Auli Persii Flacci Satyrae

발행: 1613년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ς, Io ANNES BRITANNICvs

Vmbra quinta. Horarum obseruatio auctore Plinio apud Romanos varia fuit. duodecim enim tabulis ortus cantum de occasus nominabantur. Post aliquot annos adiectus est dc meridies accenso consulum id pronunciante, sed hoc serenis tantum diebus , usque ad primum Punicum bellum. M. Var. Romanis solarium horologium primum statutum in publico secundum rostra in columna tradit bello Punico primo. M. Valerio Messala consule, Catina capta in Sicilia, deportatum inde anno urbis quadringentisimo septimo : neccongruebant ad horas eius lineae. Paruerunt tamen ei annis undecentum. Nubilo tamen tempora incertae suere horae usque ad Scipionem Nasicam, qui primus aqua diuisit horas aeque noctium ac dierum. Idque horologium clepsydra appellatum est. Umbrarum rationem, quam vocant gnomonicem inuenit Anaximenes Milasius, Anaximandri & Thale iis discipulus. primus horologium quod appellatur Sciotericon Lacedaemone ostendir. En quida s. Alia increpatio in desidem. Siseri messes. 9 Ea hora est diei qua in agro segetes calore solis torrentur, & tu dormis, sicque cum indignatione & reprehensione legendum est. o sana Canicula. 9 Caniculet ut scribit Plinius ex ortu,solis vapores intenduntur , ferirent maria, fluetirant in cellis vina, mouentur stagna, de canes auctore eodem toto eo spatio maxime in rabiem aguntur. vnde insanam dixit, id est, non saluti seram. Caniculae syderi frugibus, ut scribit Varro, inimico ruta canes immolabantur, ut fruges flavescentes ad maturitatem perducerentur. Inter solstitium dc caniculam eodem auctore plerique messem faciunt. CHruit. in Maturat. Patula pecus amnesub ulmo. 9 Circiter enim meridianos aestus, pastores oues dum deseruescant sub umbriseras rupes & arborta patulas subhciunt. quo ad refrigerato aere vespertino, rursus pascant ad solis occasum' Vnus ait comitum. Hoc cum superioribus coniungitur, ut sit sensus. Vnus comitum dixit quae praecesserunt desidioso.

Verumne. in Verba desidis, subaudi est, ut sit, verumne est ita diem

esse

Ocius adsit hue ali. Argute satisque lepide desidis naturam expressiequi repentino impetu ferri videtur cum eum statim laboris taedeat. Nemoae. Emulatio est Horatij. Nemon' oleum fert ocius,& ea voce legendum qua irati inclamant. Turgescit vitrea bilu.9 Verba poe-tς irridentis tam subitum ad virtutem apparatum quem celerrime scit desecturum. Vitrea an inflata de tumida, ut vitrum qu bd ab artifice fistula inflatur. ut ideo vitrea dixerit quia turgescit praecesserit. An quod magis placet, lucida de clara quae nominem omnia etandere dc aperire cogitatione unde Horatius dixit. Splendida bilis. vn- debiliolus vomitus dicitur. Finitur.9 Rumpitur prae nimia indigm

222쪽

IN PERSII SAT. II.

natione nullum sibi adesse. Arcadiapecuaria. 9 Verba poetae irridentis. Arcadia pecuaria. 9 Asinos quos egregios progenerat Arcadia. Plinius de his ita scribit. Sed mularum maxime progene ratione patria etiam spectatur in his Arcadibus in Achaia , in Italia reatinis. De iisdem sic Strabo ubi loquitur de Arcadia. Fertilia autem pecori pascua praesertim equis atque asinis equarum suppositoribus.

