Artes jesuiticæ in sustinendis pertinaciter novitatibus laxitatibusque sociorum quarum plusquam mille hic exihibentur S.D.N. Clementis 11. atque orbi universo denuntiatæ per Christianum Alethophilum

발행: 1710년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

ig Artes Iesiiticae suis . quibus tria Capitula modo probavit, modo improbavit. Imo Constantinopolitanos jure laudatos a Caelestino Papa fuisse, quo i Nestorio palam restitissent: Reatin, inquit, grex. cui δε it dominu de pasuu jac reapi. Per Consequens ex tot exemplis certissimum est,

quod dum subditi justam habent causam non approbandi fallibile judicium Praepositorum suorum, illud ex Christiana humilitate, simplicitate & obedientia approbare non teneantur, nec judicium suum judicio ipsorum corco more submittere; qu6dque Illustrissimus D. Archiepiscopus Cameracensis quarti Documenti sivi Pastoralis p. a. c. 4. valide confutet eos, qui Ecclesiae in decidendis iactis doctrinalibus fallibilitatem agnoscentes, nihilominus aiunt, superbi indocilisque animi esse, suum quoad illa judicium Ecclesiae judicio coeca o edientia non submittere. enim sinquit vanao et omerica supersilio illos moratur 2 . . . Homines isti imbecilia quadam pietate , popularique is inordinata cui loquitur S. Thoma, credulitate praeoccupati, subruris avul seque adscii fundamentis, ipsum inter auras medias suspensum adficium sustentare moliuntu . Abhorrent ab ea animi arrogantia, qua privatus quispiam audet arbitrari, non se . sed Ecclesiam errare . . . . verum , arraviter secum ipsi pugnant, dum hinc quidem volunt E clesiam in hae vel isia re hic O nunc forte errare ; illius

autem contendunt, in hae vel illa re, cocco more iliam audiendam, ad effugiendam arrogantia ct indocilitatis noram Non sine causa Jansentani . facti Desensores graviter , frequenter in scriptu suis inveeti sisnt adversu tractabilem hanc docilitatem, pietatemque flexibilem, qua tempori serυiat, tutam a procellis impendentibu3 δε-

.em eligat, superioribus His ita faciat satis, ut sibi uni

sit commoda, unam denique quietem suam, homicumque laudem vel ipsius veritatis dispendeo quariat. Verum qu/suum in hac nescio qua docilitate . . . . tempori serviem te perfugium flatuunt, imprimis non vident quam inordinatum sit, si quis id Vseum quod fac bile, atque adeo acta lucertum credis, id ipsum cinquam 2 Decretum ,

462쪽

perinde ac decretum infallibile, caeco more, certo credat.

Deinde urgentur illi acriter a facti Janseri iani Desenseribus '. Ecquid, enim cinquiunt isti arrogantisne atque -- perbe mentis est, quo quu tam diu iurare extimestit, quamdiu alia uulia nisi signi fallibilis certitudine movetur tImo vero hanc ipsam arrogantiam atque stiperbiam omni- η , nisi qui perjuri esse telini, imperant m S. August uus, ct S. Thomas. Enimverb ipsius nobis humilitatis servanda mensura est est humillimus S. Paulinus epist. 12. ad S. Amandum) . . . . Est autem is sanctasse bia, ct humilitas iniqua. Denique hanc inanem animi humilitatem prosequitur Illustrissimus Cameracensis

innumrra evidenti maque exempla refellant. Sive aliqua multorum instar. Privatus quispiam ira ea Curm , qua incorruptissimis perspicaci misique abuπdat Iudicib- , causa ceciderit; tumque, ex peritorum quatuor vel quinque Patronorum consilio, ad Regium appellare Tribunal statuat , ut latum a Curia decretum rescinda- tur: nism ille erit superbia atque arrogantia plenis r Non

est adeo quidem mentis inops, ut se judicibus suis omnibras

videre acutιus credat. Cym autem ilios erroris non em penes noverit, tum etiam absque ulla vel arrogantia , vel temeritate tostigit, arque ex argumentis perisorum

