Auli Persii Flacci Satyrae

발행: 1613년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

162쪽

VITA PERSII PER IOANNEM

BRITANNICv M.

E R s i v s Flaccus in Thusicia Volatereri habet patriam . quod cum Eusebius testetur, i erus inultima sua satura innuit cum ait. -- Mihi nunc Ligus ora Intepet hybernatq. meu mare qua latus inges Dat scopuli,& multa littus sevalle receptat. Lunai portum est operae cognoscere ciues.

Nam Luna oppidum est re porim Thusicia, ut sen-6-i Strabo ct Plinius. Ostendit igitur poeia se Th cum eo cum ait,

Hybernatque meum mare.

Volaterrae oppidum est hae mori ad catum,in profunda vasse sublimis rpraceps undique collis extat, cuius in vertice planicies est, in qua sita ipsius sunt urbis moenia atque stadioru is . assensu est. E cuim basi rupes tota ardua atque diis itis. Illis aliquando ex proscriptis a Salia quatuor militum com ptimus ordinem biennio per obsidionem pressi, tandem per inducivi dissedetis locum illum reliqκerunt. Natin est ibi Persim anno 21. Imperν Tiberi33. anno post passionem Chriari Dei noctri, Mortuus anno aratis με ueo. anno nans imperi1 Neronis, quo anna therma a Nerone aedificata sunt. Cum lia

terarum caussa Romam venisset annos egressuι purritia in disciplina se tridit Comuto philosopho, ut ipse recinis in quinta saura ubi ait, Cum primum pauido cultos mihi purpura cessit, Bullaque succinctis laribus donata pependit: Me tibi supposui teneros tu suscipis annos Socratico Cornute sinu. Eum summa pietate coluit cir Obed entia. Vsius est amicitia in primis Minut3 Macrini Brixiant,equestris ordinis, principis viri singulari modestia, ct side, ct CU, FUi poeta θrici: aetate iam aausta sex satyras mira carminis acerbitate scripsi. qua nunc in manibuι habentur ,in quibus summa

eius ingen, virtus iudicatur. Vnde non immerito Quintilianus eum multum vera gloria meruisse quamuis uno libroprodidit . quae ab alias traduntur daeim vita, cum authoritate careant, mihi non probantur. Tenuium opum se

fuisse declarat illic, Quis expedivit psittaco suam chaere: Picas quis docuit verba nostra conari Magister artis ingensque largitor Venter

163쪽

QUAEDAM DE SATURA PER

E V N D EM I o A N N E MBritannicum.

A TYR A carmen est ut Diomedi plicet

apud Romanos maledicum ad hominum vitia carpeda comoediae priscae caractere compositum, aquam hoc tantum differt: quod illa iambis & eiul modi versibus constat, de personis introductis nouae sere comoediae patest, ct vitia hominu cum denominatione continet personarum. Haec autem, idest, noua satyra in hexametros allii rgit libertate simplex. neque enim personas aperte nominat. Priscae comediae princeps Minuetor fuit Susarion Megarensis Tripodi scius Philini filius, qui cum paruae mulieri coniunctus esset, abeunte mulierem pompa Dionysio rum, theatrum ingressus quattuor cecinit carmina iambica: quae sola ex omnibus eius scriptis extant, Audite populus. Susarian hae dicit Filim Phitini Metarensis Tripodisicim. Malum sunt mulieres, sedi amen ἄpopulares, non adest in aerrare domum sine malo. Sic enim prima come dia scoma habebat apertum. Licuit itaque aperte sic vituperare usque ad tepora Eupolidis. unde Horatius. Eupolis atque Cratinus, Arisopha ne Mepoeta, atqueal quorum comoediaprifica viroru est Si quis erat dignus de crini quod malus aut fur, Quod moechus foret aut siccarius, aut alioquin Famosius: multa cum libertate notabant. Sed cum poetae abuti licentius

stylo, & passim laedere ex libidine coepissent plures bonos, ne quisquain alterum crimen infamiae poneret, lata lege per Alcibiadem siluerunt. Ex prisca igitur comoedia quae maiore lasciuit licentia .Satyra, quae auctore Quintiliano tota nottia est, manavit. In qua primus i

