Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ARRATA CORRIGE

Pag. s.

qua quae

lin. 4.

basis lin. 31. quaquasi in. T.

eum sit hoe eum non sit Melin. Iraonti

iidem locis iisdem locis

lin. 2 modo modus lin. s. Dertinent pertinet litti pensi quot andem quo tandem lin. 36. absolutum absolutam lin. 28.

lactatio luctatiolfm 32. elisenda eligendi

qualin. E.

I. int. I. 7D Ont. lin. Illa ad unam ad unum

quaquae lin. 26. . I 62.

hoc nam Iin. a. extensum externum

culpam culpam lin. s. quo

iin. 3 l. Petrum Patrum lim a motum motuum liα ΣΦ

uis Perliα T. oecasinnes occasionales liα 2α facio faciolin. 38. si laut necessariae. si sunt necessariae lin. ΦΙ. pestibus

ipsis ipsiuslin. 36. acquirent acquirerent Iiα Ι 8.

generare

senerare debuitlio. II. sed quia eam ita quia cum

Subtilis Amaga Subtilis Arriaga

Sholasticis Scholasticilin. Isaristincta omnibus Eistincta ab Oimnibus liα 23. Zenon excirpit Zenon haec excerpitlio. I.

posse infinitum posse in infinitum

cessabit ..In nihilum cessabit, in nihilumlin. - .

obstrusit

obtrii sitim. 4 . confirmatam

confirmatam difficultatibus sol .endis lim δ'

continuo partes continui partes lin. Io. transtuli trianguli

viribus gravitati viribus gravitatis lim ulti

52쪽

THEOLOGIA NATURALIS

f. I. Definitio Heologia Naturalis est ea Philosophiae pars, quae Deum ejusque attributa considerat, quatenus Deus ejusque attributa per suas caussas sive rationes cognosci possunt. Quamobrem Naturalis in hoc dissert a Supernaturali; quia in hae ad investiga dam Dei exsistentiam ejusque attributa utimur iulo solo rationis naturalis lumine , quod Deus, ut auctor Naturae, omnibus est impertitus; in illa vero etiam lumine fidei, sive iis cognitionibus & ideis, quas Deus, ut auctor gratiae, per revelationem aliquibus facta in nobis largitus est. q. a. Definitio Nomine Dei intelligimus Ens a se, quod scilicet originem ab

alio Ente non duxit. Verum monemus eos contra methodi leges rationem concludere, qui monstrata Entis a se exfstentia continuo tamquam monstratum sumunt exstare Deum eo sensu, quo

hoc vocabulum a Sacris Litteris, & a Christianis, usurpatur, idest aeternum, omnipotentem, summe persectum, optimum &c. Sing la enim attributa ostendenda sunt, atque ab illa definitione, uti in Logica & in Ontologia nos fecimus, & hie uberius facturi sumus , ante sunt colligenda, quam Ens summe persectum exstare

f. 3. Propositio Philosopho maxime necessaria est Dei cognitio ad eum finem, ut aliarum etiam Philosophiae partium cognitionem acquirat. Nam Philosophi est ultimam tenere rationem eorum, quae in entia eon veniunt; in hoc enim posita est persecta illa & absoluta rerum cognitio, quae Philosopho cordi esse quam maxime debet, quam- Tom. IV. A que

53쪽

a Neologia Naturalis

que admi tam vocarimus f. 13 3. Log. Atqui Deus est ultima e tio eorum , quae animis corporibusque conveniunt : nam inrum. que substantiarum genus a Deo creatum fuit, & perpetuo conservatur acio. & ao I. Ont. viresque agendi pariter per creationem recipit 3c per conservationem Iuetur 3. 42. & seq. Ont. sine quibus nulla in corporibus & in animis mutatio esse quiret, nec ulla a parens inter corpora g. 237. 234. Ont. aut inter animam & 'corpus f. I72. Psych. actio esse quiret. Quare Theologia est veluti Physicae & Psychologiae complementum, & idcirco ad alias Philosophiae partes cognoscendas quam maxime necessaria est. 4. Diuiso Theologiam duas in partes dispescimus, in quarum altera prae sertim de attributis Dei absolutis, quae scilicet ipsi in se considerato conveniunt; in altera de relativis, quae ili itim cadunt, qu

tenus ad res creatas resertur, disseremus.

