licitum putat absque intentione abistutionis Brinam prokrre

' 69 . Qui in articulo mortis conatur facere quod in se est, & nihil aliud occurrit, quam actus quo dicit: Domne miserere mei, cum animo placandi Deum , siet justificabitur, supplente Deo Sacramenti necessitatem. Lessius apud Baimmm in summa tr. de coUess. c. a.

137쪽

II 6 . . . Artes 'esuuisa - 6yr. ta ratione Augustini pro baptismo allata, colligitur quod ad omnem essectum reviviscant etiam SMCramenta cetera informia. Ludovicin de Sciuere ubi

696. Revivistentia haec fit ad omnem gratiam d perditam. etiam sacramentalem. Ibidem S. so. 697. Ab eo qui matrimonium ex gravi metu contrahere compellitur, moneo verba proferenda materialia ter, sicut aliquando sine intentione consecrandi verba consecrationis proferimus , vel verba proserenda cum aequivocatione squamvis addito juramento vel restrietione mentali, videlicet, Accipio te in uxorem, int rius intelligendo , Si teneor. Accepi ex SancheZ de matrim. l. 4. disp. I 6. Urabar ubi supra sed . a I. c. 7.

698. Sacramentum exhiberi potest publicε peccatori publico, mortem, infamiam vel grave fortunarum damnum alioquin minitanti, dummodo non petat ex contemptu Sacramenti vel Religionis. Escisaν ibidem

problem. 93. .'

699. Licitum est cuique petere & accipere Sacramentum a Sacerdote existente in mortali peccato Meti mnon parocho, nec parato alas ipsum conferre , si petenti M receptio futura sit commodior ver utilior Dicaseisio tr. . de Euch. disp. s. dub. 9. n. Iss. 7oos Forte accipere per procuratorem Sacramentum matrimonii in mortali, non est mortale. Sa verbo, S

Cramentum n. I. edit.

CENTURIA OCTAVA.

7o I. . Ullum est praeceptum naturale, nec pom tivum, sive divinum, sive ecclesiasticum exigens statim gratiae in eo qui Dcramenta administrat, etiam ex ossicio. , Guimenius tr. ψ. Miseetaneo de Sacram. -υa legis S. 2. , 3. ubi resellere conatur quaecumque in contrarium amuntur ex Scriptura, ex Ni colao Papa atque ex Augustino. Et g. quidem s addit ista L se dicta disputationis gratia, contrariamque Opi

138쪽

Pontifici is orbi densinciara. g. VI. Itynionem esse tenendam; sed eam solum fundat in auch filate se ista non ceria in Inquisitionis Hispanicae &S

ox. Sacerdos sive parochus, sive mon parochus, potest an mortali peccato celebrare, ut alii festo die Missam audiant, quamvis non obligetur celebrare in t ii casu, quis potest tenere contrariam opinionem quod non possit. Tam mus l. 3. methodi c. s. S. 3. n. s. 7 3. In Sacramentis mortuorum sussicit attritio . etiam ob poenas peceati a Deo infligendas. Ludoviciuda Sesidere, 'no f. g. y. - o . Ad Sacramenti validitatem non sincit intentio Ministri, qua intendar solam actionem externam; quae fit in Sacramento, sed requiritur ut intendat aliquo modo ipsum effemim iacramentalem. Nesis yefuit Lugdun. de 26. Augusti I 697. Traditioni contraria est. eo quem prae se fert sensu, quod ad sacramenti ves rem non sinciat interna intentio faciendi ritum facr mentalem, quem ficit Ecclesia, sed insuperinecessaria sit intentio essectus lacramenti.

. . a

De Saeramentis Baptistaei. C firmationis, Extrema-

os. Λ Ttritio siissiciens ad recipiendam gratiam LA Baptisini, debet 6c non debet esse supernaturalis. Escisar tr. a. l. II. prou M. : .

o6. Ad eminum Baptiunt sussicit & non sussicit ab

tritio existimata. Idem. 7o7. Attritio ex solo gehennae metu, sine Dei propter se dilectione, cum.baptismo sanguinis seu mare rio, vel martyrium cum ea sola, aliquando sussicit ad Conferendam gratiam & gloriam. Gobat de Sacram. 0. 2. n. 6I7. Cum Dicastulo. . 'o8. Probabilius est ex Sanchm. . . . . in Baptismo mullum fieri votum aut promissionem de obedientia Maei ..Tamhumus in Meth. Confess.. t. Σ. c. 2.

