장음표시 사용
121쪽
- 116 sententiis altius, in artibus venustius, quibus in omnibus sita est pulcritudo 3; hoc suo iure sibi adsciscit et vindicat poeSis. Enimvero numquain dicendi exitum invenirem, si venustiores imagines, quae in Virgilio, in Theocrito, in Ho-mstro, ceterisque aureae aetatis poetis nos vividius capiunt,
vestris, auditores, oculis subiicerem: pauculas ea lege delibabo, ne reliquis meo silentio quidquam aut gratiae imminutum aut de venustate detractum censeatis. Qui pastoris desiderium exprimes mollius quam Meliboei querela, quae vel ipsas pinus, ipsos sontes, ipsa arhusta Tityrum V cantia refert aut crudeli funere peremptum flebis, quam cum nemus lacusque Umbronem gementes inducit 3Θ 0uid ad imaginem senis villici quietum in agris aevum traducentis potest accedere 3 in qua narratione omnia ad innocuam voluptatem adiuncta componuntur: sontes sacri, frigus opacum , levis apium susurrus mollissimos suadens somnos,
frondator, dum solia stringit, ad auras canens, turtur ab ulmo aeria ingemens; quas imagines e Theocrito expressit' Nec temporis, nec loci huius est sustus persequi leges, quae venustati et formae moderentur ; cas amplexus est P. Andrh e S. I. in aureo libello, quem pretium operis est evolvere. Saggio
det Bello. Firenae MDCCCXXXHI.
Virg. ecl. I vers. 39. a Tityrus hinc aberat: ipsae te Tityre pinus a Ipsi te sontes, ipsa haec arbusta vocabant. By Virg. Aen. VII, 760. a Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, , Τε liquidi severe lacus. B
122쪽
- m Viigilius Sed hos molliores assectus graviora excipiant. Quis est animo tam agresti et dum, quem non permoveat Anchisae ad Marcellum acerbo lanere extinctum conversio; quos versus ut audiit Augustus et Octavia, haec collapsa est exanimis, ille in lacrimas totus abivit Essero autem Didonis apud inferos silentio, quae ab Aeneae conspectu Sese proripit, eiusque 'erba suga abrumpit, quid truculentius p quid Deiphobo inhonesta narium auriumque vulnera obtegente miserius 3 Daedalus vero silii casus in auro caelare ata ediens, bisque inchoatum opus bis dolori impar abrumpens δ; parens miserrima Euryali, exterrita
3 Virg. ecl. I 52. a Fortunate senexi hic inter stumina notas Et sontes sacros frigus captabis opacum: s Hinc tibi quae semper vicino ab limite sepes s Η1blaeis apibus florem depasta salictis Saepe levi somnum suadebit inire susurro;s Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras; n Νec tamen interea raucae tua cura palumbes,n Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. nHasce vitae rustieae imagines vivis dissusas coloribus Virgilius sibi ad imitandum proposuit ex Theocri L id1ll. VII vers. 133-150. ' Virg. Aen. VI, Vers. 882. . Si qua sata aspera rvmPas, s Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
o Purpureos spargam flores, animamque nepotiso His saltem accumulem donis, et fungar inani
y Virg. Aeneid. VI, vers. 32. a Bis conatus erat casus estingere in auro,s Bis patriae cecidere manus. n
123쪽
- il8 subito filii caesi nuncio, et corruens Pallas primaeva iuventa extinctus, Julus puer armiger, ille flori demesso.
hic gemmae collatus dupiter nutu concutiens Olympum, aut eo dicente aetheris, ventorum, maris silentium 3; fama caput caelo inserens, et gradiens solo An, mi pendeo, an quid aut venustius, aut sublimius hisce imaginibus essingi queat, quas nemo nisi rusticus, aut hispidosus sensu suaviore non attinget.