PARS PRIMA.

, ' De attributis Dei absolutis . . CAΡ UT PRIMUM. De iis , quae adversus exsi enitam mi objici possunt,

re de illorum refutatione. Propositio

IAm in Logica a posteriori monstravimus 3. 96. 3c seq. exsiste,

re Ens a se, illudque ab aetemo isisse,& in aeternum esse duraturum; in Ontologia 6. I s. & seq. evidenter ex idea Entis a se collegimus ejusdem attributa, cootinere omne possibile ens, atque idcirco esse ens persectissimum, actum omnino purum, immutabile Sc accidentium expers, habere intellectum & voluntatem omnino liberam, esse simplex & unam tantum substantiam, atque distinctam ab animabus atque corporibus, Be ex nihilo creasse, &nunc conservare omnes alias substantias, atque ideo exsistere Deum,

qualem Christiani venerantur ; id quod alia ratione a priori docuimus, Istr. & seq. OntoL Oare nunc restant aliquae difficultate solvendae M primo illae, quae adversus Dei exsis uiam ab impiis proponuntur. q. 6. Objectio Cuius Entis non habemus ideam, illud monstrari non potest

54쪽

Pars Prima. 3

exsistere; atqui Dei non habemus ideam. Ergo Deuς monstrari nox potest exsistere. Prob.. min. Entis infiniti non habemus ideam , quia mens nostra finita infinitum capere nequitia Atqui Deuς est ens i finitum & summe persectum- Ergo δα- Itae rationem concludic

7. Respoasso, Dist. maj. Entix infiniti nota habemus ideam positivam co- --

gativam ne. Nam infinitum cognoscimas posiriue, quando cognotamus omnia &. singula, quae ita eo sunt; negative autem, quando novimus perveniri non posse ad ultimum attributorum , quae in Ens in finirum coaveniuntia Fac aliquem senem Ioo palmos longum esse distentum in aperto loco ante oculos Petri; hic certe videt A positive noscit totum funem, quia singulos Ioin pabmos in oculix habet .. At si Petrus. lit in cubiculo , & pars sunt; intra idem, pars. maximae extra pertineat ab oculis Petri subducta; is totam sunt; longitudinem soliun negative cognosta T,. quatenus non novit singulos palmos,. ω quot in. eo sunt ,. sed hoc unum, funem intra cubiculum non terminari, quod est negantem. ejusdeminam habere. Hoc posito ajoi nox quidem posui vam: non habere ideam Entis infiniti, eo quod mens. nostra fici in omnia infinita. attributa, quae ita eo, sunt ,. perciperae nequit; habere tamen negantem, emuta ob rationes citatis locis. allatas cognoscimus non posse perveniri ad finem eorum, qtae in Deum cadunt, eoquod Enga se complectitur omne possibile enς,. atque ideo persemones infinitas S. est. Ont. Haec autem negans entis infiniti idea satis est,.

ut demonstrare possimus, honens infinitum exsistere. Ergo exi stentia Dei monstrari potest ia8. Instantiar

Ens cujus habemus solam ideam negantem , ratione habita nostrae cognitionis est. Ens negativum,. sive non ens; atqui de Ente ratione habita. nostrae cognitionis solum negativo exsistentia probari non potest . Ergo Ac. Prob. min. J tii negative cognito non potest ollendi convenire attributum posivivum. . . Atqui exsistentia est. attributum posuiuum . . Ergo &c. . .

f. s. Responsio, Dist. maii Enti pure negative cognito non potest ostendi convenire attrbutum posuiuum co. Enti, partim positive, partim, negative cognito; non potest osteruli. convenire attributum positivum ne.

