장음표시 사용
131쪽
virtutis lamia et colore capiantur, vitiorumque loeditatem reformident, eorum in animos eiaculari pMe, ne longius vagetur oratio, nonne hymnis pios adversus Deum animi motus esserimus, elegis tristes rerum vices ingemiscimus, epicis heroem virtutum praesidio communitum praedicamus 3 quae qui legit, ad res praeclare gerendas ceu subditis calcaribus agitur. Τm- Media vero, cum viros dignitate principes in inclinatam humilemque collapsos fortunam persequitur, nomne a vitiis quorum poena serius aut citius est oppetenda, deterret, admonetque non cum vitae huius angustiis nostras cogitationes, verum cum sempiterna beatitate esse coaequandas 3 Quid de comoediap omnes urbani sales, omnes sestivi lepores, Omnes atticae argutiae, quibus sabula conditur, quo tandem contendunt, nisi ut turpes foedique mores omnium irrisione ludantur λ Enimvero si senem auri fame, opumque aggerandarum cupiditate correptum studeas ad saniora revocare, non longa Verborum ambage, non argumentis e media philosophia depromptis, sed senis avari imagine obiecta, quod expetis, assequeris i. 0uid plura persequar p Legum latores, quorum minnumenta ad nos pervenere, poetas praemiis et honoribus Ornarunt, ut civium animos ad virtutem erigerent, legumque praecepta quo altius eorum in animis insculperentur, carminibus commiserunt
Sed stulti sumus, qui in levioribus inscite immoramur, graviora posthabemus. Nihil est, mihi credite, sacra
i Id praestitit Plautus in Aullularia. et Athenaeus lib. XIV eap. 6. et 13. Disiligod by Go l
132쪽
- 127 hebraeorum poesi utilius, nihil ad mores instituendos commodius, nihil virtutibus serendis conducibilius. Quamvis
enim singula divino exarata stilo volumina vitam regant, exemplis contineant, praeceptis muniant; haec tamen commoda pressius cohibet carmen L Psallere enim doetus, versusque modulari peritus vates non sibi tantum canit, sed et ceteris, eorumque ad virtutem studia provehit. Ad hanc vero metam carmina hebraea reseruntur: ut fidem qua caelestia amplectimur si ent, spem qua sutura praecipimus, alant, amorem quo ad Deum serimur, foveant '. Ad omnem aD sectuum habitum sese fingunt: gaudentibus arrident, sentibus adsunt, omnem vitae rationem et vices, omnes Penitissimos animi motus in illis ceu laevissimo in speculo intuemur. Ad opem Dei coniugere, veniam petere, lacrimis admissa eluere, mala quae nostris ingruunt cervicibus, deprecari; habendi curas ex animo eradere, caelestia compendia quaerere, irarum impetus tenere, frena licentiae iniicere, dolores delinire voce psallentis monemur. Tecum haec divina carmina peregrinantur, tecum rusticantur; sive domi quietus agas, sive iter carpas, sive somno declines lumina, sive membra matutinus e strato corripias haec festis, haec profestis diebus, haec cum aedes sacras adis, haec cum res divina conficitur, haec viribus integer, haec morbo conflictatus, haec cum invidorum morsibus peteris, haec cum omnia tibi e sententia fluunt, haec oriente haec decidente die concine: ab his
3 S. Ambrosius praelat in psal. S. Athanasius ep. ad Marcellinum. S. Ambrosius loc. cit. Diuitiros by Corale
133쪽
- 128 enim medela, ab his in arctis rebus praesidium, ab his constantia et robur, ab his sapientia in omnem morum institutionem promanat. Heic tibi divae religionis arcana panduntur 1: heic tibi ob oculos obversatur Christus humani
generis servator aeterno auctus sacerdotio, regis ducisque munus capessens, diremptam Deum inter et homines societatem componens, promissa quibus longo aetatum sexu alta patrum spes fuerat, cumulans, legem hebraeis scitis sanctiorem figens, vel dissitas regiones vividiore veritate collustrans, gentesque sibi, puriore laedere concepto, adiungens. Christus matre virgine editus, ab eois regibus cultu muneribusque ornatus, fugam n te intempesta agitans, sacram Solymorum aedem ingrediens, d trinae e caelis arcessitae thesauros recludens, imperio morbos daemonesque compescens, in iudicium indicta causa raptus, conviciis iactatus, vinculis verberibusque multatus, ad supplicium ceu onustus flagitiis actus, e tumulo, mortis iura resolvens, redivivus, divinumque solium opimo auctus triumpho conscendens Quotus ergo quisque est, qui haec aut respuere aut nihili pendere ausit Z cum divinis tantum tribuat carminibus ecclesia, ut assuetudine a dissilis aetatibus ad nos usque deducta, sacrae aedes hymnis concentibusque perpetuo assonent 3; cum caelestes aemulata choros Hierusalem terrena noctes atque dies Deum
S. Basilius hom. I in ps. ait, doctrinae sacrae absoluti nem in psalmis concludi α ἐνταυτα ευt Θεολίγια τεtita. n Acriores critici vel inviti lassi sunt plures psalmos Christum Iesum spectare. Eos recenset Achermann, introduci. in V. T. y Card. Bona, Psallentis ecclesiae harmonia cap. I. S. IV. Diuitigod by Coobile
134쪽
- 129 oro Davidis praedicet i; cum divinis delinita versibus vel