Laudibus haud immeritis oneratur Homerus, quod Smblimia sectetur, aequetque sermonis dignitate argumenti magnitudinem. Et sane cum Iunonem curru invectam describit
Virg. Aen. IX, vers. 475. a Subitus miserae calor ossa reliquit,s Excussi manibus radii, revolutaque pensa. οφ Virg. Aeneid. XI, vers. 68. a Qualem virgineo demessum pollice storemn Seu mollis violae, seu languentis hyacinthi, o Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit, o Nec iam mater alit tellus, viresque ministrat. BVirg. Aen. X, Vers. 134. u Qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum. O Virg. Aen. X, Vers. 115. a Annuit et totum nutu tremefecit olrmpum. BVirg. Aen. X, vers. 101. α Εo dicente divum domus alta silescit,s Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether; o Tum et hiri posuere, premit placida aequora pontus. s' Virg. Λen. IV, vers. 177. u Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. o Hanc imaginem Virgilius iisdem verbis transtulit ex Homeri
124쪽
- 119 iugales equos tantum viae oculi ictu corripientes exhibet,
quantum est prospectus caelum inter et aequor 1: cum vero deos pugnae sese immiscentes refert, Martem tenebricosae procellae comparat terramque addit ita quassari, ut rex infernus solio concussus expaverit, ne tristia regna immani hiatu dehiscerent a. At vero in ipso gremio et sinu religionis quaerenda est absoluta poeseos forma et species, vatesque Dei numine amati sunt adeundi. Et sane longissimo intervallo supra latinos et graecos sese effert atque erigit hebraea poesis, cuius Venustas propriusque color permultos
. 'Hμενος ἐν σκοπι η, Λυσσω9 ἐπὶ civοπα πόντον, s Τοσσον intras ουσι Θῶν- ιπποι. BQuos versus sic in latinum converto: Quantum nigrantis prospectas marmora ponti E specula, alipedum tantum prosultat equum vis.
. Ola ἱα δἐ Θυηetoici, καὶ eo αταει φανε ins Ἀρδαλε, ευρώεντα, τα τε στυγἐουσι περ. uQuos ita reddo: Expavit, solio intremuit regnator averni Horrendum inclamans: vasto Neptunus hiatu Ne terram findat, pateantque reclusa silentum Regna, situ senta, et divis invisa supernis. Dissiliam by Cooste
125쪽
- 120 latet. Neque enim in ea, ut quidam salso autumant, Omnia commixta, Omnia perturbata, nihil non loco et sede motum. Nobis siquidem hebraea legentibus id usuvenit, quod
intuenti signum marmoreum assabre excusum, sed Vetustate detritum, aut tabulam insignem, in qua cum molliores
colores flexu temporis evanuerint, quaedam tantummodo lineares notae supersunt. Quod si ad eorum mores, Vitam, regiones animum Vertamus, eorumque adsimus aetati, et veluti coaevi coaeva legamus; omnia clarescent, sua se
luce prodent, carminis hebraei ingenium, et indolem a communi lege dissitam assequemur. Motus concitati, sententiae pressae vividae eiaculatae, imagines creberrimae e rebus aliis translatae, dicendi genus sublime abruptum vehemens; sermonis ab uno ad alterum conversio, lumina figurarum perpetua. Translatio translationem excipit, loquens loquentem: modo psaltes, modo chorus, nunc Deus,
nunc hostes, heic iustus, illic impius sermonem ineunt: vox, ira, gaudium vel inanimis tribuitur: montes, iuga, valles, rivi, flumina manibus plaudere, gaudio exsilire, voces iactare; Deus sagittas cruore hostili imbuit, rugit leonis ritu, ceu pardus inter carecta latitans in hostes insilit, ceu ursa catulis orba irruit; igni stipulas corripienti, turbini segetes sternenti consertur; spiritu hali-
tuque hostium turmas conficit. Libanus caput inter nubila attollens, cedrisque consitus ; Carmelus messium vitiumque opima ubertate assiliens; tellus aestivis mensibus arens, siticulosa; africus urens, nimbi praerupti, grando essum, praeceps procella, torrentes brumalibus
pluviis tumidi, stagosi; Oves inter laeta pascua, boum
praesepia, aries impastus frustra gramina quaeritans,
126쪽