Nam in supra allato exemplo, sanis, cuius pars intra . cubiculum sit , Petrus in eo clausus videt quidem & cognoscit negative pab

55쪽

η Neologia Nattiralis

mos, qui sunt extra; at partem lanis & palmos, qui intra, positive cognoscit. Qua de caussa fit, ut cognoscat illum exsistere, di alia ipsius praedicata positiva noscere possit. Similiter cum Enga se, uti est Deus, omnia possibilia 'entia complectatur, nos ex his entibus, quae in Deo sunt, aliqua positive cognoscimus, sed alia in infinitum solum negative, uti novimus Deum habere intellectum, & positive novimus etiam aliqua , quae a Deo cognoscuntur, non vero omnia in infinitum . sed solum neganti ratiocne, quatenus percipimus numquam perveniri posse ad finem eo rum, quae a Deo cognoscuntur. f. Ia 3. Log. Quid ergo mirum si de hoc ente, quod ex parte positive cognoscimus, ostendere possumus eidem convenire etiam exsistentiam, sine qua jam ostendimus f. 191. & seq. Ont. nec ipsam Entis a se possiibilitatem esse quire, sive nec ullum praedicatum positivum in eo posse reperiri 3 . Io. Instantia Deus non potest percipi idea partim affirmante, partim negante. Ergo &c. Prob. ant. Deus aut totus cognoscitur, aut nullo modo. Ergo &c. Prob. ant. Quod est simplex, aut totum cognoscitur, aut nullo modo; atqui Deus est simplex : ergo &c. Deinde Ensi omnino positivum, & nihil negantis includens, cognosci non potest idea neganti; eo quod idea negans cognosceret id, quod in eo non est: atqui Deus est ens omnino positivum, nihilque negantis includens f. cit. Ont. Ergo &c. q. II. Responso Dist. mai. Quod est simplex ratione objecti, aut totum cognoscitur, aut nullo modo co. quod est simplex rationΘ entis, non ratione objecti ne. atqui Deus est simplex ratione entis co. rationa

obiecti ne. Nam solae ideae abstractae & maxime generales entis, 'primarum ejus differentiarum, a se , per se &c. sunt ita simplices an ratione objecti, idest sunt objectum ita unum, ut aut totae per cipiantur, aut nullo modo , I 3I. Log. at in alila omnibus, quamquam sint substantiae simplices & partibus carentes, tamen est sun damentum plura distinguendi, scilicet genera & differentias f. I 2 8. Log. & multo magis in ente a se, quod in se complectitur omne possibile ens. Quamobrem simplicitas Dei non obstat, quominus ex infinitis entibus, quae in eo sunt, aliqua percipianturi 3

alia in infinitum nequaquam. a. Ad secundum hac utor distinctione. Ens omnino positivum non potest percipi idea vere neganti, idest negante ens co. idea improprie neganti, idest negante negationem ne. Concedo, equidem Deum Disitigod by Corale

56쪽

Pars Prima. s

mum, utpote ens a se & ideo complectens omne possibile ens, non posse percipi idea vere neganti, idest quae Vere neget ens, eo quod haec idea falsa seret. Verum ajo negationem finis in enumeratione attributorum Dei duobus modis percipi posse, primo δρpersecto, si omnia & singula infinita Dei attributa percipiantur; secundo & imperfecto, si quaedam ex iis percipiantur, de aliis autem hoc unum intelligatur superesse alia infinita percipienda ; atque hac ratione a jo Deum percipi idea neganti , quae dici posset etiam inadaequata & incompleta, eo quod aliqua solum, non omnia, quae in Deo sunt, percipiuntur. Qua de re vide quae disputavimus in Psychologia g. I9 I. &seq.12. Objectio