M. ., QDζm adeptus laudem est Lucillius, qui quosdam ut scribit Fabi uxata deditos libi amatores habuit, ut eum omnibus poetis praeserre nodubitarent: quamuis Horatius non sine tamen suspitione aemulationis eum insermonibus sitis luculentum fluere diceret:&aliquid esse quod ratει ari tollere possis. Secundus post hunc Horatius: quietia Lucillio multo dent s. tersor: ac purus magis habentur: de notandos mores magis praeci-y ses puus. Tettius Pelsus annumeratur qui iudice Fabio multum & verae gloriae, quamuis uno libro meruit. Quartus vero Iuvenalis habetur: qui x venustate carminis: de satirae dignitate seruata ita commend

164쪽

batur:Vt si aliis omnino praeponedus no sit certe vel eis par habendus.

Satyram nomen accepisse a variis causis scribum Diomedes gramma ticus, Porphyrio & Acron. i. a satyra lance: quae resert a variis multisque primitiis in sacra inserebantur: copia de saturitate rei satyrae vocabatur. siue a lege satyra quae uno rogatu multa simul comprehendit. quod scilicet de satyra multa poemata comprehendatur.

Cuius satyrae legis Lucillius meminit in primo per satyram aedilem factum qui legibus vivat, Et Sallust. in Iugurtha, Deinde quasi per satyram sententiis exquisitis in deditionem accipitur. Sive I satyris diis quod similiter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae velut a satyris Di s silueseribus proseruntur & fiunt. hocque verisimilius. Nam in comoedia Prisca quae in vitia hominum apertius, ut dictum est, inuehitur, salibusque &iocis absoluitur , satyri introducti sunt Dij siluestres & procaces iocularia de lasciua inter se iactantes. Hij sunt ut auctor est Pollux satyrus canus: saty rus impubis, satyrus adolescens, Sylenus pater, atque id genus personae fictae. Satyris igitur introductis satyra nominata est:

quod nomen haec quae tota ut diximus nostra est:& ab illa xntiquiore defluxit, accepit, seruauitque. Hoc poematis genere Persius sex scrip sit satyras, quarum haud dubium est primam elle. O curas hominum Nam illud, Nec sonu labra, quaedam potius meo iudicio praefatio dicenda est quam saty ra: quam ideo tantum poeta praemitur ut causam assignet, quare animum poeticae applicuerit. Itaque more satyrico, opus suum ex abrupto incipiens in trimetrum iambicum erumpit: Docens non ea se facilitate poetam factum esse, qua Hesiodus & Ennius poetae facti dicuntur, sed egestate & rerum dissicultate coactum

ut versus faceret.

165쪽

IO ANNIS BRITANNICI

ERUDITISSIMA INTERPRETA-

Quaeri autem solet cur trimeter appelletur. cum senos accipiat pedest quoniam scilicet tanta breuitas est pedum, ut iuncturae binos complectantur pedes. Iambum autem pedem esse celerem ostendit Horatius dicens in Poetica. Syllaba longa breui subiecta vocatur Iambus, Pescitus. Antea totus versus Iambicus iambis constabat, nunc adhibentur etiam nothi, unde est illud Horati j in Poetica, Primus ad extremum similis sibi. id est antea totum Iambicum metrum ex Iambis eonstabat: nunc vero ut dictum est adhibentur etiam nothi. unde qui in sexto pede retinuit huiusmodi carmen spondaeum siue trochaeum, cum Iambo aut Pyrrhichio cini di deberet, appellatum est scazon, id est claudicans & quasi alienis pedibus in sine maxime sustentetur. Martialis Apollinarem conueni meum scazon. Iambi-bum metrum inuentum est ad nocendum: ab iapto, id est noceo. Archilochum Lacedaemonium inuentorem fuiste testatur Horatius, Archilochum proprio rabies armauit Iambo. Quo carmine Lycam-bem persecutus est. nam cum Lycambes ei Neobolem filiam in matrimonium promisitset, eamque mox denegasset, itatus Archilochus