- l2l vitis, botri, torcular, Segetes, meSSura, tritura, palma, Olea, mel: praeter haec, orbis e nihilo eductio, Dei cum patribus conloquia, promissa, legeS, praemia, poenae, minae, populi Secundae adversaeque vices, isque in aegypti Aoris servitio pressus, sospes, persaepe signis caelestibusque significationibus monitus, sacra, hostiae, uberrimam imaginum segetem vatibus exhibuerunt. Quae nisi legentibus in oculis versentur, mentem scribentis nullatenuS assequemur. Sed haec consertim: nunc paucula singillatim. Animi pendeo, an vividiore in luce virtus Dei poni queat, quam cum eam sacri vates educentem ex nihilo hanc rerum universitatem i, terraeque landamenta iacientem describunt, aut maris undas littoribus desinientem Divini Oculi ictu solum contremit; manus attactu montes sumant; nutui adstant procellae et ingruunt Quam puriter autem et caste Deum colendum docent, quem nihil latet, qui omnibus adest, cuius oculorum acies omnia vel penitiora
u Nam ipse dixit, et suit su Iussit, et exstitit. s ' nano susiore stilo senientiam Jobus exolvii, Delimque homines increpantem refert XXXVIII, 1 - 1l : u Ubinam eras, quando terrae iaciebam iundamina, quis eam dimensus 3 etc. n
a Si respicit terram, contremit is Si montes tangit, sumant. n
127쪽
lapsus est, quid noctu evigilata ocius 3 haec vix memoria tenemus: si mille tamen annos cum Dei aeternitate componas, hoc spatium non exaequant '. Quid subito impiorum casu expressius P conspicatus sum impium, ceu proceram patulamque cedrum: evanuit: quaesivi, non erat 3. Dies deficeret, si venustiora sectarer. Sol sponso compto pedemque e thalamo esserunti consertur: terram ex aethereis sedibus iustitia despectat, haecque et pax obviae fiunt, mutuun quo sibi osculum carpunt. Quid demum elegis Jeremiae tris tum inversamque Solymorum vicem ingementis flebilius quid Salomonis cantico mollius Θ quid triumphali Deborae odo laetius, quid Λnnae, Zachariae et Simeonis compotum voti concentibus suavius, quid Magnae Dei parentis Mariae hymno sublimius 3 quibus carminibus suos modos suosque Constare numeros nullus dubito L Qui haec penitissimo
u Scietitia tua mirat, ilis; impiar sum illii ea n attingam; M Si caesum conscendam, ades, is Si Orco mergar, ades;
n Si penna praepote ad orientem solem avolem,n Aut in oceidui maris littore considam. is Tua me illic manus corripiet. nVide Ilosonmiliter in hunc psalmum.
u Mille anni coram to ceu dies hesterna. η Quae effugit; ceu ia tis vigilia. n
' 1 e mei ricis heliraei carminis legibus adversantia sibi in i- rem protulcre eruditi: de re enim recondita in plexaque loquuntur: Diuitigoo by Corale
128쪽
sensu non degustat, hunc ego serreum, hunc saxeum, hunc stipitem, hunc Omnes Odisse gratias, et carere cordis motibus dixerim. Sed satis multa de poeseos origine, qua nihil sanctius, satis de natura, qua nihil pulcrius: nunc sinem, quo nihil utilius, attingamus. Omnibus artibus, sed praesertim ingenuo liberaliterque instituto dignis enitendum esse, ut civium commodis consulant, et utilitati prospiciant, tum sapientium praeceptis tum re ipsa monemur. Quae sententia ita
apud veteres percrebuerat, ut eam ex artium censu expungerent, ex qua nihil frugis, nihil in bonum commune posset afferri L Sed si cui arti bene de moribus ad virtutem singendis, deque vitiorum segete evellenda mereri
datum est, haec profecto laus poeseos censenda est, quae mollissimos captans animorum aditus, Suavique mentes
voluptate deliniens, a desidie et vecordia ad recte facta et ad honestatem traducit Quod enim pressis ieiunisque
alter alterum erroris inscitiaeque insimulat. Quidam enim carmen in membra tantum et sententias dispescunt: alii illud aeque cadere, et in similes sonos exire: alii pedibus. et correptis productisque Ullabis conflari; alii versus accentuum varietate discriminant: alii syllabis quinis, senis, septenis, octonis, nonis, denis, undenis, bis-
senis, prout sua itali carmina, eos metiuntur. Non nostrum est tantas inter eruditos lites componere.