adamantina corda in lacrimas abeant Hic mihi commoda, quae in hominum coetus ex poetica lacullate redundant, commemoranti alte infixus haeret dolor, quem diu corde pressum vobiscum una communico: qua aegritudine eo vehementius angor ac pene conseior, quo tenuior medelae aut levaminis spes affulget. Et multis et haud extremae notae poetis hoc vitium est, ut sutilia pravaque consectentur, ingenium ad lasci os modos transferant, admotis illecebris ad vitia propellant, voluptatibus quam laxissimas remittant habenas, libidinum virus suavi oblinitum melle aureis calicibus propinent. Hos ego ceu capitaliores hostes non arguendos modo et corripiendos, sed procul a bene moratis urbibus abigendos duco δ; qui quod in salutem tributum est, in perniciem vertunt. Poesis enim virtutum adiutrix, curarum S. Basilius loc. ciL α Ψαλμὸς το τω απέλωv ἐργον, το
n κραυπν πολιτευμα, τὸ m υματικὸν Θυμιαμα v K psalmus anget B rum munus, caeli communio, mentis hostia. v
Fidem Augustino adhibeamus, qui cum Mediolani ageret
divinaque carmina sacris in coetibus modulata exaudiret, adeo flectebatur, ut a lacrimis temperare nequiret: a Quantum sevi in i, hymnis et canticis tuis, suave sonantis ecclesiae tuae vocibus B commotus acriter i Voces illae influebant auribus meis, et elian quabatur veritas tua in cor meum, et ex ea aestuabat asseetuso pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis. nConses. lib. IX, cap. 6. Hac poena mulctandos lascivos poetas edixit Plato lib. III de republica, Oper. vol. II, pag. 397, 398. ed. ciL Poetis vero, qui mores ad rectum fingant, vitiorumque lue civitates eximant, et sedem et praecipuum vindicat deeus. De Rep. lib. eod. Diuitigos by Corale
135쪽
- 130 luvatrix, ingenii excitatrix, sapientiae administra, legum custos, religionis comes omni aetate et apud omnes est habita : poetas vero reete instituendae vitae duces i, et optimorum in omni rei publicae administratione auctores consiliorum duxit Plato Vos vero, optimi adolescentes, hisce carminibus, quae
mentibus interrimum virus inhalant, quaeque ceu magicis artibus ceu nocentibus herbis homines in seras inque sues Setigeros convertunt, aures obstruite: ab hisce epulis, quae regifico luxu paratae vobis apponuntur, linularumque succum suavitate obducunt, oculos manu que prohibete neve committatis, ut vestris moribus labes vel minima a turpibus poetarum cantilenis inspersa adhaerescat. Sed de vobis meliora. Atque utinam e v stro numero aliquis ingenio ceteris praecellens exsurgat
neque enim mediocria in poetis patimur , qui poesim
ad suum munus sinemque reducens virtutis semina in animis legentium effundat, sacraque rei christianae arcana nobili carmine persequatur. Vestra poesis, iuvenes lectissimi, in laminato niteat colore virtutis, sese ad caelestia evehat, suaque ope et ductu animos Deo quam arctissime adiungens, de moribus deque religione cumulate mereatur. Vestris perpetuo oculis eorum imago obversetur, qui non humi repentes nec in voluptatum coeno Volutati, sed sese ad sublimia esserentes, caelum adeunt, supernis
3 Plato in Lyside. Idem lib. II de Legibus.
Hisce imaginibus a pravis carminibus volutandis adolescentes dehortatur s. Basilius. De gentilium libris legendis. num. 5,
136쪽
- 131 choris intersunt, Deum, Deique parentem Vimnem perpetuo carmine concinunt. Liceat itaque eruditissimis hisce viris, qui dicenti mihi insuetum decus addidere, liceat parentibus patriaeque vestrae, in cuius gloriam adolescitis, liceat vestris institutoribus, qui omni ope vos excolunt, liceat mihi, qui studiis vestris hodierna orationesum obsequutus, hanc spem alere; quae srmior erit, si animo identidem reputetis, nihil poesi, si exordia spectes, divinius, si naturam, pulcrius, si finem, utilius inveniri.
138쪽
139쪽
Suum cuique decus posterilas rependii. Taetius Annalium IV, 35. Diuitiros by Corale
140쪽
IURIS COΝSULTI PRAETORIS PONTIFICII.
Detur mihi haec venia, ut parentis mei Iacobi viri spectatissimi imaginem, veluti lineari pictura, paucis
exprimam, eiusque nomini hunc commentariolum ceu i serias, parentalia, et supremum laneris munus mittam.
Quod si quis morosus, quae turba plurima, me carpserit, quod parentis nomen meis interseram chartis, et domestica attingam, laevoque lumine hanc inspexerit pagellam ; hisce ego rumusculis haud movebor. Ut enim cumque haec aestimata erunt, aut commendata, aut reprehensa, haud in magno ponam discrimine: iuverit tamen et meae indulsisse pietati, et parentis mei apud seros nepotes memoriae consuluisse. Ceterum nemo nisi iniquus iudex mihi succensebii, si secum reputet, quae Fita, qui mores, quae mens, quod consilii lumen illi fuerit: quo virtutum comitatu et praesidio animum communierit; quihus rebus caste integreque gestis, veluti quibusdam gradibus ad superas caelitum beatissimorum sedes conScenderit: atque ex eo, ceu in illustri posita monumento, quae ad imitandum intueatur, sibi quisque sumat exempla. Enimvero si maximis minima liceat componere, laudi ducitur tum Gregorio Na Ziangono, Nysseno, et Magno
parentum, fratrum, s0rorumque Firtutes commemoraS- se, lum Augustino Monicae parentis sanctissimae, tum Diuitiros by Corale