Ignatii Loliolæ vita, postremo recognitaIoannes Petrus Maffeius

발행: 1605년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

kla aena mirum virtus ac potestas est Crucis δ' nequaquam pari splendore vel pul claritudine ; Haque quod ius pica L LS pri e .gHu-atizas fuerat tum denta lue clare perspexit elle letino iniim eo de iu-que deinde saepius apparente , tantum ala est Vr n oueretur, v zli , lud etiam baculo per coli temptum abigiles. Atque eius lure gC- , nerii per id terii pus plane diui Ditus alia multa percepit. Quodam

die , duin i ii dicta publica i upplicati Oile Minore uae religio iuria a-,gmen instruitur; & Ignatius interim beatist; n. ae Virgini psallit . . insistens gradibus templi Dotuini cani; subit b in D cum ua rapta. mens .eius est, quasi pcr appolita qhiae da , & maxime illustria sylii

bola, Trmitatis ipsi iis numen augustiis in iura ce incret discinctu personi S, vir uni est eius v. Qua visione talato gaudio est delibutus, ut neque in ipso mox agmine lacrymis de singultui crebro tem perare valuerit, Deque vero totum eum diem alia vita de re, ira si h Tancti Istino illo fidei Chiistianae inr sterio, disputare: i . que la-ix similiuin & exenapiorum varietate dc copia, ut cuncti obitu pe... scerent: quila etiam per eos ipsos dies non dubita uir homo, litteraruna propemoduni ignarus , librum de Trinitate conscribere quoquo potuit stylo : usque adeo coelestes typi, quos diximus, in

eius memoria atque intelli sentia diuinas illas rerum altissimaru in notiones imprellcrant. Ac lie et antea quoque oc monadem iii triade , & in monaue triadem salicii ibi me coleret, suasque de naturae diuina: commuimer,&Ieparatim singuIis petionis preces hymnosque per folii ercri ab hoc tanteii Iaptu , onge sttidiosior di ardentior eualit tu eodem ollicio pietatis, cavique laudabilc c5suetudinem ad extrent in I que u itae retinuat, lic, ut pracipuam ea petet voluptare in , S proprio quo clam sensu rerum caelestiuinassiperetur uotiescunque sanctis, inυς Trinitati sacra pelage iet. Neque vulo furi hic finis mirabalium visionum: si quidem rurius

per spiratica tones arcana, ,& ia, ystica quadam cxempla, oblatus est et t. s menti modus t pie, 'mira in linius uni Dei sitatas molitionesum nius ille icrum cura lex tenuit : quas iij iiii rationes atque doctrinas, ut oti mino vireS nuturales cxcedunt, sic pollea negabat igitatius polle verbis aviti in Drari, nedum ea primi. .Ptar terea cum

eri scio Millae in eodem templo Dim iiii cano interestet, dum a sacerdote de more liost: a stilutaris attollitur, apertissime vidi i 1

gnatius ilia specie Clitis tum Deum eundem & homine verilsim Eronti eri .Faesulia est etiam altas vado, sidque ipsim et, qui inter- faeie, testati sunt ut alienatus a lini sibus, a Completorio Sabbati ad alterutia usque proximi Sabbati Complet otium in altis

22쪽

LIBER PRIMVs. 1s

hus qui rei totius euentu attente exspectabant quasi E prosundo

somno excitatus, repente sustulit oculos, letum perquam tua uiter inuocans; atque interim pii quidam homines mortuum rati. utique tet raemandassent, nisi contemplati omnia diligentius, ac perientalo corpore, latentem In eo v I tam ex tenui cordis palpitatione selisissent. Ad haec, intento precationi, sese non semei taChritius Dominus tum Virgo mater ostendit . quibus , & aliis id genus clementiae diuinae subsidiis, in recta fide usque adeo coliris rimatus est, ut etiam si nulla exstitiisent Christianae religionis ma- numenta vel testimonia, nequaquam tamen dubitasset, ex iis ta- tu in modo quae Deo sibi aperiente cognorat, mortem pro de sensione catholicae veritatis oppetere. ; & qui paulo ante vix vocalis nollet orationis viam, paucis mentibus tantam rerum spiritualia peritiam ac tantam i ei familiaritatem est nactus; ut quidam, eius omnia vel dicta vel facta curiose obseruantes, intepesta nocte supplicantem animaduerterint seleuante spiritu sag - corporis quatuor circiter cubitis a terra sublimem : & quidem ex consortio sermonis Domini l quod de Morse scriptum legimus tota facie mirum in modum radiante.