7o9. Judaeus, qui habet attritionem de peccatis. quatenus tu meremur poemo inservi. . . licite bap-

139쪽

tiZatur,x.in extremo agone, destitutus sciuilius . . Iacot protestatu fuerit pri4 . se potius vitam posit xum, quam fore Christianum. Gobat tr. I. de Iaeram.

etio. i Inlantes Christianor , non baptaratos , mpei iculo mortis constitutos, non tenetur quis cum pertinculo vitae baptizare. Emma et se verbo , Charitas..n. Φ a1. Mortua matre e partus doloribu , pater, vi vens de labore imaouum, non aenein ch Hurgum Comdueere pretio octo ducatorum, dum minori non po test) qui matrem secet, ad baptizandum infantem inondum extractum ex utero, solum probabiliter adhuc viventem, cum probabili proinde periculo frustranei ese

ν 1. Quid si illegitima proles concepta sit ex concubitu adulterino, sacrilego , incestuoso immineatque tam matri, quam patri, non laboranti ulla infamia, periculum gravis mulctae . . , An licebit aequivocati M. aut restrictione mentali utendo, nominare alium patrem p An etiam pretio conducere, qui profiteatur se patrem Rcspondeo, non ausim obligare matrem ad abstinendum amphibologia, aut etiam restrictione me tali. . Nec obest quod magistratus exigat jurame

tum , cum non possit erigere cum tanto damno. G lat ibidem n. 163. ι

rdi. Utrum sit expers peccati, qui pretio conductus, vel aliunde contentus , quod a puerpera ita deseratur, coram magistratu legitimo , sequens depositionem puerperae, jurat cum aequivocatione, aut restrictione mentali se esse patrem prolis, de qua interrogaturi G bat ibidem negarive respondet, exhibet tamen resolutionem cujusdam Theoria s inquit) ct ustu perquam per si in contrarium, nec refellit, sed Lectori ingeniosum Aiscursum ipsius relinctuit examinandum. .. t . Nulla est obligatio suseipiendi Sacramentum

73ς. Solum . venialiter peccat, qui negligit. Aut emaduen 1 tr. a. mg.L 4. n. a.

140쪽

Pontifici is orbi denuntiata. f. VI. i 6. Pontifices & Concilia, quae contra duas prec identes propositiones allegantur, loquuntur de necessi: tate utilitatis, non praecepti. Escobar tr. 7. m. s

7r7. Omittere Sacramentum Confirmationis, vel ad Ordines sustipiendos non praemittere I nullum est nec

I8. Desectum Sacramenti Baptismi obdeseerem materiae vel intentionis baptisandi in ministro i respectu infantium sine Baptismo'morientium, quoad essectum gratiae di gloriae supplet aliquando misericordia Dei.

r9. Nullum est praeceptum suscipiendi Extremam Unctionem, quamvis adsit opportunitas aut eommoditas illius suscipiendae. Gobat tr. 8. n. 8I6. Cum vi dido de Patio. 'Τxo. Per se loquendo ne venialiter quidem peccat, qui Extremam Unmonem volens Ze prudens omittit.

7ar. Per se nullum est peccatum , oleum infirmorum concedere alicui, seu viro, seu mulieri, volenti illud adhibere ad ungendos aegros, pro recuperanda ianitate. ιinta durimas re. x. sum. I I.

De Sacramento Eueharistia. 22. π Ocent aliqui nullum dari praeceptum diu, num Communionis, sed tantum Ecclesi vicum, quo seclust non peecaturum, qui tota vita non communicaret. Guimenius tr. de Euch. propos

723. Divinum Communionis praeceptum solum obligat in articulo mortis , non extra illum. Vassuendi p. 2I . a . Si quis in Pasthare, transgressus praeceptum, non communicavit, non peccat iterum mortaliter, fi postea non communicet. Sa verbo, Eucharistia, n. 7. Toletus ec Ualentia apud Dianam p. 3. tr. Φ. resti.

SEARCH

MENU NAVIGATION