장음표시 사용
141쪽
- 136 Bernardo et Ambrosio fratrum suavissimorum Girardi et Satyri sunus laudatione et lacrimis suisse prosequutos. Neque enim virtus, quia domestica, iniquo est obvolvenda silentio, nec recte facta, quia a propinquis edita, in nullo sunt censenda numero L Itaque mihi in ipso sermonis aditu atque exorsu venia opus fuit, quam non petissem, si tempora virluti, litterarum cultoribus, mihique minus infesta incidissent. Sed haec ingrata hactenus: laetioribus auspiciis ad rem veniamus. Qui haec legis, animum velim a me paullisper avertas: historicum non silium loqui putes.
Jacobus Angelini-Rota editus hanc in lucem est V kalendas martias anni christiani MDCCLXXVII, Vissi umbrorum urbe inter praerupta appennini iuga : ea urbs decem ad septemtriones Nursia, Spoleto viginti passuum millibus abest: quam urbem praeterluit Νar. Jacobo patersuit Iosephus dux loricatorum militum, qui eo nomine Pio VI fidem arcus in rebus immotam praestitit; mater Martia, superstes unica Camilli nota praetoris militaris et civilis: gens nota Bergomatum in insubria, Montis Regalis in subalpinis, unde huc sub exordia saeculi XVIII
Hare sese ornateque persequitur Nagiangenus, cum Gorgoniae sorori sunebri concione parentaret a Sororem laudans a domestica praedicabo; non tamen quia domestica ideo salsa, B sed quia vera, ideo laude digna: vera autem non modo quian iusta, sed quia nota. Nec quidquam, quia alienum, laudetur sin iniquum, nec quidquid proprium est et domesticum, contem-n natur, si honestum et eximium: ne alioquin et illi Iucro sits alienum esse, et huic propinquitas in detrimentum cedaL Utrin-s que enim aequitatis ratio laederetur, si et illi laude assicerentur,a et hi silentio premerentur. S. Gregorius Nari angenus orati
ne lunebri in laudem sororis suae Gorgoniae. Orat. XI, edit. Billii. Diuitiam by Corale
142쪽
- l37 concesserat, patriciae nobilitatis iure fruebatur: quo connubio gens Bota in Angelinios translata inque eos insita, ea lege, ut agnomen quoque domus adsciscerent Iacobus eos nactus est parentes, qu0rum uterque ad Optimarum artium studia ad pietatem probosque mores qua exemplis qua praeceptis puerulum informarent. Domi pueritiam exegit, optimisque usus institutis et magistris rudimenta artis primae celeriter arripuit. Eminebat in puero erecta indoles, ingenium acre et experrectum, animus non indiligens, non laboris fugitans, ad honestatem compositus:
quae virtutis semina ut maturata pubescerent, laetioremque in messem educerentur, eum vixdum decennem paremtes Camerinum miserunt, ut in ephebeo, quod disciplinae custodia et doctorum laude florebat, humaniorum litterarum spatia decurreret. Hic hona spe parentibus praelucere, discendi cupiditate et sollertia coaevis adolescentibus antecellere, palmam omnibus in palaestra litterarum praeripere : hic totum sese in studiis abdere, graeca non fastidire, latinos italosque tum solutae tum adstrictae orationis scriptores noctu interdiuque volvere, stilum ad eorum exemplar edolare. Cuius assidui laboris fructus in reliquum vitae tempus dimanarunt: eam enim venustatem et copiam in scribendo assequutus est, ut ad optimorum laudem accederet. Hac lectissima litterarum supellectile instructus, a parentibus Perusiam missus est, ut sedulam in philos phia et utroque in iure operam poneret: ubi sexennium
moratus, amplissimo ingenii testimonio, laureaque iuris donatus Romam contendit; ne legum scientia in quam solertissime incubuerat, usum desideraret. Hac in urbe ad iuris consultos, qui agendis in foro causis egregium
143쪽
- 138 sibi nomen pepererant, se contulit, horumque exemplo et ductu, quos non tam imitari quam aemulari visus est, ad causas dicendas accessit. Heic non, ut mos fert adolescentium, horas cum amicis sallere, intempestiva ducere colloquia, hac illac pervagari, sese in voluptates effundere, scenicis ludis interesse, dies a studiis vacuos exigere:
sed ius retractare, quae iuris enodant quaestiones, commentaria deterere, scribendi laborem non defugere, sero cubitum ire, summo mane surgere, legum consultissimos
sciscitari, illis adesse, ab eorum latere non discedere, eos sibi obsequiis demereri, eorum sibi benevolentiam sapientia et comitate tueri. Sed quod in adolescente mirere magis, certa sibi precandi spatia definivit, pietatem, ne refrigesceret aut studiorum copia obrueretur, aluit et lavit, religionis obivit ossicia, animam illabem serva it, a bitrum conscientiae sibi delegit, apud quem statis diebus vel leviores sordes elueret, sacra de altari cum sestus dies incideret, libavit. Hac doctrinae et pietatis laude cum esset iis probatus, apud quos imperii summa erat, aditus sibi ad honores patuit, cum septimum et Vicesimum annum attim
geret. Primus autem rei publicae capessendae gradus fuit in viterbiensi provincia, cum ad oppidanos regendos est missus: quo in munere ita se gessit, ut et iuris prudentia et morum gravitate et in expediendis negotiis alacritato dignus habitus sit, qui ad ampliores eveheretur dignitates. Nihil enim illum a sumina integritate et continentia deduxit; nihil temporiν gratia egit; omnium sibi ex aequo
iura censuit tutanda, omnium salutem in suo praesidio duxit et side conqui cere.