a V AE omnia, quamquam egregia atque expetenda per

se, tamen eo pluris erant in s gnatio facienda, quo magis erant cum aliorum fructu & utilitate conjuncta. Nani in caeteris ornamentis ac beneficis, quae in eu Deus plena manu congessit, illud equide vel praecipuu duxerim, quod in tanto perfectionis ardore non dedit illi spiritum solitudinis, animisve uni sibi vacantem, sed Christianae prodagandae fidei cupidi iii mu, ac mire studio su in diuinae gloriae saltuisque comunis. Cum igitur acta eius in Montei errato i quam tuam ea ipse occultissima voluerat esse institutamque vitς asperitatem ac sanctimonia vicinis locis fama vulgaret, ac nobilitate viri praecipue, rumor ut fit etiam in maius attolleret; ingens hominum concursiis ad ea fieri caeptus partini visendi gratia partim etiam cosulendi; quos ille ut omni conatu quam acerrime ad Christum adiungeret, neu squalor ille nimius & diutina illuuies ad se adeuntibus terro rem incuteret , primum deponere sordes , dc externum cor-

23쪽

a IGNATII VITAE

poris habitum eae pit aliqua ex parte componere: deinde cum inistelligeret difficilem in primis & ancipite est e curatione animosum; quo cautius rectiusq; in re tanta procederet, ope diuina suppliciter etiam atque etia implorata, sitae conuersionis originem ac seriem, variasque tentationum procellas ac tenebras, S subsequutam mox tranquillitate ac luce, quam accuratisti me fecu expendens, demum ex iis quae partim caelesti magistro dictante perceperar, partim etiam ipsemet experiendo cognorat,de fructuosa ratione meditandi orandique praeclaras obseruationes & 1aluberrima praecepta conscripsit: qui liber ut antea dictum est) Lx.ercitiorum spiritualium titulo, tempore procedente deinceps ab eodem auctus atque recognitus, & Romani Pontificis indicio aetestimonio comprobatus, ita multos omnis aetatiS atque ordinis homines, tum in eligendo genere vitae, tum in componendis moribus, perturbationibusque sedandis, ac praesertim in retinenda constantia salutari, nitrum in modum iuuit, iuuatq; quotidie; ut iure optimo videatur hoc no in postremis numerandum esse remediis, quae diuina bonitas hac hominu aetate vel ad corrigenda taculi vitia,vel ad renovanda veterem Ecclesiae disciplinam clementer adhibuit. His ergo meditationibus , quos ad bonam perfectae virtutis frugem Ignatius reperiebat idoneos,. paulatim & quasi per gradus caepit excolere: caeteros interim precibus monitisque, prout sese dabat occasio , a vitio tu foemtate deterrens, atque ad studium et ternae beatitudinis incitans: idque eo libentius atque securius, qu bd communicandis iis, quq a Domino acceperat- , nihil interim sibi religionis ac spiritus deperire sentiret. Nec selum venientes ad se benigno excipiebat alloquio, sed etiam inuitatus interdum ab aliis ad prandium , minime recusabat accedere; nimiru eo consilio,ut ex re & ex tempore sumpta occasione, qui se in Dei gratiam terrestri pauissent cibo, eos. dem ipse vicistim spiritualibus epulis & opportuna quapiam adhortatione reficeret. Atque in hunc fere modum adiuuante Domino permultos ad arctam salutis semitam avia lata&spatiosa traduxit.

Ei GRAVI MORBO PER I

. . . . CAPUT IX.

SED in eiusnodi euram dum incumbit argentius, nec tamen interea fere quidquam de assiduitate precadi ac de quo licia- vitae asperitate diminuit, morbum ex ingenti labore cotraxit adeo