166쪽

ineum scripsit. Vnde ille dolore compullus, una cum filia spiritum sibi laqueo eripuit. de quo Ouid. in Ibin . In te mihi liber Iambus, Tincta Lycambeo sanguine tela dabit. Hoc igitur inquam carmine erumpit poeta, dicens se non eo modo factum poetam potu sontis Hippocrenes, quo alij dicuntur facti. Alluditque ad Hesiodum, qui

patras oves iuxta Heliconem custodiens, visis Musis, ac ab iis ad fontem Hippoclenem, id est Caballinum deductus, clarissimus factus est poeta: qui postea primus de agricultura apud Graecos scripsit, autore Plinio. Ouid. in Fastis. Ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi viderat, Ascraeas cum sequeretur oves. Et idem in Arte amandi.

Non mihi sivit visae Clio Cliusque sorores, Seruanti pecudes vallibus Ascra tuis. Nam Dius de Pimicides parentes cum paupertate apud Eoles premerentur, relicta patria Cuma in Thespiis Ascram vicum

iuxta Heliconis partem incoluerunt. De quo Homerus auctore Strabone. Ascram rus miserum penes hic Helicona colebat, Hyberno durum, triste aestu, optabile nunquam. Sicque eos latenter notat qui

putant egregium fieri poetam non posse, nisi fontes & loca Musis

consecrata celebrarit: subtili arte ostendens virtutem homini labore&industria parari, non inani & vana rerum argumentatione. Principium igitur factum ab indignatione , tanquam assirmet quod ab aduertario longa discrepatione obiiciebatur, se nullum prorsus cuMusis commercium habere, ut sit sensius. Fateor me nec Hippocrenem bibiste, nec somnia illi in monte Parnasso, ut de se alij iactant.-Est gestu adiuuandum. Fratui.J Immersi ut biberem. Compositum est, lauo, quod e prima in tertiam transi coniugationem, ut diluo,alluo, abluo. Fonte. J Dictus est fons auctore Varrone , qu bd fundat aquam. Canilino. 4 In Helicone fontem Caballinum Musis conse-eratum esse auctor eit Strabo, quem equus Pegasius Neptuni & Medusae Gorgonis auctore Higinio filius, ut alij vero scribunt ex Medusae sanguine, ceruice ii Perseo resecta procreatus, ungula saxum seriens aperuit, qui ex eius nomine Caballinus, id est Hippocrene dictus eae Hippos enim equum significat, Crene sontem. Hunc postea equufamaeli, ut scribit Strabo, cum potaret Pirenen in Acrocorintho 1 Bellorophonte deprehensum fuisse. unde primum eum suis Ie qui equo

veheretur scribit Plinius Nec in bicipiti somniasse Parnasso. J Parnassus

mons est ut Strabo & Mela scribunt Phocidis, qua Boeotiae accumbit ,& ad occiduos Phocidis monti s locatus. Ouidius, Separat Aonios Actaeis Phocis ab arvis, Terra serax. Mox addit. Mons abi verticibus petit arduus astra duobus Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes. Vniuersus autem mons consecratus est. Nam de antra aealia loca honore &sanctitate digna continet. E quibus celeberrimum de formosissimum extat Coricium Nympharum antrum, eodem quo

167쪽

s io ANNIs BRITANNICI

M Cilicium notnine nuncupatum Tisipui. JId est in duos eolles suo

mi. Lucanus. Parnassus gemino petit arduus aethaei a colle . Mons Phoebo, Bromioque lacer. cxplodenda est eorum opimo , qui alterum ex collibus Parnassi Citheronem , alterum Heliconem appellati crediderunt: cum omnino Citheton atque Helicon, alter ab altero distantes auctoribu&Strabone, Plinio, Mela, & Solino, montes sint Boeotiae, Parnaisus vero Phocidis regionas. Sic enim scribit Straboe Helicon igitur non proculi Parnasio distans, illi aemulus est, ct altitudine 5 circuitu. Vterque enim nivibus pullatur, de rupes amborusaxea est. Non multa' vero illos regio circumscribit. Plumis. nec cedentes Athenis claritate, quae cognominantur Boeotiae Thebae, duciarum numinum, Liberi atque Herculis, ut volunt patria etiam cst mons Parnaisis, in eo Delphi, natale in nemore Helicone Musis alii-gnant. Datur & his Thebis saltus Cilbero. Sic & Strabo. Cithero prope Thebas finitur.Mela ita scribit In Phocide in his Apollinis tramini