Patronorum studio ac diligentia diu multumque perpensis, infera sapientis hujus religiosique Tribunalιι fassibilita tem , erroris presentis causam , is originem extuisse s ando a foederis iniqui fautoribus decepta Sorbona De- 'cretum 7. Ianuarii Is89. condidit, in quo declarabat, Gallos eo quo se Regi obligarant fidei ac obedientia sacra-

mento re ya solutos esse . . . . Item aliud Io. Februarii tis9o. in quo clarabat, abhorrere se . . . . ab opinionI-bud pestiferis, damnandi que sententiis eorum, qui asserebant, posse is debere Henricum Bor bonium titulo Negis

Asorari, licere lusa conscientia panibu3 1llius adherere , .issique vectigalia pendere. atque etiam fas esse ilium, edisse ut fidem catholicam amplecteretur, pro Rege habere 'is colere. uis Gallos eos omnes, qui, reptati πιπιbHS L et geminis Disse decreris, Henrici III. O Henrici I Ue .

463쪽

Aries D tica imperis se sitaiectarunt, quis cinquam J eos dicat inae

ciles, eaque superbia inflatos, ut se Sorbona Us. acutiores existimarent Zavando Consubsantialis vocem Concilium Ariminem se, o Constantinopolisanum abrogavit cultum Imaginum, haud dubie privati homines, prasenti a nec Pare eompulsi. adversus expugnare debuerunt. An ideo privatus

quilibet, qui Conciliis sis parere primum renuit, fuit animo temerario, eaque superbia insatus, ut se frequenti is Episcopis illis acutiorem crederet rauando in Concilio Mediolanensi 3oo. Episcoporum O eidentis confirmata fuit injusta contra S. Athanasium sententia, selis tribus Dion o Mediolanensi, Eusebio Vercellensi, Lucifero Calaguris avi pro ipso santibus, tresse

si animo temerario renuerunt rauis non vides in expositis hisce casibus singulis, licuis

se privato cuilibet geminum essentialeque incium ita memte complecti, is conjungere, ut utrique pareret I Alterum quidem , quo tam multos Episcopos longe seipso acutiores existimasset, exterioremque frequentium iliorum authre,

ratem esset reveratus. Alterum vero, quo credidisset Camius illos doctrina licet commendatos .. in ea re tamen falliqhiles, potuisse in errorem actu incidere . . . . Nec se posse consentire, ut sua, qua gentium omnium erat, Ades imhefactaretur, atque iunocens, cujur ipsis certa erat inno

centia, damnaremn

In illis easibus omnibus quam inique foret inclamatum: . Non pudet superioribus suis caeco more non parere r. Num . quis tot tamque eruditis Episcopis acutius videre se purat r. Superbia atque arrogantia tumet, quisquis rebus definitia

derogat fidem. Imo in eis odi casibus damnum non resarciendum intulisset, qui quis asseruisset, supponendum siemper id quod desinitur a Superioribus: nihilque in illis circumstantiis esse potuit perniciosius, quam pietas illa re humilitas inordinata, inconsiderata, supersitissa , cujussopus es Superioribus applaudere, etiam cum pericul approhandi errorem di injustitiam. Docilitas, nullis circumscripta limitibus, est sane tum excellensi a , cum m auctoritate, qua nec salsibile nec fallax est veritatis Aoum .