24쪽

LIBER PRIMVs. 'aded perieulo sem &grauem, ut saeuiente atrociter febri proxime ad mortem accesserit; quo tepore & oppidi magistratus periculo viri permoti, publice diuertorium illi curarunt necessariis rebus instructum:& praeter aliam amicoru turbam, honestae matronae, quae vitandae pestilentiae causa Barcinone sese eo receperant, certatim agro tanti assidere,& nocturnas agere excubias, perinde quasi in unius vita salus omnium verteretur. Atque his populi ossiciis, ac pia sedulitate bonorum, ereptus e praesenti vitae discrimine, in id ipsum iterum ac tertio recidit ob cam cauisam, quod nondum plane confirmatis viribus i blandimenta videlicet carnis & veteris hominis malitia veritus prς propera festinatione ad pristinas occupationes corporis animique redierat : quarum pondere oppressus , denique didicit ipse, aliisquadeinde pricipere solitus est , imbecilla valetudine minuendos labores, curandumque tali tempore, Vt quantum de consuetis exercitationibus infirmitas demat, tantum ad Dei gloriam de proximorum aedificationem aequitas animi & exemplum Christianae fortitudinis addat. Vetabat idem etiam corpus debito somno ciboque fraudari, multis eo tempore doctus experimen iis, ut moderata sobrietate vegetatur animus, sic immoderata vigilia vel inedia vires adeo fransi ac debilitari, ut mens earum ministerio destituta, vix munere suo fungi, aut ad contemplatione rerum diuinarum possit exsurgere. Veratus igitur, ut dicebamus, diuturna & periculosa aegrotatione, demum ita conualuit, ut ex reliquiis morbi dolore stomachi molestissimo subinde cruciaretur: quapropter calceos induere , & panni crassioris tunica cinerea, & capitis tegumento contra saeuitiam hyemis munire sese elotum hominum benignitate praecibusque coactus est.

DE INANIS GLORIAE UN

CAPUT X. AC es s si et ad illa corporis aegrotantis incommoda, grauis etiam animi cruciatus,ab importuna quadam inanis gloriae tentatione profectus. Dum enim ingrauescente morbo conscientiam suam dili sentius excutit, seque ad extremucomparat mortis agonem, subiit illi repente . se iustum este, neq;

ullo pacto sibi de sempiterna beatitudine dubitandum. Cui sua soni dum resistere vi iamma conatur, intelligens ut quisque s bi

25쪽

maximὁ plaeet,ita Deo maxime displicere; diuturnum & anceps

intra sese certamen tanta tentatione metuque sustinuit, ut miris modis quotidie torqueretur, majoremque ex offensionis diuinae formidine, quam ex ipsa graisantis morbi vehementia, metum ac solieitudinum caperet. Versabat videlicet in omnes partes hominis animum daemon callidus, Christi permis tu; S quem despexationis jaculis paulo ante superare nequiuerat, eumdem rursus nimiae confidentiae ac vanitatis elatione supplantare & euertere nitebatur . Sed contra eius nodi cogitationes Ignatius, Min ipso ut diximusὶ morbo, &recuperata postmodum valetudine, cum diutius dimicaret; partim agendis identidem Domino gratiis, partim naturae humanae fragilitatem apud se reputando, denique diuino praesidio detestabile hoc ingrati animi vitium ita debellauit, evulsitque radicitus , ηt postea, quotiescunque salus animarum aut Dei gloria postularer, sua non minus bona quam mala, sine ulla prorsus cenodoriae titillatione, palam ingenuo

expromere L.

DE PROFECTIONE HIERO-

tualium rerum scientia instructus, partim etiam arte quadam & cqnsuetudine regendarum animarum imbutus , cum nihil vulgare aut exiguum -- a Siraret animo, sed egregia quaedam & ardua ita Dei gloriam ab ipso conuersionis initio concepisset Hierosolymam, quod iamdudum habebat in votis, petere omnino constituit, non tam ut Christi Domini sacratissima incunabula ce neret, tametsi idipsum Vehementer optabat quam ut in conuertendis ad Euangelii lucem infidelibus, qui ea tenent loca, vel operae pretium' faceret ; vel certe martyrii palmam, cuius auidissimus erat, acquireret. Sed hoc suum de praedicando Euangelio consilium, vitandae scilicet humanae laudis causa, nemini prorsus aperiebat: peregrinationis vero propositum, cum necessario amicis paterecluet , multi primum id ei muisti, rationibus dissuadere, obtestari etiam & orare ne populum, ab se nuper e somno vitiorum exciratum ad studia virtutis pietatisque, repento desereret, uva se ipIe , affecta praesertim

26쪽

LIBER PRIMVs.

valetudine , itineia r. . ni tot ni quo ac tam periculoso ccmni ita ei et . deinde cum nec precibus nec suos Onibus eum de sententia cenio LeIe pC sicut , iii stare salic ni S urgere, ne incomitatus abitet; ni uita poste in tam rennotis ignotisci hic sibi regionibus ac tantu istum lauInanari ni vasu late contingere , quae praetentam cuiuspiani fidelis opina solatiuntque acquirerent. Omnino probabilia videbam ui osse ire, & humano iudicio rem assima tibus etiam necc si arta: nec vel O deerant homines impigri, peritique linguarum, qui sese illi comites laboris ac periculorum libent ei OBOIOH. e Ium lynarius, qua erat anima altitudine , in coelum lini per intentus, atque a diuina prouidentia usquequaq; pendere patrabiliter cupa cnsi amicis cmpla sua in eum studia profitentibus ita remisit,ut diceret, in pracipuis hominis Chtistianivit tutibus non modo fidem S charitatem esse , ,emim etiam spe.