Varro autem Iic scribit. Hoc enim nomine asini Arcadici in Graecia nobilitati , in Italia Reatini. hinc est illud Iuvenalis. Nil salit Area dico iuueni, id est asinino. Rudere. Persius primam producit. Alij vero

auctores corripiunt. Virgilius. Grauiterque rudentes. Et sera sub nocte rudentum. Ouidius. Vtrudit a scabra turpis asella mola- Iam liber. Chartam Alexandri magni victoria repertam fuisse,auctorcst Marcus Varro, condita in AEgypto Alexandria, antea non sirisse chari harum usum. Palmarum soli s primo scriptitatum deinde quarundam alborum libris. unde libri nomen accepere. Tunc queritur.

Ecce quam cito virtutem fastidiat desidiosus. Ni ast a.) Piscis est marinus , qui ubi sensit se apprehendi, effuso atramento quod pro

sanguine huic est, infuscata aqua absconditur. De eo ita meminit Celsus. Mouent aluum salsia menta, ostrea, pelorides, echini, musculi, α

omnes teneri plices, sepiarum atramentum. Huius sanguis pro atramento in usu erat. Vanescat. Queritur atramentum ita aqua dii

tum esse, ut ex charta statim abeat. Fistula. Calamus quem supra dixit harundinem. Guitas. Gutta auctore Palemone Vicentino di citur cum stat, stilla cum cadit. O MIsER IN QP E Dias MIs En. 9 Satyricα exclamatio in desidiosi excusationes Huccine rerum venimus39Tantane de animi & corporis mollitie sumus , ut virtutem Dullo labore partam velimus. At cur non potim. Insultat per irrisionem nimiae mollitiei. Similis regum yueris. 9 qui delicato victu aluntur. Papa re verbum tractum a voce puerorum qui cibum petentes ita dicere so lent. Cato de liberis educandis. Cum cibum ac potionem, papas atque buas vocent & matrem mammam & patrem latham. Papare: hoc loco verbum pro nomine positum est, ut alibi. Et nostrum istu Luiuere triste, ut ut papare minutum, id est, cibum minutum, M. confractum, qualem pueri poscant appellantes ut diximus cibum

papas & potionem buas. N cc illis assentio qui minutal hoc loco pro minutum legunt. Nam is cibus infantibus haud quaquam con

uenit.

Iratus mammae ) Mammae potest esse dativi casus , .ut sit iratu mammae. potest esse α genitaui, ut sic dicas, recu sas lallare mammae, i. blanditias matris, qua mammam, vidustum cst, appellabant antib

223쪽

c IOANNES BRITANNICVs

qui. Mart. Maiumas atque thalas habet Afra, sed ipsa thalarum Dicide mammarum maxima mamma potest. Laltare. J Blandimentum matris, quae sentibus liberis sic blandiri solet. An talistideam calamo. J Verba desidiosi excusantis. Hora. Culpantur frustra calami. Cui verba. J Verba poetae irridenti . q. d. te ipsum , non me decipis. Sicque subaudi das visit, cui verba da 1. Mecinu) Compositum a sub dccano. Tibi. . i. tua res agitur. sumptum est a ludo in quo agitur pro eo qui pecuniam exposivi. Uuis amem. Apte fictili non cocto

desidiosum de mollem comparat. Contemnere. in Hora. Contemnere

miser, vitanda est improba Sirem desidia. Sonat vitium percussa. 9Perstar in metaphora vasis. per quam ostendit, quemadmodum ficti lia male cocta emptori vitium indicant si percusta fuerint, ita de desidiosos nullius virtutis inueniri. Maligue respondet.) Deest Sc. Fidelia vas fictile, dicta quod fideliter recondita seruet. Udum ct mol.D. es.JA metaphora non discedit. i. rudis de sine aliqua virtutis cognitione, de Ideo denuo reformandus, quale est lutum quod nondum alicuius vasis formam accepit, sed rudis tantum est massa. Nunc nunc prope. 2Cum properatione sormandus. Sed rurapa. est ti. f. m. 9 Ironia est

