장음표시 사용
151쪽
- 6 diemque suum obivit in urbe Manliana III nonas sextiles anni MDCCL, cum ageret annum LXXVI. Nec praeteribat Franciscum Bota avi sui fratrem, qui summus cognitionum iudex opus de iure civili edidit; nec Franciscum Mariam Canali amitinum suum a Pio VIII cooptatum in patrum cardinalium senatum: in quibus singulis doctrina an virtus magis enituerit, iure ambigis. Sed haec hactenus: ad Jacobum regrediamur.
Memoria Iacobus suit firma: quae a puero menti indiderat, senex meminerat, mihique cum Secum autumnalibus seriis rusticarer, unaque sub vesperam obambularem,
electiores e Virgilio, Catullo, et Cicerone locos memoriter pronunciabat, quidque in illis animum vividius cieret, quae gratior imago eniteret, disserebat solerter. Mihi ut latinis
itala adiungerem auctor fuit: inhonestum enim aiebat cum aliena calleas, tua ignorare. Non indiligons patvrsamilias rem domesticam et curavit et auxit: Operam in praediis excolendis posuit. Honestissimis coniugiis Mariannam, Liviam, Hagnetem filias locavit: Theresiae natu minimae, quae in sacrarum Virginum collegium recipi expetierat, ex animo, ut voti compos fieret, indulsit: Antonium et Nicolaum societati Iesu, cui nomen dare avebant, libens addixit: nec quidquam sibi optatius accidere lassus est, quam liberos Deo, cui eos reserebat acceptos, in famulatum addicere. Camillum equitem ad praeturam sabinorum designatum vidit. Viterbii, quo aetatu ingravescens omnisque rei publicae cura solutus pridem sese receperat, quaque in urbe
rerum ac fortunarum suarum sedem constituerat, in morbum incidit: quo cum conssiciaretur gravius, accitis Roma
152쪽
torum manus ossiuvit pridie idus limias anni MDCCCXLIV
sub solis occasum. Testamento certam pecuniae vim curiae s. Iacobi legavit ea lege, ut statis diebus in singulos menses Deo aeterno pro se suaque domo re divina perpetuo litaretur. Εlatus est funere honestissimo, conditusque ad s. Therusiae in culla Magnae Dei Parentis Laurolanae, ut moriens mandarat: therusiani enim sodalitii iuri-hus fruebatur. Civitas iniiversa tantae virtutis exemplar ex oculis sublatum indoluit. Ore suit ingenuo ac liberali, fronte lata et exporrecta, nigris nitentibusque Oculis, quos praestantis animi indices dixisses, superciliis nec densis nec raris, genis roseis cetera lacteus, naso perquam decentissimo, molli ct sub extremam aetatem albescente capillo, statura non humi li: virtutis forma et pietatis color ex oculis fronte corporisque totius habitu eminebat: nescio quid a prisca dignitatu habere videbatur. Integra nullisque tentata morbis usus est valetudine: hunc vitae caste et sobrie institutae tulit fructum. Si eorum, qui hinc demigrarunt, mentem tangunt
mortalia, si benevolentiae et pietatis munere supremo, quo carorum capitum memoriam ad posteritatem propagamus, eapiuntur; oculos, Iacobe parens optatissime atque optime, e superis sedibus, quo tua te Virtus evexit in tuum natum deflecte, mihique vires animumque sunsice, ne me frangant adversa, neve a praeceptis institutisque tuis deflectens ullam nomini tuo labem meis inspergam moribus. Te adstaritem cernere, tua ora tueri, notas
153쪽
- 8 audire voces, tuos lito toto animo haurire mihi videor hortatus, quibus me ad virtutem et ad recte facta erigebas; in te saepenumero obtutum mentisque aciem intendo. Te mihi, dum hanc haurio lucem dum aerumnosae vitae durum iter Carpo, nulla unquam ex Oculis, nulla ex animo abradet oblivio.
154쪽
155쪽
PATRI CARDINALI PRAEFECTO sACRI COMILII LIBRIS NOTANDIS.