144쪽
At enim ab inito honorum cursu civiles eum procellae revocarunt. Ineunte enim anno MDCCC IX ea temporum conversio consequuta est, ut nullis comprimi Dcnis, nullis contineri legibus rerum novarum studiosiores
quiverint. Pius VII rei christianae propugnator et vindex
vi Roma abstractus, exsul, in squaliorem custodiae coniectus: patrum cardinalium senatus hac illac effugium quaeritans : sortissimus quisque in invidiam inque odium vocatus. Duaru Jacobus sponte magistratu cessit, omni sese rei publicae administratione dimisit: immane enim, ut mihi saepenumero lassus est, nefas et grave piaculum ducebat, in tenuem cum religionis hostibus societatem potestatis venire. Domum itaque se recepit, privatusque vitam traducens, otioque posthabitis dignitatibus, omnes curas et c taliones ad liberos quos e sanctissima coniuge Paulina Gori suscepit, instituendos, ad agros colendos, remque domesticam amplificandam intendit. Domidisseillimis illis temporibus delitescehat Jacobus, dies
solidos rure, quo mirifice capiebatur, quietus exigebat, negotiisque ab omnibus et a civium oculis remolus finem tenebricosae tempestatis praestolabatur. Optata tandem
dies illuxit, annoque MDCCCXIV nono kalendas iunias Pius VII o gallia redux diuturnum italiae desiderium
explevit, urbemque, rebus publicis compositis, regressus est: et Iacobum nec opinantem primo ad Fescenninorum, mox ad Ferentinatium praeturam evexit. Quibus in urbibus superiorum calamitatum vicibus asperatas civium mentes delinivit, male animatos novumque detre- ctantes imperium coercuit, ad meliora revocavit, omnibusque et nervis et facultatibus contendit, ut pristinae
145쪽
Hercule Consalvi patre cardinali, qui rei publicae praeerat, ut societas Jesu Ferentinum contenderet: quo in collegio constituendo non curis, non labori pepercit; cumque multi ab eius consilio desciscerent, novasque in dies dissicultates obtenderent, in sententia tamen immotus perstitit, societati heic nec indos nec thpones deesse asseverans. Vicit tandem eius obfirmata Voluntas; votique compos essectus diem illum sibi in vita beatissimum dixit, quo patrum ore et alloquio frui oecoepit: quibus Ferentinum accitis in domestica dissicultate nec ope nec praesidio nec auctoritate nec facultatibus defuit. 0uo aucti beneficio Ferentinates Jacobum qua poterant maxima grati animi significatione ornarunt, eumque cunctis suffragiis amplissimo civitatis iure donarunt. Cum campana provincia, quae hinc neapolitani regni sinibus, illine tirreni maris littore intercipitur, et ad sabinos usque procurrit, latrociniis dire foedaretur; cumque
praedones vi audacia numeroque adeo excrevissent, ut
agmine facto oppidanos nocte intempesta aggrederentur, praedaque onusti in montium crepidines inque silvas sese proriperent, omniaque caede et rapinis polluerent, atque ab eorum furore et insidiis gravissima campanis mala imminerent: Frusinonem, quae iuri dicundo sedes constituta est cum imperio missus est Iacobus, ut tantae labi prospiceret armis provinciam tutaret, sontes capite plecteret, e perbculis cives educeret. Vicaria itaque potestate usus, oppida' praesidiis communivit, celeritate consilii quae ad civium incolumitatem opus erant, expedivit, lege in reos egit, militum excursionibus et excubiis viarum aditus opplevit.