Poetae occurrentis excusationibus desidis. q. d. non mirum est si liberalibus stud ijs de virtutibus non incumbis, cum maiorum diuitiis de auctoritate contentus esse possis. Sed rurepaterno. 2 Ex agris paternis quae ad victum sunt satis colligis, ut iam necessarium non sit te virtutem quaerere. Far. mo. 9 Hinc erumpit indignatio, cum nec locuples sit. Po. Ro. farre tantum trecentis annis usum suisse tradidit Verius auctore Plin. Purum 2 sine labes. q.d. per ironiam,

iam maiorum tuorum gloria de auctoritate contentus esse debes,

cum tibi salinum de patella maiorum tuorum quibus quondam in sacris utebantur, retusta sint. nam salino de patella utebantur ad sacra, unde C. Fabritium scribit Valerius patellam deoru . de salinum habuisse. AE milium quoque Papum addit cum haereditatis nomine ea accepisset , religionis causa a se abalienanda non putasse. Purum. 9 Desecatum . nam salinum argenteum erat. hinc irridet hominis elationem de superbiam. Quid metuas: I I-ronicos. i. non tibi metuendum est etiam relicta virtute, cum Sc diues dc nobilis sis. Pauluse. Ironice. q. d. ad quam parandam nullam curam de laborem sustinuisti, cum eam 1 maioribus tuis partam acceperis. Patella a patina, quam a patulo dixerunt, teste Vat. Hoc satis putas ne inde pendere nobilitatem hominis per quod monet non in aliena gloria, nec in diuitiis, sed in propria veraque animi virtute nobilitatem consistere. Pulmonem ram re ven. J id est in superbiam efferri quod ortus sis ex splendida dc nobili familia. Sicque docet, ut dicta est, nobilitatem homini parari, non diuitiis, neque maiorum gloria,

224쪽

tas sola est atque unica virtus. Stemmate quod Uco ramum millesime

ducis. J Nam multi gradus de veluti rami sunt propinquitatis in af ini rate & cognatione dispositi. Stemmare Thora. 2 A nobilitate Thuia ca, nam Thusci a Thulco rege filio Herculis sunt di isti,auctore Festo nobilis limi propter originem habiti. nam &Lucumones reges habe

bant, & maximam olim Italiae superauerant partem. hinc Porsena xex de Meccenas Augusti temporibus. de quo Horatius. Non quia Mecoenas Lydorum quicquid Hetruscos Incoluit fines, nemo generosior est te, & alibi. Meccenas atavis edite regibus. Stemmate. 9Stemma Graece, I atine corona dicitur, a quod est corono, unde a Latinis id verbum usurpatum est pro statuis maiorum, quae in atrijs expressis, ut scribit Plinius, caera vultibus disponebantur singulis atmariis quae comitatentur gentilitia funera. Semperque defuncto alia quo totus aderat familiae cius qui unquam fuerat populus. Stem mala vero lineis discurrebant ad imagines pictas.De hoc ita meminit Suetonius in Nerone. Cassio Longino iurisconsulto ac luminibus orbato.

quod in vetere gentili stemmate Caij Casiij percussoris Caesaris ima

ginem retinuisset. Idem in Galba. Imperator vero etiam stemma in atrio proposuerit quo pater nam originem ad Iouem, maternam ad Pasiphaen Minois uxorem referrer. t Censeremque inum. 9 Censura

auctore Plutarcho maximae:omnium magistratuum reuerentiae est, plurimaeque potestatis cum an aliis rebus, tum maxime ad morum emendationem . nam e senatu remouere potest , equitibus auferre equos, notare infamia, censum agere unde nomen, lustrum concedere. In quinquennium ea retinebatur. Altero ex censoribus mortuo alterum magistratu se abdicare oportebat. Trabeate. Neronem notat , sed latenter. Nam ei constat, ut scribit Tacitus, & a nobis latius in satyra sequenti recitabitur, togam virilem ante tempus decreto senatus maturatam, quo capessendae reipublicae habilis videretur: de cretum insuper , Claudio libenter adulaIionibus senatus cedente, ut

vigesimo aetatis anno consulatum Nero iniret,atque interim designatas proconsulare imperium extra urbem haberet, ac princeps iuuentutis appellaretur. additum nomine eius donatiuum militi,cogiarium