Cum nihil a sapientissit no naturae auctore homini tributum sit praestabilius, nihil storentius, uberius nihil, quam scientiae cupiditas verique assequendi nisus; dolendum summopere est, quod dissicillima hac nostra tempestate, divino hoc munere ac dono in Deum ipsum impii homines abutantur. Error enim, ceu luxurians ac venenata seges in dies succrescit, disceptandi vias interturbat, iuris sontes inscit, in omnes vitae rationes manat et funditur, humanaeque societatis quatit iundamenta. Christiani igitur philosophi interest, arma haec ad tegendum nocendumque aptissima e scelestorum manibus e torquere, iisdemque instructum in arenam descendere,
collatoque pede cum hoste congredi, et religionem, quam stricto gladio petunt, contra perduelles, qui vana capti aura sibi philosophi nomen usurpant, vel capitis dimicatione vindicare. Λrctissima enim necessitudine cum religione continetur veri et salsi disceptatrix et iudex philosophia, mores ad rectum singit, viam ad virtutis culmen sternit, rectaque ad Deum ducit. Philosophus siquidem mundi totius civis in hac rerum munificentia constitutus omnia perspicit ac tentat, principia causasque concipit, omneSVitae partes persequitur; quae civibus, quae Deo reserenda
156쪽
- 152 ossicia, unde genera virtutum essiorescant, quibus praeceptis humanum genus contineatur, quae iura coetibus
in urbes et oppida sociatis describenda, quid in quaque re expetendum, quid deligendum, quid respuendum, disquirit. Quid multap ingenii aciem acuens caelum
adit, terras rimatur, parentemque naturam tentans extundensque Vestigat: cumque omnia perlustrans, nihil in hac rerum universitate, quod suas expleat cupiditates, nihil quod opis sit ad bene beateque vivendum, persenserit; ad eam regionem, ubi heati aevo sempiterno fruuntur, se votis et cogitatione convertit. Summis ergo laudibus praedicandum ecclesiae matris consilium, si siliorum utilitati prospiciens, philosophiae societatem non abnuat, eius studia alat et foveat; eamque amico foedere cum theologicis disciplinis coire nullo non tempore existimarit.
Quum itaque mihi hodierna die non sine animi trepidatione ex umbratili palaestra in pulverem in solem inque hominum oculos prodeundum sit, deque philos phicis disciplinis ineundum discrimen; quo potissimum
Ructore, quo auspice munus tantum obirem, diu ambigendum non suit. Tu enim, vir clarissime, mihi occumrebas dignus profecto, cui disceptationem meam ceu munusculum levidense inscriberem, et a quo praesidium et decus ad philosophiae dignitatem tuendam mutuarer. Tuum siquidem nomen universa late insonuit Germania, quum florenti aetate, sed sapientiae artibus canus, ad Helvetios legatus animi ingenii consiliique tui lumen Ostendisti: tuisque curis, tuis ossiciis, studiisque stetit, si religio a perditissimis civibus, qui capitali odio in rem
157쪽
christianam serebantur, in praesens discrimen vocata nullum fuit, quamdiu in illis regionibus es commoratus, detrimentum perpessa. Multa vero a te et acta constanter, et provisa prudenter, et sapientissime responsa seruntur. Litteris omnium et sermone etiamnum usurpatur animi tui vi
tus, roburque pectoris singulare quo humanos casus dignitate tua inferiores putans, ab ossicio abduci nullo incommodo potuisti, catholicos in fide recepisti, nutantes firmasti, male animatos verborum stimulis increpuisti, tuis consiliis periculis atque laboribus omnes sospitasti: quidquid vigilantiet industrio praestandum, praestitisti: omnibus sapientiae praesidiis cives communisti; vitam supremis rebus obiectare, eamque pro religione pacisci munus laudemque duxisti. De sortunis, de capite, de re christiana dimicabatur. Animo iamdiu praeceperas, quanta in iis regionibus sutura
perturbatio, quanta commotio, quantum a nefario improborum foedere pertimescendum, quanta ordinis inversio impenderet; quibus artihus e sua sede atque statu ecclesiam dimovere molirentur, in apertum protulisti: os et vocem iis compressisti, qui in religiosum ordinem crimen turbarum conserebant, eumque iniuria causabantur. Quae verbis momenta, quae pondera consiliis inessent tuis,
eventus docuit. 0uid pluribus p Nulla in te mortis incessit
formido, cum missilibus glandibus domus tuae parietes crepitabant; parem cum ceteris, qui arcte rei christianae haerebant, conditionem fortunae subire paratus, te ipsum tempestatibus, ac pene fulminibus obvium tulisti, tuoque periculo religionis iura sanctaeque Petri sedis decus in helvetiea inatione tutasti.