Ex entis a se exsistentia non colligitur exsistere Deum , qualis a Christianis adoratur, scilicet distinctum ab animabus atque cO potibus. Ergo non demonstratur exsistere Deum. Prob. ant. Ex E iis a se exsilitentia non colligitur exsistere Deum, ab animabus atque corporibus distinctum, si corpora 3c animae non sint nisi modificationes entis a se; atqui corpora & animae non siunt nisi modificationes Entis a se. Ergo &c. Prob. min. Secundum impiam spinosae hypothesim unica tantum est & esse potest substantia , duobus summis attributis praedita, cogitatione scilicet & extensione infinitis; prout autem hac attributa varie modificantur, varia i de corpora & animae exsistunt. Ergo &c. q. I 3. Responsio Dist. ant. Datur una tantum substantia imperfecta ne. sum me persecta sub. quae sit praedita extensione ne. quae sit praedita cogitatione eaque infinita subd. ita tamen ut sit distincta ab animabus co. non sit distincta ne. Nam ut docui in intol. q. 33. Sc 3 substantia alia est persecta , quae ut sit, non solum non indiget alio ente, in quo tamquam interior Sc mutabilis ejusdem de temminatio sit, verum nec illo, a quo creetur Sc conservetur, eoquod est a se; imperfecta vero, quae indiget quidem ente a quo creetur Sc conservetur, non autem illo, in quo tamquam interior & m tabilis ipsius determinatio sit. Prima substantia est solum Ens a se, non vero corpora δc animae , qua ab ente a se creari L 2oo. Ont. & conservari debent f. aos. Ont. quae animae 3c corpora sunt verae substantiae ab absolutis accidentibus distinctae, eoquod possunt quidem mutari Ente a se immutato manente, sed non sunt interiores illius determinationes. Nam in una tantum substantia, quae

rartibus actu distinctis. ut partibus caerere debet, eQquod singulae

57쪽

6 Tbeologia Naturalis

paries serent totidem substantiae q. 87. Ont. eodem tempore

contrariae omnino determinationes. est e nequeuntia Atqui si animarcorpora forent interiores substantiae a se determinationes, imsubstantia a se forent omninci contrariae determinationes. Nam una

anima ex. g. Vult unam rem , alterae eodem tempore eamdem rem aversatur sive non vult; unum corpus. recta pergit versus. Orien tem, alterum eodem tempore recta versus. occasum in contrariam

omnino plagam. Iam vero si hae adeo, contrariae deter nationes in una & eadem substantia forent, etiam, contradictoria in eamdem simul. convenirent, quod in contrariis latent: contradictoria g. 2o I. Log. Ergo ne in haec contradictoria & ideo falsa incida. mus , dicendum est animas & corpora esse non possci interiores.substantiae a. se determinationes. a. . Deinde quod . attine: ad extensionem Entis a se , A ad corpora inde exorta ea rarione, qua oriri contendit Spinosa, aio primum extensionem in substantia a se esse non posse ; secundo et ix foret, corpora. esse nequire determinationes extensionis ejusdem. Alterum hiscet rationibus conficitur primo; quae substantia vim habeti cogitandi, esse extensa. non potes . f. I LI.λych. Jam vero substantia a se uimi habet cogitandi, ut auctor concetit &. nos docubmus ,173. seq. Oct. Ergo substantia. a se esset extensa non poteli. Secundo vel extenso constat ex partibus inextens s atque inter se

persecte distinctis, ut, ex monadibus ici sententia Leibnitit, . aut expunctis inextensis vel se contingentibus in, systemate Zenonis, vel disiunctis in. Buschovi chii f. 7 a. Onti,. veIi ud nos invicte docui-mus 3. 78. 3c seq. Ont., habet solum partes in potentia . Primum a Spinosa defendi, non potest, eoquod tunc non . soret, ut is contendit , una tantum substantia a se, sed totidem quot sunt hujusmodi partes persecte distinctae ad extensionem substantiae a se com-

nendam accommodatae, Sc in eas singulas praedicatum a se, utpote omnium maxime bsolutum, caderet g. 97.δc seq. Log. Quod etiam, resutatur iis, quibus Ens a se esse, unam tantum substantiam monstravimus f. Ont. Quamobrem, Spinoziana substantiae a se extensio. ex partibus inter ipsas perfecte. distinctis. componi noni potest 3. Quod si ad extensionen r partes selum ire potentia, habentem iE conferat nec hoc pactoe ab angustiis, in quas se conjxcit, eva-dere poterit. Nam in meo systemate h m: extensio est uerae Screa-lis, quia eum, omnis vera potentia ad actum, redigi queat L .83. Onita partes in ec tentia: in. uno corpustulo rediguntur ad actum imDioili Od by O li