464쪽

Pontifici se orbi denuneiata. f. VIII. 41 I

signum, fundatur. Auid autem a ratione magis alienum, quid, ut ex S. Thomas principiis loquar inordinatum magis, quam si quis humana rationis lumen extinguat, . eamque erroris voluntarii periculo subjiciat, dum fidemeareo more adhibebit hominum coetui, quos ipse actu ere ris non expertes in eo quod es in controυersia censet 'Itaque in iis rebus in quibus Ecclesia fallibilis est, tune Ecclesia non potes non specfari tanquam hominum Caetus, qui, licet doctrina pietateque sint commendati,

iis qua adhaerent humana natura etitiis omnibus laborant. Ideoque possum vanis subtilitatibus praeoccuparict perfringi, mentitum fulgorem in vera evidentia i eo numerare possunt. Possunt,secularem Potestatem perii-msentes , aut siecretis qui sellam cupiditatibu3 decepti, . seu alias male in ormati, partium quarumdam authores O duces sequi, ut supra Gemonstratum est. Ut iliorum miram, sic etiam authoritas fragilis est. Argumentum octavum supra insinuatum ab Ill .strissimo Cameracemi , petitur ex S. ThomZq. Ιχ. de Verit. a 6. ubi dicit, quod semper eontingit inordinatio, quando aliquid movetur non a proprio motivo, sicut si

moluntas moveatur a delectabili sensus, cum debeat tan- sum moveri ab honesto. Proprium autem motivum.

iurellectus es υerum , id quod habes infallibilem verit

tem. Unde quandocumque intellectus movetur ab aliquo fallibili signo , ast aliqua inordinatio in ipso , sive

perfecte, sive imperfecte moveatur. Atqui intellectus movetur ab aliquo lallibili signo, dum a sola movetur aut ritate falliditi. Igitur est aliqua inordinatio , fiab ea sola moveatur, sive perseeheu certitudinaliter, sive imperfecte, & absque certitudiue ei credendo. Porro nihil inordinatum Papa , vel Ecclesia praecipere potest. Uitur praecipere non potcst ut soli ipsius authoritati sive 'trine, sive imperfecte credatur, in iis in quibus autuoritas ipsius est signum fallibile. Videri potest doctissimus Author libri De fide humana , ubi argumentum istud pluribus illustrat, cumque eodem S. Doctore, sicut & cum Guillelmo Parisienti, Richa do de Media-villa, inio dcc. inde concludit i. quod

465쪽

ax Artes Iesiatica in statu innocentiae , in quo homo nihil inordinatum admittere poterat, intellectus humanus nunquam in unam partem judicando inclinasset, nisi Uductus veritate, cui error subesse non potuisset. Quodque proim de , eo in statu, non solum nulla falsa opinio fuisset verba sunt S. Thomae sed penum nulla opinio in eo

Disset.

Concludit et . cum eodem Authore Illustriss Camera-Censis C. 2. nemini imperari posse ut non dubitet, cum habet ille cur dubitet, nisi ab authoritate infallibili: fi-Cut nec imperari potest tit ex incerto certum colligat, id tanquam certum credendo , de quo nullum ipsi προ-- Tet argumentum certum , sed sola authoritas fallibilis, adeoque se sola Incerta. Cum hoc ipsum sit falli, teste Ausulfino Enchirid. i7. ubi eum errare dicit, quirem, et1am in se veram, sub incerto veritatis signo pr 'Positam , approbat ut certam : Aliud nihil est errare , quam. . . . incertum habere pro certo oec, με fat- sum , sive verum sit. Et infra : 'diis nisi errans, m

tam neger. .... habere incerta pro certis oec y Omnis vero error, vitium est contrarium naturae rationali,

prout idem frequenter docet. 3. Idem Illustrissimus concludit, neminem posse assensu plane firmo credere, Ianfinii librum esse haret cum, seu quinque damnatas ab Innocentio X. Alexam dro VII, & Clemente XI. propositiones continere, nisi ad id ererindum adducatur, aut plena persuasione, quam libri examen attulerit, aut Ecclesia autboritare.