atque oraculum. In Bor otia Thebae de Citheron fabulis carminibusq. celeberrimus. Memmi. J Et nullo prorsus pacto addatur me: nam versus non staret. Primus enim pes est anapaestus, ultimus spondaeu cuseper indifferes vltima ponatur syllaba. reliqui vero labi. Somnia r. lostendit id tibi non contigisse, ut illico poeta fieret, quod Ennio accidisse legitur: qui in principio Annalium suorum,ut scribit Porpyyrio per somnum animam Homeri in corpus suum intrasse fastus ess, α e statim poetam factum: unde est illud. Cor iubet hoc Enni poti- quam destertuit elle Maeonides. Siere me. J Vt Hesiodus de Ennius prodierint. Heliconida qu passidam riua Pyrenen, Iliis relinquo qu' νη imagines iambum. J Ego, inquit, relinquo Musas, Se fontes cis lac λ- ros , illis quibus imagines hederis coronatae positae sunt, qui x

ambitione vivunt . latenterque sui temporis poetas notat, qui iice rebus decorati poetas se esse putabant eximios. Vnde alibi p. et sic eos irridet. Grande locuturi nebulas Helicone legunto. Dicit igitur se quoque, & si non sit ea eruditione, qua habentur ali j poetae, men carmina scripturum. Helicon das.J .i. Musas, quibus, Ix icri 'bit Strabo, aedes in Helicone consectata est, sons Caballinus. Nam ec Helicona de Pieriam & Libethrum Se Pimpliam eisdem Musis coni crarunt Thraces Boeotiae accolae,Vt hi qui Libethridum nympharum antrum consecrarunt, de qui priscae musae curam studiumque dederunt , Thraces suille perhibentur: Ephorus Orpbeus, de Muleus, Thamiris. ob id etiam Eumolpo inde nomen inditum est, id cst. cantori optimo. Heliconidas. J Patronymicum est fix mininum. Tribus modis patronymica formantur foemini na: in as quidem, ut Lemnias. in i , ut Priamis: in ne, ut Nerine. Virgilius. Nerine Galathea Iim

mihi

168쪽

mihi dulcior Hibiae. Pirenen. J Pirene sons est Acrocorinthi, de quo

se Strabo. Acrocorinthusinons est Peloponnessi, excelsus inter duo maria situs, Egeum videlicet & Ionium, stad iorum trium ac dimidiati altitudinem habens ad perpendiculum , ascensus ad stadia trigesimum in acutum terminatur cacumen , sub cuius radice in plano instar mensae loco iacet oppidum Corinthus. Vertex ipse Acrocorinthi Veneris sacram habet aediculam, infra verticem Pirenen fonte aquas

hald assi uentes habentem, caeterum perspicuas ad imum potui quesuavissimas. Plinius item de eo ita prodit. Medio hoc interuallo, quod Isthmum appellauimus, applicata colli habitatur colonia Corynthus, antea Ephyre dicta sexagenis ab utroque littore stadijs: 1

summa sua arce, quae vocatur Acrocorinthus, in qua fons est Pirene diuersa duo issaria prospectans. Haec iccirco studiosius scripsi, ut eorum opinio refelleretur, qui Pirenem vallem esse crediderunt, ubi studerent poetae. Est etiam Pirene mons, qui Galliam disterminat a bHi iapania. De quo Tibullus. Non sine me est tibi partus honos, tua bella Pirene Testis& Oceani littora Santonici. Prilidamque J Nonnulli hoc ad fabulam reserunt , quae talis est. Pirene, ut scribit Pansanias, cum ex duobus filijs, Cenchreo Legeoque, quos ex Neptuno susceperat, Cenchreum adolescentem admodum amisisset, hius mortem adeo fleuit, ut in fontem sui nominis deorum miseratione conuersa