146쪽
- 1 Mitissimo ut erat ingenio cum poena capitis in praedones animadverteret, nec lacrimis nec gemitui parcebat, doloremque quo premebatur, ore oculis fronte silentio prae se serebat. E proximo serentinati collegio patres societatis
excibat, ut miseris adessent, darent aures confitentibus, eosque caelesti enutritos epulo ad supplicium ductarent. Hac animi constantia, et consilii celeritate effectum, ut paucorum poena saluti communi prospectum seret, securitas publica reviresceret, omnia quieta ac in tuto forent, animique gravi qua sollicitabantur, trepidatione et metu expediti
Ne plura singillatim persequar, Sermonem contraham: quam caste integreque reliquos magistratus, quos diu gessit, obierit, quae publicae ac privatae in eo virtutes eluxerint, brevi expediam. Cum iudicum collegio in provincia seu sinati praeesset, gravibus in patronum verbis invectus est, eique oceoeptam abrupit orationem, quod in agenda causalamam religiosi coetus, cui litem intenderat, laevo sermone obtrivisset, putidioremque maculam eorum nomini aspersisset; illumque aliquot dies soro carere iussit. Antequam sententiam serret, conclavi diu conclusus, quae patroni utramque in partem commentariis prolatis disceptarent, quae rationum momenta proferrent, excutiebat sollerter: leges legumque interpretes nunquam intermissa contentione evolvebat : aequa lance pugnantia inter se iura pensitabat: nullaque illum spes aut metus ab inito aequitatis tramite deturbavit. Cum eadem iudiciorum civilium praefectura ad lites cognoscendas dirimendasque, quo in magistratu diu mansit, apud frusinales iungeretur, enixe contendit, ut societas a viro rei christianae studiosissimo Gaspare
147쪽
- 142 Dol Busalo recens condita Frusinone constitueretur, ut civium animos ad pietatem excoleret: eius consilium quam e religione foret, re compertum est. In triennali apud Urbevetanos praetura cum trecenas lites. sententia lata, diremisset, nemo unus non acquievit: cum ab eius iudicio ad sublimius tribunal quidam provocasset, hoc ratam praetoris sententiam edixit haberi: quod non vulgari aequitatis ot d trinae documento est. Cum Interamna Nartium
decederet praetor, is illi ab optimatibus honos est attribulus, ut patriciae nobilitatis iure ipse domusque eius pedipetuo frueretur. Viterbii cum in summum provinciae consilium adscitus esset triumvir, adeo eximium animi ingenii consiliique lumen Ostendit, ut cum ex eo magistratu sponte abiret, eum civitas inter primores municipes, mira ordinis assensione, cooptaret.
Summa in eo humanitas, mira comitas, liberae ad eum privatorum querelae: nemo tam humilis cui non ad illum aditus statis horis pateret: facilitate par insimis videbatur. Buricolam moribus probatissimis cum ad se praetorem milites adduxissent, quod cum subalari telo, quo ad obsonium secandum utebatur, aliquantisper oblongiori et praeacuto deprehendissent: praetor manu sua gladiolo mucronem eximit, villico reddit, eumque dimittit immunem. Cum frater fratrem in adeunda haereditato mire divexaret, nullusque mutuis inter eos querelis lumisque modus posset imponi: utrumque praetor accivit, patientissimas mutuis eorum conviciis aures adhibuit. quid cuique iure tribuendum edixit, litem composuit, animos ad concordiam revocavit. Multa quoque ivigandi semina extinxit. dissidiorum causas abscidit, mentesque deterruit a litibus
148쪽
intendendis, quae si longius progressae fuissent, non mediocrem rei domesticae, eorumque fortunis labem intulissent. Plurimum enim omnes Jacobo tribuebant; plurimum apud omnes ordines sapientia et auctoritate pollebat. Non passus est miserorum iura impune proculcari, pauperesque imoque loco natos a potentioribus premi: nec in invidiam vocari, odiumque subire veritus est, ne sibi et aequitati deesset: parum autem abfuit, quin improborum
fraudibus et astu do dignitate deiiceretur. Nihil enim sibi