qu udo sit signum fallibile. Quippe hoc ipso qui, i Ec

clesiae auctoritas est signum falῖbile , summa quidem ci debetur veneratio, etiam interior; filsum tamen pro Vero proponere potest. Non potest ergo , vi sua pro cise , fideles omnes certos reddere de veritates Nec per consequens dubium omne de veritate prorsus vinceredi elidere; utpote quod sola in contrarium certitudine vinci elidique potest. Itaque si privatum ponamus alia quem , non solum qui . buet, sitne Ianoenii liber haereti

cus. . . . . Terum IetIam qui in animum induxerit, esi

cacisus Mictisque rationum momentia niti sententiam

466쪽

Fanifici se orbi denumriata. g. VIII. 423

contrariam, homini sic assecto nequaquam imperare , aut- etiam permittere queas formula substra iovem , atque adeo sacramenti in formula Serba nuncupationem. Pa

te una pulsat hominem perJicitius ese evidentia ssiatem DerieteriusJ qua apparet falsitas illius quod credendum illi subjicitur. Parie altera nihil suppetit quod imponat iulancem alteram s quodque isi certitudini evidenti opponat, nisi auctoritas i totius Antiquitatis , scholarumque Om nium consensu fallibilis signum proinde, seu argumen tum fallibile ; quod praevalere non potest isti certitudini evidenti. Inordivatio fit itaque. . . . si tute si Θ p propeia credulitate mens assentiatur , dc certitudine , quae ipsi evidens videtur, aspernata , dedat se

Si quispiam dicat authoritatem summi Pontificis, Episcoporumque ipsi consentientium , etsi non omni mode infallibilem, sic tamen esse moraliter infallibilem, ut ob respectum ipsius dubium omne comprimi debeat; etsi enim non sit ab omni erroris periculo prorsus immunis , moraliter certum est eam in definiendo facto Iansienti aestu non errasse. Contra : ne totius quidem Ecclesiae authoritas pure humana. in iis in quibus ex Christi promissione non adest illi spectabiter Spiritus Sanctus, immunis est a morali periculo erroris nec proinde vi sed praecise fideles moraliter certificare potest, se in definiendo illo facto actu non errasse. Non sinquam id magis potest in rictis doctrinalibus, obsturis & controversis, quam in personalibus , de quibus argumento sequenti. Nec certe certitudo illa moralis de facto Jansenti magis haberi potest sala vi aut horitatis Ecclesiae. quam certitudo moralis de facto Origenis, Marcelli Ancyrant, Theodoreti, Honorii Papae Occ. Cum enim Ecclesiae authoritas aeque ad lit factorum istorum decisionibus . quam decisioni facti Iansentani, seu sola Ecclesiae authoritas sufficiens non sit ad fundandam se sola moralem certitudinem 1actorum illorum , consequens est quod nec sufficiens sit ad fundandam se Qta moralem certitudinem facti Jam scalaui ri nec proinde ad fundandam obligationem cre-

467쪽

ψ Artes 'starisadendi factum istud, magis quam adiundandam obliget tionem credendi facta illa. Ad quam si foret se ficiens

ab obedientia Ecclesiae debita palam desecissent Baronius, Bellai minus, Perronius, S. R. E. Cardinales excellentissimi, sicut M Petavius, Sirmondus, aliique supra commemorati Theologi eruditione eximii, qur factis illis per Concilia dc Pontifices decisis fidem adhibere detrectarunt. Quod cum asseri nequeat, nulla es mentis Clusio manifestior 'it Illustrissimus Cameracensis ubi supra c. Φ,) quam eorum, q1ιi dum altera manu avellant ab Ecclesia verum ac proprie dictum non errandi privssegium altera nescio quod infallibilitatis phantasma reponunt, dum

ei fidem siemper adhibitam volunt. Si Ecelsam fallipeise existimant, si Religio generatim nori spondet eam actu non falli, ubi de quaestionibus hujusmodi judicat vana ct ridicula superstitione ducuntur, ne deceptionem