plebei: & ludicro circensum,quod acquirendis vulgi studiis edebatur Britannicus in praetexta, Nero triumphalium veste transuecti sunt,ut spectaret populus hunc decore imperatorio, illum pueri habitu. Hinc

ergo excandescit poeta,hinc fremit ostendens animi generositate, non autem imperatoriis ornamentis nobilitatem hominis censeri, quibus nebus Nero populo se ostendebat. Trabeate.) Vocativum posuit pro nominativo, ut sit trabeatus salutas.Trabeam satyrica astutia appellat vellem triumphalem, ne in principem tam aperte invehi videatur.

Trabeis accipio, inquit Plinius. usos fuisse reges, sed augurum suisse

225쪽

α IO AN NES BRITANNICU s

interprete Seruio docet Virgilius. Ipse quirinali lituo paruaque sed e

b,t Succinctus trabea. Augures ex primoribus praestantioribusque urbis eligi consueuerunt. Vnde Cicero gloriatur in Bruto se IHortensio viro clarissimo in collegium augurum fuisse cooptatum. qtioque Mutium Scevolam augurem suisse constat, quem in tem plo Vestae aram ipsam amplexantem Syllani interficerunt. Augur licet maximorum criminum conuictus, sacerdotio nunquam mulctatur, quia non honoris nec magistratus, sed scientiae atque artis cuiusdam potius nomenest augur, quae non potest auferri, sicut nee medico medicina, nec musico cantandi peritia. Salum. J Ad id non sine in dignatione respexit, quod ludicro circensium Nero obuius Pritanni co nomine saluaretur. Adpopulum phaleras. J Sensus ergo est. Hos tuos fastus & velles tuas, id est, insignia imperatoria quibus te ostentas, ad populum deser. qui ut ait Horatius, famae seruit ineptus, qui stupet in titulis & imaginibus. Emenim rapenitin noui J Quasi dicearet ex hac ambitione nobilitatem nominis non pendere. Phaleris. INobilitatis ostentationem. sumptum ab equis qui huiusmodi orna mentis gaudent. Iuue. Magnorum artificum frangebat pocula miles Vt phaleris gauderet equus. nam phalerae prorite ornamenta sunt equorum. Virg. Primus equum phaleris insignem victor habeto. Non pudet. J mirus est ardor poetae. Non putas tibi turpe esse mora Nattae insani hominis vivere, id est, nullam virtutis prorsus curam habere, sed sola maiorum tuorum gloria efferti. Natta nomen est vialissimi hominis. de quo Horat. Vngor olivo, non quo fraudatis immundus, Natta lucernis. Sisicincti. J Dissoluti & intemperantis.Per. sus alibi. Cum bene distincto cantauerit Ocyma vernae. Sed Dp thia

vitio. 9 dum Nattam excusat qui vitio naturae peccat, ostendit eorum excusationem accipiendam non esse, qui optima mentis valetudine virtutem negligunt. Stupet. J Attonitus est, attonitos enim appellat

Cornelius Celsus, quorum & corpus & mens stupet.fit interdum ictu fulminis, interdum morbo. Vitio.J Subaudi naturae. Fibris increuit opimum pingue. J Nam minus solertes habentur, quibus ut scribit Plin. venter est obesus, Summa rursia non bullit in unda. J Metaphora sumpta ab his, qui semel aqua immersi, non facile emergunt: per quod docet eos, qui vitio nattarae laborent non posse ad sanam mentem reue ti.