sit: viae pallidam dixerit. Ab his postea , ut scribit Plinius, angustiarum termini Corinthiaci sinus denominantur Legeae de Cenchreae. Alij vero ita interpretantur, quod omnino placet, non pallentem sed pallidos. facientem. ut Vergilius, Mors pallida, tristitque senectus. Et idem alibi. Attonitae magna ora domus, id est attonitos facientis. Scriptores enim studio intenti, solent pallescere, ut Persius . iuuat impallescere chartis. de Iuuenalis. Fuit utile multis Pallere, de toto vinum, nescire Decembri. sti rum imagines. J Essigies hominum non solebant exprimi, nisi aliqua illustri caula perpetuitatem merentium : hocque ab Atheniensibus manalle videtur, qui primi omnium Harmodio de Aristogitoni tyrannicidis publicae posuerunt statuas, eo anno quo &Romae reges pulsi. Excepta deinde res est, ut scribit Plinius, i toto orbe terrarum humanissima ambitione. unde de poetis

imagines ponebantur,&a studiosis tantum ut quisque nomen auctoris diligebat. Martialis ad Auitum statuam sibi ponentem edidit carmen subscribendum. Hoc tibi sub nostra breue carmen imagine vivat Quam non obscuris iungis Auite viris. Iuvenalis, Qui facis in parua sublimia carmina cella. Vt dignus venias hederis, & imagine macra. L. Accius in aede Camoenatum, ut scribit Plinius, maxima forma statuam sibi posuit cum is admodum breuis ellet.

169쪽

Lambam. J Circumeunt. Virgilius. Tactuque innoxia molles Lam bere flamma comas, dc circum tempora pasci. Hederae. J Heder, coronabantur poetae. Virgilius, Pastores hedera crescentem ornate poetam. Horat. Me doctarum hederae praemia frontium Diis miscent superis. Hederarum auctore Plinio tres sunt species, Alba & nigra, tertia, quae & elix appellatur, Nigra, cui semen est croca tum, poetae utuntur , quam quidam Nisiam, alii Bacchicam appellant, quod Bacchus cum victor ex India rediret,coronas hederae portauit. Iure igitur hedera coronantur poetae, quod quemadmodum illa Baccho sacrata

est, ita & poetae in tutela Liberi patris esse dicuntur. Hedera dicta est, vi placet Festo, siue quod haereat, siue quod edita, id est alta petar, siue quod cui adhaeserit edat. Sequaces. J Epitheton est hederae, cuius natura est ea quibus adhaeret sequi. I e semipaganiti.) Beneuolentia sibi conciliat a modestia sua. Illud moneo, legendum esse, ipse semipa.ganus non autem at ipse: versus enim non staret. Sem agantu. J Semi-

rustieus de rudis poeta. Paganus dictus est a pago, quem villa antiqui dicebant, a pigon, id est a fontibus, eo qubd iuxta fontes villa semper

fieri consueuit. Ad sacra vatum. J Non ut quidam interpretantur, ad certamina vatum: sed ad aedem Apollinis & Mularum,ad quam poetae

opera sua deferebant. Eam Augustus sui scribit Tranquillus Apollini in ea parte palati j erexit, quam fulmine disiecta aruspices adeo desiderari responderunt. In eius aditu porticus erat cum bibliothm. tam Graeca quam Latina. Martialis loquens ad librum suum, iure tuo veneranda noui pete limina templi , Reddita Pierio sunt ubi templa choro. Iuvenalis. Ne quid tibi conserat iste . Quem colis &musiarum de Apollinis aede relicta, Ipse facit versus. Horatius. Scripta palatinus , quaecunque recepit Apollo. Carmen.J Id est poema. Virgilius: Carminis incompti lusus lecturae procaces. Quis expedisit Psittaco suum Chare.J An typophora est. quasi aliquis dixerit, quomodo carme scribes, cum te semipaganum dicas esse&imperitum. Dicit igitur senecessitate coactum, lucisque se animum ad carmina scribenda applicuisse. id que se per similitudinem psittaci de picae facere ostendit: quae

aues cupiditate satiadi ventris, voces humanas ediscut de emodulatur.