158쪽
noinam omnium orilinum gratulatione reversus, latius animum ad ecclesiae utilitates porrigens atque explicans, sacro consilio tridentinis decretis interpretandis praeposito operum gnavam sollertemque impendisti; quo in munere Prosperi Lambertini, quem Benedictum XIV colit suspicitque posteritas, vestigiis institisti. Cum vero superioribus annis in tenebricosa tempora, inque medium certamen atque discrimen pervenimus, turbulentissimorum hominum ausus in rem christianam et publicam retudisti, et apud umbros, sabin , et ruscos qui romano pontifici subsunt, legatus reliquias incendii civilis celeritate et virestinxisti: collatisque catholicorum armis et consiliis provincias, quae tibi obtigerant, ad ossicium revocasti. Tibi itaque, vir spectatissime, iure optimo gratulandum, nobisque eo nomine gaudendum; quod ingenii, animique vires ad veritatis, rei publicae, et religionis
praesidium contuleris, romanamque ecclesiam adiuveris, ornaris, auxeris: quodque bene plures longo aetatis nexu vix praestant, id paucorum annorum conversione conseceris. Qua in re imaginem nobis resere summi illius viri, dbgnitate principe inter suos, cuius laudem excipient insequentes aetates. Parens enim tuus Joannes, qui Ferdinando II Neapolis et Siciliae regi a sumptibus, a vectigalibus, ab ecclesiasticis n otiis adsuit, religionis reique publicae
commoda suis semper antetulit, egrπie de moribus de pietate de religionis dignitate promeritus: id vero per te praestitisti, ut ad parentis nomen nominis virtusisque tuae cumulatissima fieret accessio. Aequissimus proinde virtutis iudex et adsertor I . X. Pius lX ad amplissimae dignitatis
159쪽
- 155 fastigium te, vix octavo aetatis lustro emenso, evexit, patremque cardinalem dixit: te sibi subiacensem abbatem suffecit, teque libris, qui in dies adversus religionem excuduntur, notandis damnandisque praefecit. Tuo igitur nomini, pater cardinalis amplissime, liocile philosophicis disciplinis periculum inscriptum volui: ut pateret, quo studio ego, et contubernales omnes, qui mecum intra eosdem parietes ad religionis christianae tutamen et vindicias instituuntur, quo animo huius romani collegii, in quo ad tantum decus prolusisti, tum doctorestum auditores te prosequantur
Universae philosophiae disceptationem III kalendas septembres anni MDCCCLIII nomao in sacra aede s. Ignatii iniit Ferdinandus Stentrup collegii germanici ungarici alumnus. Diuitigoo by Corale
160쪽
Ne mea in te studia longo desiderio oblanguerent, neve consuetudo quae inter nos intercedit, silentii diuturnitate frigesceret, id ad te litterarum dare perbreve quidem et incomptum decrevi. Quid agam, quo loco res meae sint, accipe. Inter veteres religionis adsertores et parentes, posthabitis amoenioribus litteris, versor; in mente
eorum rimanda, sacrisque Vetustatis monumentis scrutandis immoror, et totus in illis. Dissicilissimis hisce temporibus in quae incidimus, per te perspicis, qua et sollertia
ut cura adlaborandum sit, iis praecipue, qui sacrae nomen militiae dederunt, ut causam Dei, quae nobis est cum bonis omnibus communis, quaeque in discrimen vocatur, virtute summa tueamur, inque ecclesiae hostes ensem expediamus. At, inquies, vereor, ne tibi Horatius noster Succenseat. Ne quaeso, ne me adeo vecordem, adeo parvi animi ducas, cui tam cari capitis repat oblivio. Cum illo saepenumero in gratiam redeo, et si quid otii subsecivi a severioribus disciplinis vacat, ad illum non iniquo animo consero. 0uod vero scribis, me posse ad eius mentem evolvendam quid novi asserre, perhumaniter facis et amice ut assoles; at me eiusdem praeceptum impedit, quo moadmonet, ut animo reputem, quid valeant humeri quid