MAGNE PATER DIVUM SAEUo s. J Exclam tio est poetae in eos qui nulla virtutis via incedunt. totus tamen fremitus in Neronem sertur, qui omni libidinis genere aetatem suam exercuit, ut auctore Tranquillo, petulantia, libidine, luxuria, auaritia,

crudelitate flagraret, sed ne in principem invehi videatur, generalitellonanium principum saeuitiam insectatur. Precarisi igitur deos ut vir

226쪽

tutum contemptores nulla alia poena assiciant, quam ut virtutem c5- temptam cognoscant,& sic dolore neglectae virtutis angantur, quae

homines ex Stoicorum sententia beatos de filices essicit. Libido. Iomnis immoderata cupiditas dicitur. Cui ut Cicero in Tusculanis scribit, subiecta sunt, ira, excandescentia,odium, inimicitiae,discordia, indigentia, Se caetera huiusmodi. Mouerit ingenium.J id est,cum

diu omnia libidinum genera exercuerit. V mutem ut videant. J Subaudi quam . An ne magis. Tacitae cuidam occurrit obiectioni ostendens eos qui virtute contempta turpiter vixerunt, grauiori Auidem poena assici conscietis vitae turpiter actae, quam quos Phalaris &Dionysius cruciarunt. An ne magis. J id est,non magis quidem. Ordo est aera sculi iuuenci gemuerunt magis, & ensis pendens laquearibus au ratis terruit magis purpureas ceruices, quam si sibi dicat imus praecipites.

Area soli iuuenei. 9 id est, hi qui per aeneum taurum a Phalaride Agrigentinorum tyranno Geuissime cruciabantur. Huic quum crudelitate & omni Suitia flagraret, Perillus optimus opifex scelesto

cupiens placere tyranno aeneum taurum construxit, ut inclusus reus subiecto igne torqueretur, de vox hominis grauiter exclamantis mugitum bovis imitaretur. C terum Phalaris Perillum tanti muneris artificem inclusum ipso tauro primum graui supplicio mortis affecit. Eius sic meminit Ouid. Vt munus munere penses. Da precor ingenio munera digna meo. Dixerat, dc Phalaris poenae mirande repertor ipse tuum pr sens imbue dixit opus. Pindens laquearibin ensis.ὶ Hic cruciatum tangit Damoclis assentatoris Dionysi syracusani, qui cum in

sermone commemoraret copias eius, opes, maiestatem, dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiasum, negaret unquam beatiorem quenquam iuisse a Visne igitur inquit tyrannus o Damocles, quoniam te haec vita delectat, ipse eandem degustare, de fortunam experiri meam Cum sie ille peredixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo , textili stragulo magni- scis operibus picto. abacosque comPlures ornauit argento auroque caelato, tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consist re, eosque ad nutum illius intuentis diligenter ministrare.aderant v fuenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulsextruebantur, fortunatus sibi Damocles videbatur. in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari feta equina appensium demitti iussit, ut impenderet illiusbeati ceruicibus. Itaque nec pulachros illos administratores aspicicbat, nec plenum artis argentum. nec manum porrigebat in mensam. Iam ipsae defluebant c xonae , denique exorauit irrannum ut abire liceret , qudd iam

227쪽

Q IOANNES BRITANNICVs

beatus nollet esse. ceruices purrureas.ὶ id est, Damoclis cultu regio ornati. Immimm praecipites quamsibi dicat.) Nunc ostendit cruciatum animi quo assii guntur ex virtute neglecta. Ita enim dicere solent do lentes. imus imus praecipites, id est, omni prorsus spe salutis destituti serimur: Sicque docet longe grauiora esse menIis vulnera quani corporis. Vnde illud Ovidii. Mens est quae sentiat ictu . Quad proxima nesciat uxor. 9 Tanto dolore conficitur de pudore impeditur ob omitas ain virtutem , ut iam cum uxore communicare non audeat, sed intus tantum rumpatur,

S AE P Eo oo os. occurrit excusationi desidiosi, robans illum per ae I tem non pecc re, quod virtutibus non inuigit, sed per desidiam potius δέ negligentiam,quod dicit sibi euenisse.