Plato in Alcibiade I α ars nos in melius provehit. B Oper, lom. II pag. 128. edit. H. Steph. S. Th. 1. 2. q. 57. ad 1. a ars semper ad bonum. D' Acrius in hanc quaestionem intendii animum Paulus Benius eugubinus Commen L in poeL Aristot. pag. 154, 155 edit. veneL an. MDCXXIV, ed et que poesim ad utilitatem. ceu ad motam referri. probeque moratos cives rei publicae comparari a poetis. Diuitiros by Corale
129쪽
- 124 praeceptis philosophi, quod rerum gestarum continente
narratione historici, quod pleniore sermonis ambitu orat res spectant; hoc imaginum venustate, numerorum suavitate, Iectissima dicendi ratione, animorum nunc leniore, nunc concitatiore motu sibi sumit poeta: qui non certis desinitisque spatiis sese concludit, sed omnia, quae acrius animos capiunt, quae virtutis speciem prae se nobilius serunt, quae a vitiis Vehementius abstrahunt, veluti iure suo persequitur. 0uare Strabo ea mente in poesi, quam principem philosophiam et arcem sapientiae nuncupat, excolendos censet adolescentes, ut rectius vitam instituant, mores ad rectum fingant, primaevumque aetatis storem ad recti leges exigentes, spem de ingeniis excitatam maturius antevertant L Itaque sapienter Plato tantum poesi tribuit, ut statuat, virtutis praesidia a carminibus expromenda: poetam vero cum artis medicae scientissimo, Omnesque morborum formas noscente confert, qui gravi diuturnoque morbo tabescentem, salubresque fastidientem succos studeat ad pristinas vires revocare, melleque oblita medicamina praebeat, quae aeger dulcedine captus non abnuit Et sane cum penitius carminum naturam excussisset Aristoteles, quidque tandem commodi
ex illis peteretur, vestigasset, sic statuit; carminum opemores in melius provehi, vitiorumque labe detergi a. Nec iniuria: non enim, ut quidam sibi in animum inducunt, frugis expertia sunt poemata, aut si unam detrahas
Strabo geogr. lib. I, pag. 7, et 15, edit. parisiens. MDCXX. ' Plato de legib. Η, oper. tom. H, pag. 659, ei 660 edit. cit.
' Paulus eugub. Comm. Arist. l . sit. Diuitia eo by Corale
130쪽
- 125 voluptatem, nihil ex illis extundes: sed nobiliores animorum motus, virtutum lectissima tum praecepta tum exempla, concitatiores ad recte lacta hortatus, ex uberrimo carminum sonte dimanant. Vel ipsae labellae, quas multi laevis
tuentur Oculis, quasque immerito dicteriis et contempluonerant, non modo non abigendae ut sutiles et inanes, sed sedulo conquirendae, quod obviis rerum imaginibus veritatem obvolvunt, vitam prudenti consilio monent, vitia carpunt, Virtutis semina teneris puerorum mentibus concredunt Enimvero singite animo, auditores, doctorem pressis aridisque argumentis e media philosophia depromptis adolescentulos ad recte facta hortari, conclusis qua stionibus edocere, quid rectum, quid honestum, quid amorum dignitate alienum, quo virtus, quo serat error: puer, ut eorum seri ingenium, caput scabere, frontem Dicare, ungues arrodere, oculos circumiectare, pandiculari, oscitare, pedibus supplodere. Contra ea si labellam compta narratione evolvas, aures arrigit, loquentis ab ore pendet, avido haurit corde sermonem, et cavet ne quis aut mussitando, aut colludendo, aut garriendo, aut perstrependo magistrum interturbet. Quam parvi laboris tunc est, Bum arrepta, perbreves igneasque sententias, quibus
Phaedrus prol. lib. II. u Nec aliud quicquam per labellas quaeritur,s Quam corrigatur error ut mortalium. BS. Thomas in cap. IV ep. ad Timoth. iret. II. a Fabulae inio uo suerunt inventae, ut inducerent homines ad aequirendum vir-n tutes, et vitandum vitia: simplices enim melius inducuntur re- . praesentationibus, quam ratio hus. n