Eius porIo comparandae glatia certum sibi esse non modo sine viatico, sed etiam sine comite iter id ingredi;qudd clare perspiceret, si, qualia multa potiunt homini accidere, peregrinanti praesertim, sibi quidpiam. euenisset, fieri non poste quin aliqua salistem ex parte comitas praesidio fideique conhderet: proinde quidquid in eo spei loca siet , id utique ex ea detractum iri fiducia, quam totam in uno Deo clamcntissimo parente ac rectore vellet. eae repositam.

NAVIGAT IN ITALIAM.

HA c igitur mente sub initium anni M. D. X XIII. magn.

omnium dolore Minore si a proscctus venit Barcinonem, ut in Italiam ex eo loco trajiceret. cumque peropportune paratam ibi nauem offendisset, egit cum naua Icho luppilciter, ut se mendicu egentemque gratis admittere ac transportare ne grauaretur. cui naulum qui cc in ille se rc misturum promisit; ea tamen conditione, ut nautici tali cm panis, quod erat necessarium, secum inferret . Eo responso cuna vehementer angeretur ignatius, quod conmeatus copiam, quam ui S exiguam , ce Ine Ict inopiae illius, quam sibi summam pio potuerat, legibus aduersari post

multas anxiasque cogi rationes totam rem denique pei mittere statuit arbitrio Sacerdotis, quem sibi paucis illis diebus Barcinone tum suae conscientiae judicem tum interprete diuinae volutatis elegerat. 1llere cognita, ignatio Iespodix, aequa postulare

27쪽

xt IGNATII VITAE

nauarehum: proinde non resistendum esse, nec vero timendum, ne si eibaria, ta vilia praesertim ac necessaria, sibi parauerit, quidquam idcirco contra consilium persectae paupertatis admittat. Tum Ignatius quamquam soluto via dum religione animo,tamepartim sacerdotis impulsu, partim etiam metu occasionis eius amittendae;emendicata de more pecunia, panes in nauem imposuit,&ne quid praeterea secum inferret, paucos qui superfuerantuum os reliquit in ipso littore: deinde solutis anchoris die quinta Caietam non minus periculata quam celeri nauigatione delatus, Roma pedibus iter intendit, ac prima nocte diuertit ad villa militibus refertam; quibus elaria quaedam ac turpia molientibus tanto animi ardore ac vociferatione se objecit, ut ibi partim verborum pondere, partim constantiae miraculo obstupefacti, ast agitioso conatu destiterint. Inde laboribus maximis, cum saeviente per eos dies pestilentia luridus ipse ac macilentus tectis fere atque oppidis arceretur, denique in urbem Romam haud ita aeriter custoditam , lassitudine ac fame paen E confectus, introiit ipso Dominico die Palmarum . cumque venerabundus religiosissima quaeque loca obusset, Adriani VI. Pont. Max. pedes exose latur. Mox paranti Venetias ire, ut in Palaestinam inde transmitteret: rursum Hispani amici nonnulli, qui Romae eo ipso tempore versabantur, profectionem dissuasere cum aliis rationibus, tum

praecipue nauigationis longae dc infestae periculis proponendis: . uippe cum paulo ante, per summum nominis Christiani aequEamnum ac dedecus, Turea Rhodum insulam expugnasset, quo nuntio videlicet omnis Italia cohorruerat. Sed cum Ignatius ab instituta peregrinatioue nullo terrore posset abduci;illud saltem hortari & orare institerunt, ne se daret in iter et iismodi sine pecunia, tum in alios usus necessaria, tum utique ad naulum pro traD missione soluendum . nam ut Venetias emendicato victu peruenisset, quae deinde ratio quet spes homini externo & ignoto foret,

in tam remotas regiones trajectum nanciscendi gratuitum Z Proinde tectὰ amiceque suadentibus ne resisteret,juvariq; se in Christi gratiam aliquo saltem viatico pateretur. Cum haec & alia eiu simodi asseuerantes pariter ac miserantes ingererent; saepius eadeiterando, cunctantem ac tergiversante denique perpulerunt,ut in ipso discessu aureos aliquot nummos acciperet. quo ille subsidio oneratus Verius quam instructus, non multum processerat viae, cum rem totam attente contemplans, seque ipse accusans

grauiter, qudd de fiducia di uina humano metu se dejici, fixumq; paupertatis propositum oblato auro passus esset infringi; parum abfuit