dum puer esset. Sensus ergo est. Ne se ad rhetores conserret stpe coissueui ille oculos oleo linire, ut vitio oculorum laborare videretur. TisPbam. Vngebam. Granias nossem. id est, si rhetoricen dincere nollem, ex cuius praeceptione discebam declamare. Nam in scholis rhetorum talis declamatio proponebatur. Catoni longe melius fibule mortem sibi conciscere,quam in manus Caesaris peruenire. Nam cum in Africa duce Scipione partes Pompeianae a Caesare superatae deletaeque essent, Cato qui tunc Vticae cum parte exercitus se continebat accepto cladis nuncio, omnibus rebus diligentissime constitutis, libetis suis L. Caesar. qui tunc ei pro qui store fuerat, commendatis,& sine suspitione, vultu atque sermone, quo superiore tempore usus fuerat, cum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit t-que ita se traiecit. Quem postea Vticenses sepulchro splend ide mandauerunt, unde sibi post mortem Vticens s cognomen ad inuenit. de hoc multa Plutate hus , Caesar i siue si pro eo in Commentarbs, Apianus & Lucanus. Urandia verba. Quae erant de nece Catonis viri tam grauis&seueri. quqd autem hoc ad librum Platonis reseras, quem ante necem, ut scribit Apianus , legit, non placet. Quid enim ad puerorum exercitationem ea conserebant, sed ad declamationes. quibus ingenia adolescentium exercebantur. Gelonis morituri. Quem suadebant moti debere. Haec enim erat ratio suasionis in deci Inatione. D 'Pere ab insano matium laudanda magistro. 9 Ordo est. Si nollem di sicere verba grandia morituri Catonis multum laudanda ab insano magistro. Laudanda. Magistri enim discipu lorum declama. tiones laudabant ut eorum ingenia excitarentur. Insano. 9 Valde doctor nam in particula modo auctiva est. Quae pater adducitis. Nam prures gaudio affecti amicos domum ducebant, ut filios declamantes audirent. Iuvenalis. Quantum vis stipulare,&protinus accipe quod do, Ut totiens illum pater audi t. Sudam. Prae letitia. Iurast animsemmam. id praecipuum de po tissimum erat in voto de desiderio meo.

228쪽

rara. Quasi diceret legitima quidem ratione ludos sectabar puerorucum puer ellem, v t non sim accusend us, cum aetat i imbecilli obseque rer. Sextersnisi Apud antiquos ludus erat talorum & tesserarum. Tessera quatuor laterum erat. Talus sex, in quibus puncta erant denominata, alia a dijs alia ab heroibus, alia a claris hominibus aut 1 meretricibus, nonnulla vero a quibusdam nunc in laudem, nunc in vituperationem accidentibus nomen accipiebant. & ut Pollux scribit

Puni tum suit, quod octo significabat, idque Stesichorium dicebat ut quoniam Stesic, ori sepulcrum, quod erat in Himera urbe Siciliae. octo angulorum scit. Erat & aliud punctum, quod Euripidium dixerunt, quod quadraginta significaret, quoniam videtur Euripides unus fuisse quadraginta praesectorum post triginta tyrannos Athenis

eiectos. Tegeras praeterea cubos dici Graece scribunt, & Gellius ex Varronis sententia, & Macrobius quod Festus quoque assirmat. Α- stragalos vero, Latine talos vocari. Iulius tamen Pollux diligentissimus apud Graecos, Usundit astragalum tesseram esse .cum ait duo latera deesse in astragalo, hoc est duo puncta & quinque, quae in hoc ut scribit non sunt ut in cubis. Tesseram autem talo inseriorem esse declarat Mutialis. Non mea magnanimo depugnat tessera talo. Et alibi. Non sum talorum numero par tessera. ut omnino astragalus tessera Latine dici debeat non taluo. Dexter senio. 9 Propitius dc utilis. Nam in talis senio de venus luctum es rebant. Canis vero damnum & iacturam. unde Tranquillus in Augusto. talis iactatis ut quisque canem aut senionem miserat in singulos talos singulos denatios conferebat in medium. quos tollebat uniuersos qui Venerem iecerat. Horatius. Quet damnosa Venus, quem praeceps alea nudat. C. Senio. dici ura Graecis . ab Aristotele Cous,libro secundo de Coelo.vbi male legitur chios. s. Damnosia Canicula. Quae iacturam asserebat. Proper ius. Semper damnosi subsiluere canes. C. Canicula. J L ν Graece dicitura dc monada, quod uno notaretur puncto. S. R deret. in Auserret