eo caseu timeam, tibi eam acta timendam confitentura

sua sunt tandem illa m eria r ast id in illa eun tione religionis es uid eam, quam actu fallibilem

iutrepide supponis, credere trepidas actu deceptam, chma Usi erroris argumenta subsunt ' ABGd cohaerens m nus , quid magis extra locum , quam imbecilla illa se obscura pietas, crediaitasque plebeia, ct juxta S. Th mam ab ordine aliena , qua sit, ut cum Ecclesiam a tu falli posse semper confitearis , eam actu non falli, comtra quamcumque dubitandi rationem, imo contra rationem evidenter persuadentem eam actu falli, caeris oculis, is commoda quadam animi docilitate, qua sepericulo caute subtrahit. semper se ponas tsi dicat 1. quod si Ecclesia in decidondis ejusmodi quaestionibus falli queat, multo facilius . tu de quilibet

privatus

Id quidem verum est ceteris paribus, si' utique critiacus labor, sollicita industria , aequum. sine prae cupato affectu) examen, textuum inter se, Cumque auth ris scopo accurata collatio, aequaliter adhibita. fuerit ab Ecclesia, vel a Papa dc Epistopis, atque a privatis. Sed haec omnia a Papa & Epistopis pari exactitudine pro stita non sunt circa quaestionem criticam de facto Jan

468쪽

stiui. quemadmodum a plurimis privatis Theologis , pietate di eruditione praeclaris ; tametsi caetera a Papa& Episcopis rite examinata fuisse concedantur. Theologi porro illi religiose testantur nihil aliud a se deprehensum in Dinnii Augustino , post sepius repetitam illius lectionem , Si aceuratisi inum juxta criticae leges examen, nisidoctrinam gratiae per seipsam silva libertate

Dixi, omnia supradicta pari exactitudine praestita non fuisse a Papa & Epistopis, utpote quorum pauci librum

legerunt. longo pauciores sensum illius ad criticae leges exacte distusserunt, imo verisimiliter nulli. Nec enim ipsis vacat. Multo minus Romano Pontifici ,. totius Ecclesiae negotiis occupatissimo. Ad paucos proinde Consultores examinandi cura devolvitur; ex eorum dumtaxat examine dc inkrmatione causa a Romano Pontifice definitur. Porro certum est consultores illos non semper perspicaciores esse privatis Doctoribus praecellentis eruditionis ingeniique prae ceteris acuti; quorum etiam cura, industria, sedulitas, exactitudo in examinando se-

eundum criticae leges sensit libri cujuspiam sepe non minor . imo plerumque major est quam illorum Cer tum est ergo, per fallibilem ejusmodi definitionem in

Censtrum illorum examine. inλrmationeque unic/ὶ datam vinci semper non posse omne dubium , in magis exacto acutiorum, magisque perspicacium examine plerumque fundatum.

In causa quidem quinque propositionum teste Alexandro VIIJ ea adhibita est diligentia, qua major demderari non potuit; sed in ordine ad quaestionem dogmaticam, an & quali censura qualificandae rent; non inordine ad quaestionem criticam, an haereticus sensu se rum in Jansenti Augustino contineretur , eumque Jan senius intendisset. Nec hoc dicit Alexander VII. Nec distutiendum Innocentius X. Consultoribus injunxit, sed ut singuia propositiones per se examinarentur , is qualificarentur in abstracto . sicut jacent, absque ullo respectu ad Auctorem. Et ita conclusum Hille in prima consultorum Congregatione iacta in domo Cardinalis