28쪽

abfuit quin omnem pecuniam illico indisnabundus abjieeret: sed quia id prodigum ac Deo ingratum fore videbatur, decreuit

certό in obuios pauperes paulatim insumere . quod elim alacriter praestitisset, breui & nummis omnibus vacuus & stimulis c5seientiae liber euasit. Pergentem porro Uenetias, eadem quae iupra memorauimus incommoda & difficultates itinere paenE toto vexarunt. Saeuiebat etiam tum locis aliquot foeda lues atque contagio 1 dispositique custodes aditus oppidorum assidue tuebatur. Ignatium vero ex ipso corporis habir u vel in summa coeli temperie metuisses. Obsita erat squalore vestis & horrida; color exsanguis, cauum macie caput, conditi introrsum oculi, & inanes faucium sinus. quocirca fiebat, non solum ut exclusias adiuersoriis omnibus pernoctare saepe cogeretur in publico, sed etiam ut pallore &macie peremptum, rigentemque, praetereuntes aliquandis nonnulli ceu monstrum quoddam aut triste simulacrum horreis rent. Ipse vero linguae imperitus, ignarus itinerum, cum prae de

fatigatione saepe deficeret; ad Fossam tamen Clodiam Deo adj uante peruenit, quo ex emporio breuis & quotidianus Venetias trajectus est. Ibi certior factus a viatoribus, obseruari Venetiis omnia diligentissime,&e suspectis praesertim regionibus venientes accessu prohiberi; flexit inde itinere terrestri Patauium, quorundam consilium secutus, qui idipsum periculi metuentes, taciliorem sibi ex ea urbe Venetias trasitum fore sperabant: iideque Ignatium adiunctum sibi comitem, pret imbecillitate haud ita aequantem gradus , in campis circumpadanis repente destituunt, unius ope Christi subnixum: qui sanὰ pro sua innnita clemetia laboranti seruulo in tanta solitudine minime defuit, sed proxima

nocte sese illi, quemadmodum antea saepe lacerat, visendum obtulit, recreatumque mirifice, intra ipsa Patauina moenia primu , deinde Venetias, sine ullo errore aut difficultate perduxit. nemo quippe ex Patauinis custodibus ad portas, nemo ex Venetis exploratoribus ad insulas frequentiores appropinquantem l cum navim ingressi de more singulos vectores diligenter excuterent Ignatium, nulla munitum valetudinis tessera , ne appellauit quidem emirantibus, cognita postmodum re, Clodianis desertoribus illis; quibus per adulterata videlicet symbola introitus in urbem utramque non sine magna vel solicitudine vel contentione patuerat. Venetiarum v sis, in recessu intimo sinus Adriatiei, ea regio ae situs est,ut leniter stagnantes ex alto aquae illam ex omni

Iarte circumluant. ea inclytae urbi& ad merces copiasque inue endas opportuna receptacula,& contra hostiles incursus m uniu

29쪽

xo IGNATII VITAE

menta firmissma sunt. Ex iis porro aestuariis, majores minori scireuripi totam urbem intercursantes , variis maeandris ac flexibus ita distinguunt, ut, quot in partes pedibus, in totidem sere mari aditu sit;egregii, sane vel artis vel naturae in iraculo. Inde vi eoru , insularum, ac pontium ingens numerus: ut qui diutius ibi versati non sunt, viarum locorumq; modo varietate modo similitudine saepe fallantur. Sed contra eiusmodi ambages certu paratumque remedium est maxima multitudo cymbarum, quae usquequaq; dispersae, nominatim ad omnia & publica & priuata loea quelibe e