AVUη In quam humi defixam pueri nuces iaciebant. Orca ge nus vasi S terret. Buxum. J Hoc est turbinem ex buxo, quo ludo ζυς' ri exercentur. Tibullus. Nanque agor ut per plana citus sol Verbςrcxv bo, Quem celer assueta versit,b arte puer. Virgili , CCa quon ἡλm torto volitans sub verbere turbo.Qirem pueri muno in gyro V - Iria circum Intenti ludo exercent. Est enim turbo in modum pi- α ligneae, qui ab angusto incipidi sue,u versus in latitudinem migra . Vndς forma turbinata nominitur. Dicitur aute dch qc buxu & hoch vm Virg. Tympana vos buYusque voeat Berecynthia ma ri Ideae

N libi, Et torno rasile budium. Elaedilis. J Crebra enim scuti Pςr ς Gonet in gyrum vertitur. Haud tibi in pertum. J Indign xur in OiHςm, dicens illvinexcusati titui posse quando iam ea sic aetate o

r iij,

229쪽

το IOANNES BRITANNI Cus

cognoscat quae mala sint,&ca omnia quae a philosophos disputentur. In expertAm. 9 Incognitum. Deprendere. Cognoscere. cum,tas mores. 2 Vitia. Persus alibi: Apposita intorta extendit regula

mores. Econtrario rectos mores dicimus .i. Virtutem. Quaeque dacer

sapiensporticus. 9 .i. philosophi Stoici, qui a Stoa. i. porticu sunt appellati. Nam Athenis porticus erat, quae pisianacti a vocabatur , reserta

varia Sc multae scientiae pletur a Polygnoti Thasij, in qua cum diuersis temporibus iam milla quadringenti tringinta ciues intersecti fuissent voluit Zeno locum illum stabilem atque inuiolabilem reddere. Quare coepit in illa docere,ad quem eo audiendum discipuli confluentes qui antea Zenonii dicebantur, postea ab ipsa porticu Stoici sunt vocati.

Haec Laertius. Braccatis.) Braccas scribit Diodorus vestes esse, quas Galli ad terrorem intonsas & vatij coloris ferunt, easdem Graeci eodem auctore Anaxiridas vocant. Diodoro ad stipulatur Cornelius Tacitus ita scribens. Attacinna velut res icta post alpes saeuitia ac licentia modesto agmine per Italiam incessit. Ornatum ipsius municipia cicoloniae insuperbiam trahcbant, qu bd versicolori sagulo, braccas, barbarum tegmen indutus togatos alloqueretur. Braccas item vestes esse docet Suetonius in Caesare cum ait, Gallos Caesar in triumphum ducit. ijdem in curia Galli braccas deposueriint , latum clauum sumpserunt. Illita. ὶ Picta. nam in ea porticu picta erat pugna Atheniensium quam commiserant duce Xerxe cum Persis dicente Plinio. Pinxit Polygnotus & Athenis porticum , quae poecile vocatur, gratuito, cupater eius Myconmercede pingeret. Paneus quoque frater Phidiae stiam praelium Atheniensium aduersus Persas apud Marathonem sactum pinxit. Adeo iam colorum usus increbuerat, adeo ars persecta erat, ut in eo praelio ironicos duces pinxisse tradatur, Atheniensium,