469쪽

Spada, die r . Martii 3631. testatur Lucas Wadlagus, Consultorum unus, in Relatione de negotio s. propinsitionum. Testatur 3c Commissarius Sancti Ossicii in suo ad s. propositionem sumragio seu voto dicens: πισpropositis non est quali caritas ratione proferentis: quia proposita fuit in abstracta , ut prastinati ab omni prose. reme. Denique Illii strin . D. Bosquetus, uiscopus Lindevcnsis in sua Relatione cmemorata in processu Ver. bali Conventus Clari Gallicani anni i6ssin testatur, si-hi a stimmo Pontifice dictum , quod noluisset exprimi nomen, nec memoriam Iansenti e agi de quaestiora fam praehὸ. Santa morius quoque in Diurno suo P. c. a. testatur , Augustini Distipulis in audientia unica quam ab eo lem obtinuerunt et i . Januarii rosa. i piis εsua Sanmtate vetitum, ne ullo mois D .nii facerens mentionem. Nec ab eadem Sanctitare ipsig concessum fuisse; licet postillatum , ut in judicio colitradictorio super Sisto Iansenii, coram ad retiariis suis audirentun

prout necesse erat ad removendum omne dubium mpensecto illo , ne Catholici Episcopi liber dc persona de

Ecclesia bene merita absque nece laria defensione, Comtra Dei legem Icondemnaretur. Ad hoc quippe in exaΦHine contra eum facto nihil praetermittendum erat sub tilitatis; ne innocens in libro suo damnaretur, prout in examine contra Theodorum Mopsiuestemim , Concilii v. Patres Collatione quarta dixerunti oportet in examis natione, qua contra eum trovenit, nihil prater mitti subtilitatis. Propterea etiam in Congregationibus de auxiliis

toties in judicio contradictorio audiri postillarunt, & per decem annos auditi fuerunt Libri Molinae Defenseresssicut Zc in causa Rituum Chmensium per annos sexaginta. Absilue examine quippe contradictorio, dum fimri potest, vix possibile eth, in casibus Obscuris , dissiciis libus, & valde controversis , judicia haberi manitesta. neces arta ad virandum periculum , innocentem in lubro suo condemnandi, civilique vita, id est fama & h nore velut haereticarum quinque propositionum Authorem spoliandi. Et ne 1exaginta quidem Annorum examen Jesultae iussi eiens putant ad Ritus illos condem

470쪽

nandos; ide6que examen ulterius postulant, decretique absque illo tam revorationem , prout litterae Romanae

docent.

Prorsus ergo infundata est , moralis facti Ianseniam certitudo ; nec per Romanum judicium sublata ambiguitas illius, de moralis incertitudo, magis quam incertitudo fasti Theodoreti per iudicium Concilii V. vel facti Nonorii per judicium Concilii H. Et quamvis in i certis & dubiis , presumendum sit in gratiam superi

rum, quorum potior est Authoritas; non sic tamen ut praesumptio ista certum emciat quod alias est incertum, certumque postulet, exclusa omni dubitandi ratione . mentis assensum , sed sic ut ceteris paribus judicio privatorum praevaleat judicium sicet incertum) superiorum ; lic etiam ut dum utraque concurrit authoritas, falsitati obnoxia, major superiorum, minor privat rum Doctorum, ceteris paribus praeferatur major, diticet majori semper debita non sit firma assensio cluae Dii debetur veritati, vel ratione evidenti, vel authoritate infallibili propositae) semper tamen debita sit talis veneratio, religiosumque obsequium, ut ab omni contra judicium majoris authoritatis assensu abstineatur, dum hinc inde nihil oceurrit nisi fallibile veritatis sisnum, tuncque solum iu assensium contrarium prorumpatur , cum adest intima conviciae mentis perrumo ex accurato rei examine profesta, qua quis evidenti argumento convictum se intelligit, majoris authoritatis Judicium a veritate aberrare. Tunc namque authoritas major cum authoritate minore non consertur , sed a thoritas extrinseca non convincens , cum persuasione intrinseca argumento evidenti dc convincente nixa, quam

liberum non est abjicere quamdiu nihil in contrarium occurrit , nisi signum fallibile & incertum ; argumento proinde seu signo certo dc evidenti cum modestia post-Ponendum. SUB

SEARCH

MENU NAVIGATION