non licere putant primores quidam opibus circumfluentes, secundisque rebus tumidi nesciunt modum servare: et magistratus aut libidinum ministros et ad iniuriam adiutores volunt, aut eos, si Obstiterint, odio calumniisque ad exitium usque insectantur. Iacobi vero constantiam animique magnitudinem nec metus fregit, nec impendens periculum de suo cursu dimovit: illatasque iniurias modice et constanter tulit, omnemque tum maleficii memoriam tum ulciscendi studium ex animo abstersit. Optimarum in re publica partium et aestimabatur et suit: perduelles ceu hostes patriae coercendos, ne civitates ad perniciem traherent, duxit. Negligens voluptatum lusorias chartas ne ex facie quidem novit: scenicis ludis interesse, theatris assidere, convivia celebrare, diem salsa inter gaudia condere temporis iacturam censuit, nec vim sapiente dignum. In verbis cautus et pareus: mendacium nec dixit, nec pati poterat: nihil illi ex ore insolens excidit, nihil non castigatum: omnium vel perditissimorum sa-mae pepercit. Omnes ope et consilio iuvit: egenis pannosisque, quos Christi Servatoris imaginem expressius rese re affirmabat, vestibus obsonio stipe praesto fuit: senem
149쪽
- 1M honesto loco natum, inque inclinatam delapsum fortunam diu submisso argento aluit. Religionis retinentissimus: honores pecuniam facultatus gratiam bonis aeternis inferiora duxit: rei divinae quotidie adesse, caelesti epulo festis diebus resci, aures sacris concionibus dare, pia Volumina atterere, ante Christum Dominum in aris delitescentem horas solidas in dies singulos immorari in more habuit: magnam Dei parentem coluit
studiosissime, seque et suos in eius fidem et tutelam recepit. Lucro subsecivas horas apponens e summorum ecclesiae parentum et vindicum codicibus sententias, quae pietatem alerent, excerpsit, in nostralem convertit sermonem, inque commentarium digessit: quo ex fonte ea hausit praecepta, quae in omnem vitae suae rationem uberrime dimanarunt.
Frequens illi in ore erat sententia u diligite iustitiam, qui
iudicatis terram. η Insignes pietate et caelesti sapientia viros singulari prosequebatur studio; eorum sibi animos adiungebat obsequiis, eorum ore et alloquio mirifice capiebatur, illisque apud Deum deprecatoribus utebatur. Hos inter princeps vindicandus est locus Gaspari Dei Bu- salo, cuius manui in genua procumbens libabat oscula,
eumque sacris detritum excursionibus, laboribusque absumptum bene longos explesse annos brevi vitae deeursu asseverabat. Franciscum vero Gaesi vitectiensem e collegio canonicorum aedis maximae, patrem Mautone, quem
adolescentulum s. Alphonsus Maria De Ligorio suum in coetum cooptarat, Innocentium Betti Gasparis Dei Busalo sodalem, sibi conscientiae arbitros et moderatores selegit, nihilque iis inconsultis moliri, nihil aggredi ausus suit, eorumque consuetudine et sapientia seri sapientior studuit.
150쪽
Cum coniuge Paulina Gori antiquae virtutis et spectatae pietatis semina concordissime vixit, ex eaque septem suscepit liberos. Nos a quibus impensissime colebatur, eximie dilexit: nosque inter et illum perpetua benevole
tia certatum est: sapientiae, virtutis, morumque recte instituendorum praecepta nostris instillare auribus numquam destitit: nobis et pueris et adolescentibus, ut optima institueremur disciplina, consuluit: ad doctrinae contrahenda praesidia, ad pietatem, ad mutuam fratres inter sororesque fovendam benevolentiam, ad voluptates spernendas nos Saepenumero ceu subiectis calcaribus incitabat. Domestica autem exempla, in quibus mira vis inest ad acuendos animos, frequens recensebat, eaque nobis ad intuendum imitandumque exhibebat, ut maiorum nostrorum laudes nostra cumularemus virtute. Haec autem non invitus attingam, tum ut fratris mei filios ad doctrinae vi tutisque comparanda subsidia adurgeam, tum ne Virorum,
qui recte de religione deque re publica meriti sunt, nomina obruat oblivio aut extinguat vetustas. Nobis enim puerulis ob oculos constituebat Λntonium Angelini patruum suum, iuris consultum, qui Ligurum reipublicae accitu, Ianuensium senatui a summis consiliis suit, iuri reddendo praefuit, eaque auctoritate et doctrina praestitit, ut nulla gravior quaestio incideret, quae
in senatu non ex Antonii sententia exsolveretur; qui senex domum reversus siuxam hanc aerumnosamque vitam cum immortalitate pius commutavit V idus septembres anni MDCCXCV annos natus LXXVII. Memoria repetebat avunculum suum Laurentium Oderisi pontificem Tempensem, qui vicaria potestate sabinos rexit antistes,