Miltiadem, Callimachum, Cynegyru: Barbarorum, Darium , Thyiasaphernem. Medis. J Medorum talis est situs. nam habent Parthos&Caspos ab ortu, a meridie Sittacenem& Susanem ac Persida, ab Occasu Adiabenein, a septentrione Armeniam. Dicti autem Medi 1 Medo filio Medeae, qui ut scribit Diodorus ibi regnauit. Indetonsa. id eis, non tonsa more veterum. Virgilius.Ora puer prima signans intonsa iuuenta. Siliquis.) Siliqua species est arboris quς ut scribit Plinius nascitur in Syria, Ioniaque & circa Gnidum, atque in Rhodo

semper comantibus folijs, flore candido, cum vehementia odoris. ea

a Ionibus ceraunia vocatur, trunco fertilis, sed pomo siliquae. Ob id quidam AEgy ptiam ficum dixerunt errore manifesto cum in AEgypto auctore Plinio non nascatur Hic vero poeta siliquas posuit pro leguminibus. Hς enim generaliter sgnificant tegumenta & solliculos i

fuminum & caeterarum frugum. Vnde Plinius piperis siliquas appel--. Virgilius in geor. Grandior ut foetus siliquis fallacibus esset. Et

230쪽

quamuis igni exiguo properata maderem. Hoc autem dicit ex Pytha gorae sentcntia, qui cum sentiret animos hominum post mortem migrare in noua corpora vel hominum vel brutorum , a carnibus abstianendum esse suasit, ne scilicet edendo in animos humanos s aeuirent sed hortensibus tantum vescendum dicebat. unde Iuuenalis. Vive biadentis amans, de eulti villicus horti: Vnde epulum possis centum dare pythagoraeis. dc inde alibi. Vel quo non sugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui Tanquam homine ,&venti indulsit non omne legumen Grandi. 9 Abundanti. Potenta. 9 Pluribus modis fieri polentam docet sic Plinius. Graeci per- 'fusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die frigunt. deinde molis frangunt. Sunt qui vehementius tostum rursus exigua aqua as. pergunt , siccentque prius quam molant. alij vero virentibus spicis decussum hordeum recens purgant, madidumque in pila tundunt, rein corbibus eluunt,ac siccatum sole rursus tundunt dc purgatum m lunt. Quocunq; autem genere praeparato vicenis ordei libris ternas ἡ- minis lini decoriadriselibras, satisq; acetabulo torrentes ante omnia miscent in mola. Qui diutius volunt seruare cu polline ac furfuribus

suis condunt nouisssctilibus. Italia sine perfusione tostum in subtilem sarina molit, hiae additis & milio. Et tibi qua semios diduxit litura ramor. Pythag. per y litera quae in duas partes diuiditur significauit nobis duas esse propositas vias, quaru dextra ardua & anguita nos ad vitia tute inuitaret: sinistra vero lata & ampla viiijs pateret. Na biviu y literae ab angusto incipies inuetutis specie praeseri, quo tepore homines

incerti sunt vitia ne . i. parte sinistra, an virtute .i. dextera sequantur.

De qua litera Virg. sic, Littera Pythag. discrimine secta bicorni. Humanae vitae specie praeserre videtur. Na via virtutis dextru petit ardua

calle, Dissicileq; aditu primu spectatibus offert Eam litera aliqui Philostrati auctoritate nixi Palamede inuenisse crediderui, quod cu olim in cocione Achiui ut Philostr. scribit, foret atq; ex cosueto grues volarent Vlysses Palamede respicies ait. Grues Achiuis testibus inuentione sibi literae vindicat. Cui Palamedes ego sane inquit literas no inueni sed ab auibus inuetas fateor. Nais c ut tradit Corn. Tacitus teporibus Troianis sexdecim literaru formas inuenit. Ad quod Mart. respexit dogruibus loques. Turbabis versus, nec littera tota volabit, Una perdideris si Palamedis aue. & Lucanus. Et turbata perit dispersis littera penis. Sed y litera Palamede a gruibus inuenisse nee Philostr. nec Corn. tradunt. Ego vero a Simonide melico y litera inuenta credidero: nave

Plinius scribit literas inuenit Simonides, ypsilo,aira, cappa,O mega id quod tradit Corn. praecipuit Simonide post Palamede caeteras reperissu Et tibi Samias diduxit littera ramos. in Ordo est de litera quae diduxi: unios ramos m5str. tibi calle surgete dextro lituite. mioυ. i. Pyth.

SEARCH

MENU NAVIGATION