haud ita magna mercede trajiciant. Ignatius naui Patauiria,ex iis quae per Medo acu flumen assidue com eant, in area Marciana sub noetem expolitus, cum neque vias ad publica xenodochia nosset, nec portitori conducendo suppeterent nummi; assuetus longo iavsu male cubare, sub porticu Procuratoria, quam appellant, in-eendentibus iam se tenebris , vacuum opificis cuiusdam fulcrum elegit, in quo fessos artus utcumque reficeret . Tenet fama, litterisque multorum est memoriae traditum, dum ille ibi noctem ex rugit, vicinum senatorem M. Antonium Triuisanum que ipsi multo deinde post eiusdem ciuitatis principem vidimust coelesti voce excitatum,increpitumq; quod in multa veste molliq; strato de-eumberet ipse, cum interim Dei famulus peregrinus non longi3 a vestibulo illius aedium jae8ret in publico pauper, & omni humana ope ac solatici destitutus. itaque ingenti metu & horrore perfusum prosiliisse confestim,&quaesitum diligenter Ignatium exiseepisse perhonorificἡ . Sed ille postridie cum in amicum veterem Cantabrum incidisset, a lautiore hospitio sese ad eum familiari.

ter transtulit.

NAVIGAT IN PALAESTINA M. CAPUT XIII.

IJ ν eum aliquamdiu moraretur, in omnem nauigandi oecationem intentiis; ecce tibi nouae amicorum pugnae, I quos illi

ubiuis breui conciliabat cognita viri virtus atque modestia euvariis terroribus ab instituta peregrinatione reuocare conaritiis; 'uibuet ille, Deo fretus, ita resistebat, ut diceret, pro certo habere se,ut caetera cuncta deficeret, vel una solui amodo tabula quo cupiebat utique peruenturum. Nec eum sesellit bonitatis diuinae fi . ducia . Cum enim eo anno formidine Turcarum,ut diximus,

lit.

30쪽

2IBER PRIMUS. 31

rito minor esset in Iudaeam peregrinatium numerus, S quotquot

erant, simul omnes paulo ante titulisent; desperata iam a caeteris re, ignatius repente fit certior, naue in in Cyprum parari patricio Veneto, praetori eiusdem insulae desii gnator cumque inde non ignoraret breuem atque facilem esse trajectum in Palaestinam: nullo adhibito deprecatore, cum tamen multi nec aspernandi suppeterent, ad Venetorum Ducem Andream Gritum adiit ipsemet.

insigni non minus humanitate quam prudentia principe: ac Deo fauente facile ab eodem impetrauit, ut gratis in Cyprum usquade ueheretur. Sed interea dum praetoria ornatur nauis, in febrim Ignatius incidit, faetum diuinitus est, probandae scilicet eius constantiae causa, ut quo die pharmacum hauserat, eo ipso nautae signum prosectionis ediderint . qua re minime conturbatus ignatius veniam petit ab hospite; qui pertinaciter ipsum etiam atque etiam retinere conatus, cum nihil omnino proficeret, consulit ut medicus. ille vero sine cunctatione respondet, hominem ad interitum ruere. Attamen ignatius nihilo magis immutatus,& cae-Iestis nimirum medici ductum sequutus, felici san E cosilio I quod

tamen admirandum potius quam imitandum aliis duxerimi fluctuante etiam tum in stomacho potione conscendit; factumque est Dei beneficio, vi ora soluta, inter nauigandum, ex ipsa maris agitatione tantam vim pesti seri ac vitiati humoris c uome- ret, ut morbo plane leuatum sese celeriter senserit. Recuperata valetudine institit suo more , quoscunque poterat factis dictisque ad virtutem & pietatem adhortati. cumque in eadem naui per summam impudentiam committi grauia quaedam flagitia eomperisset, non dubitauit apertum dedecus detestari palam; &impuros illos homines tanta orationis acrimonia reprehendere, vili facta cum nautis conjuratione molestum sibi monitorem Indeserta quadam insula exponere, atque ab suo conspectu & consuetudine procul amouere decreuerint. quam rem odorati e vectoribus quida Hispani ad I gnatium pro amicitia detulere, suadentes etiam atque etiam, ut in loquendo cautior esset, sibiq; c6suleret. sed ille nihilominus turpiter peccantes objurgare perrexit, diuinae prouidentiae ope subnixus: cuius beneficio factum est, ut ad insulam sceleri destinatam appropinquantes nautae, aduer se repente vento rejecti,volentes nolentes ignatium in Cyprum usque peruexerint: ubi clim stare ad salinas peregrinam nauem,

de qua supra diximus, audi illae; illue itinere terrestri se contulit: in eamque gratis admissus , nihilo plus viati ei secum intulit, qua in priores intulerat; Christo uno videlicet fiet', qui tota illa

SEARCH

MENU NAVIGATION