58쪽

Pars Prima. 7

furibus corpusculis, quorum singula ipse minora simul coniuncta idem exaequant f. 8a. Οnt. At in Spinoetiano cum esse possit una tantum infinite extensa substantia, & corpora finita non sint, nisi purae extensionis infinitae determinationes, in quo alio redigi pos stant ad actum potentiales ejusdem partes Quare partes in apia non erunt neque in potentia; Sc si plures paries neque in poten tia sunt in posita a Spinosa substantiae a se extensione, nulla erit

haec extensio, quae saltem partes in potentia desiderat. 4. Sed venio ad alterum, quo malesani Auctoris systema prodisus everietur. In vere continua extensione partibus reipsa distinctis carente, qualem ob allatas rationes etiam is statuere debet, si secum constare velit, motas intestinus esse non potest, quo aliae extensionis partes in alias plagas etiam recta serantur, ut una

versus occasum, altera eodem tempore versus orientem , a 3 a. oat.

sed si extensio est infinita, ad summum esse quit vel communis omnium rectilineus, quo singulae partes eadem velocitate versas eam. dem plagam cientur; vel circa aliquod punctum curvilineus, quo

fit ut partes remotiores a Centro majori celeritate, propiores minori serantur ita tamen ut semper eamdem inter ipsas situm eon

servent f. quia mutatio situs distinctionem inter partes de sderat: quamquam hunc ipsum motum esse nequire deinceps ostendimus L 297.&3oa.n.5.Οnt. Jam Vero corpora mundi & in contrarias omnino plagas eodem tempore recta moventur, & hisce motibus fit, ut perpetuo situm inter re mutent. Ergo planum si haec mundi corpora esse non posse i finitae extenfionis substantiae a se motio. nes, sive determinationes. Igitur ex omni parte ruit Spinoetianum systema. q. 14. Instantia Atqui corpora 3c animae sunt. variae determinationes substantiae a se. Ergo nulla datur substantia praeter summe persectam. Prob. ant. Si corpora & animae non forent variae substantiae a se dete minationes, debuissent ereari, sive ex nihilo educi; atqui non pintuerunt ex nihilo educi. Ergo &e. Prob. min. Est axioma Philo.

sophorum, ex nihilo nihil fit, sive ex nihilo non potest fieri

aliquod ens. Ergo &α--IS. Responsio Dist. ex nihilo non potest fieri aliquod ens tamquam ex caussa

interna, sive materia aut serma entis coe tamquam ex termino,

a quo entis productio proficiscitur ne. Nam axioma veterum Philosophorum in eo sensu verum est, ut cum duae sint interiores es

59쪽

8 Tbeologia Naturalis

sectus cauta, materialis, atque Armalis, ex quibus ipse effectus intrinsecus componitur f. 288. Ont. , nihil non possit esse aliqua

ex his duabus interior entis caussa, quia Ens ex eo, quod negationem cujuscumque entis includit, coalescere nequit. Non autem

perspicue verum est in eo sensu, ut nihil non possit esse terminus, a quo proficiscitur cuiusdam Entis productio. Immo apparet esse falsum ex aliis exemplis. Nam aliqua corpora moveri incipiunt ultem aliqua definiti gradus & directionis velocitate, quam antea non habebant. Iam vero terminus, unde incipit illa determinata velocitas, est nihilum ejusdem velocitatis. Quare nihil potest esse terminus , unde incipit aliqua res. Quid vero est corpora & animas creari, sive ex nihilo educi ρ aliud nihil, quam nihil esse terminum unde incipiunt esse, sive eadem exsistere, cum antea non forent. Ergo corpora & animae potuerunt creari, & idcirco ex eo, quod creari non queant, erui nequit eadem esse ab aeterno, atque Entis a se determinationes. q. I 6. Instantia Atqui nec potest fieri ens ex nihilo tamquam ex termino, unde productio entis proficiscitur. Ergo nulla distinctio. Prob. min. sub. Si ex nihilo tamquam termino fieret aliquod ens , distantia infinita transiretur, quia inter nihil & ens intervallum est infinitum; atqui distantia infinita transiri non potest. Ergo &c. 17. Responsio Dist. min. Distantia infinita transiri non potest ab ente finito, Mvirtute sive potentia finita praedito co. ab ente infinito, & infinita donato vi effectrice ne. Nam ut dixi in Ontol. q. I 36. Iso.& seq. spatium infinitum transiri quidem non potest a corpore finito vim finitam & ideo velocitatem pariter sinitam habente, bene vero a corpore velocitate & vi infinitis donato. Quare cum Deus sit Ens infinitum Sc ideo infinita vi effectrice praeditum l. III.&seq. Ont. non repugnat, ut distantiam infinitam , quae inter nihil & ens in te ponitur, transiliat,& ideo ens gignat ex nihilo tamquam ex te mino, idest cum antea nihil entis seret, aliquod ens creet. q. I 8. Instantia. Inter nihil δc ens datur ea distantia, quae neque ab Ente infinito transiri potest. Ergo &c. Prob. ant. Datur haec distantia, si cum nihil est entis, nec ipsius possibilitas reperitur; quia quod ensante exsistentiam non est possibile, nec potest exsistere: atqui cum nihil est entis, nec ipsius possibilitas reperiretur. Ergo &c. Prob. min. Haec possibilitas deberet esse in ente a se, quia nulla possibili Dissiligod by Corale