Quu expedivit. J id est, quis expedite loqui Psittacum instruxit. Psittacus auis est auctore Plinio super omnia humanas voces reddens de quidem sermocinans: eam India mittit, psittacen vocant Graeci vitidem toto corpore, torque tantum miniato in ceruice distinctam. imperatores salu tat, quae accepit verba pronunciat. Martialis, Psi t tacus

a vobis aliorum nomina disco, Hoc per me didici dicere, Caesar aue. Statius. Humanae solers imitator Psittacς linguae. Suam Chaere.J Nix proprium, sed qubd tam facile ediscant, dc expedite pronuncientia vixaturale illis eta videatur. Chaere Graece, salue Latine

170쪽

Pisas.J Pica auis est de ipsa vocalis, cui quidem quod ex longinquo

non venit minor est nobilitas, sed expressor loquacitas. Martialis. Pica loquax certa dominum te voce saluto, si me non videas, esse ne gabis attem. Conari.J Cum omni dissicultate loqui. Magister artis. Necessitatem eam esse monstrat sibi, quae & aues quoque doceat voces humanas loqui, & homines industrios reddat. Horatius. Et laris de fundi paupertas impulit audax , Ut versus facerem. Virgilius. La. bor omnia vincit Improbus, de duris urgens in rebus egestas. Antis.l Ars praeceptio est qu aedam, qua ad aliquid ex ratione agendum instruimur. Venter.J id est egestas, & rerum dissicultas.

Negatas.J A natura scilicer. Quods dolosi istes reful rit nummi.J Co-

firmatio est superioris rationis cur homines cum egestate laborent,adeas e mirabili studio accommodent, unde appareat luctum. Sensus

est. si qua spes lucri apparuerit, credes non tantum homines, sed occoruos poetas, S poetidas picas factas, ita docte cantabunt. D.ls.J Exitios. Virgilius. Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames ' Reful erit.J Resplenduerit, apparuerit. nitorem metalli respexit. Comos paetas.J Corvus effingendo sermone humano nulli cedit. nam auctore Macrobio redeunti Augusto ex Acciaco bello cum ingenti gloria , quidam Romae obuiam se illi cum coruo dedit , qui ad imperatorem ait. Aue imperator inuicte : quo

delectatus Augustus viginti millibus nummum emit. huius exemplo alter excitus, similem coruum edocuit e quem cum audisset Augustus . Talium inouit salutatorum fatis domi habeo. Nobilitatus est & olim ut scribit Plinius su nere publico constrato lecto duorum AEthiopum humeris , praecedente tibicine& corona omnium generum , latus usque ad rogum, qui constructus est in dextra viae Appiae ad secundum lapidem in campo Ridiculi appellato. Hic erat qui Tyberium , deinde Germanicum de Drusum Caesares notanatim , mox transeuntem Romanum populum salutabat. Martialis. Corue salutator , quare sellator haberis 3 Poetidas. J Formatio est per modum patronymicum ut masculuin poetam , mulierem poetidem appellauerit. Melos. J Cantum : melos priorem habet correptam. Lactantius. Fitque repercusso dulcior aula meto. sed hoc loco geminauit ut scansionis stet ratio , ut Virgilius. Reliquias Danaum. Pegaseium. J Id est, tam dulce de suaue , quam solent Musae, quibus son, Pegaseius, id est , caballinus ut dictum est, in Helicone est consecratus. Pegaseium pollessuum est a Pegaso , eo modo formatum quo apud Virgilium Priameius. Ecce trahe

batur passis Priameia virgo , Neque praepositio per addenda est.

SEARCH

MENU NAVIGATION