60쪽

Pars Prima. ' 9

lita; per se potest exsistere , aps. Onr. atqui possibilitas entis

creandi in ente a se non reperitur. Ergo &c. Prob. min. Possibili. tas entis unius speciei non reperitur in ente speciei prorsus diversia ab ente a se. Ergo &c. f. IV. Responsio Diti. maj. Possibilitas entis unius speciei non reperitur in enta speciei diversae, si diversitas speciei pendeat ab aliquo ente , quod sit in primo, non vero in secundo co. sit pendeat ab aliqua negatione entis, quae sit in primo, non vero in secundo ne. Et dist. min. atqui ens creandum est speciei prorsus diversae ab Ente a se, ita tamen ut diversitas pendeat ab eo, quod negatio quaedam entis sit in primo ente , non vero in secundo co. ita ut pendeat ab eo, quod aliquod ens sit in primo, non autem in secundo ne. Conis cedo equidem Ens a se, sive Deum non posse creare Ens, cujus simile in ipso non reperiatur secundum ea, quae s. I76. & seq. Onia disputavi, eoquod huius Entis diversi possibilitas in ente a se non

reperiretur. At nego Deum non posse dare exsistentiam Enti, quod si diversum ab Ente a se, non ratione alicujus entis, sed rati ne tantum negationis entis: eoquod ex altera parte negationes non proxime creantur, sed solum remote , quatenus Deus creando aliquod determinatum ens, cujus simile in ipso reperitur, non continuo creat alia, atque idcirco in Ente creato est negatio omnium aliorum entium, quae in ipso creando creata non sunt; & ex altera hujus entis possibilitas continetur in Ente a se, quod complectitur id omne, quod veri entis est in quolibet ente ab ipso creando. Quamobrem Ens a se potest aliis entibus ipsi in ratione emtis similibus novam exsistentiam tribuere.

2O. SCHOLION I. Refutatas a nobis contra Dei exsistentiam rationes ex principiis rationis penitus refelli posse negat in suo Dictionario Baelius , qui aliam quoque ex ipsius sententia insolubilem addit, petitam ex eo, quod Spiritus summe liber, sanctissimus ac sapientissimus, non potuit hunc procreare mundum, in quo bona malis mixta sunt. Verum de hac mihi integrum servans, cum adverius Deistas divinam Providentiam ab objectis vindicabo, nunc aliqua adjungam quod pertinet ad eas difficultates, quae cum hoc loco majorem habent necesistitudinem . Vel ab Atheis, quibuscum congredimur , ponitur materia ab aeterno exsistens a se , vel ab alio οῦ si primum , assentior equidem Baetio materiam esse nequire ab aeterno necessario exsistentem , & simul discrepantem a Deo, eo quia jam docui Ens quod sit a se , esse immutabile, extensionis exinpers, mente & voluntate praeditum , & habere omnes alias proprietates, quae

nedum in corpora cadere nequeunt, verum neque in animas nostras. Σοα

Ont. Sin autem secundum , jam constat materiam ab Ente a se ex nihilo T. IV. B coeam

SEARCH

MENU NAVIGATION