장음표시 사용
81쪽
datus modo Voetius recte monet, aequum erit , jultum. Quaestio est de muliere , quaci impudice agere consuevit nec contenta florem virginitatis amisisse, iteratis amplexibus illegitimae voluptati concessit, & furtivis frui cupiit gaudiis. Hujus si vir bonus ignoraverit conaitionem, ac jultas ignoraverit ob causas , si ipsam ut castam , ut pudicam , ut d nique virginem ambierit, rogaverit, acceperit , & post contractas nuptias, non vulgi rumoribus, non vana suspicione, ast certis fideque dignis auctoribus compererir, ludos libi factos esse : quod jus , quae ratio damnatum rescindi vetat conjugium 8 Leges certe Divianas si respiciam , tantum abest , valere matrimonium, quo captus simulato pudore sponsus ad possessa praereptaque altero venit gaudia, Ut gravissimae poenae in delibatae virginitatis
1ponsas constitutae fuerint. Sid. Deuthron. 22:a I. ibique Interpretes. De jure civili disputant eruditi, quod nulla reperiatur expressa sanctio: dc hoc sensu , ne alioquin falsa ponat , accipi debebit Novella Leonis 93. Vicit tamen illorum opinio, qui nullas esse nuptias asserunt; eamque, praeter alios plures, de sendit Wisientachius ad tit. D. de sponsalib. the . 3. Minus ambigitur de voluntate ejus, qui Justiniani ucstigiis proxime institit, eadem juris emendandi ductus solicitudine, Leonis scilicet Imperatoris d. Novell. 93. quamVis
82쪽
mihi de solis sponsalibus egisse videatur; aut
certe de prima nuptiarum nocte, quam sententiam Harmenopulus Lib. q. rit. ΙΣ. nrem. Io probaverit. Ad mores autem quod attinet nostros, scio vacillare interpretes, dc clarissimum Huberum respondisse, contractum matrimonium nullo modo solvi posse, uti ipse testatur Hedensae RechtVel. Lib. I. cap. 6.num. I . Uerum qui omnium accuratissime hanc causam expendit, amplissimus Brou er
Lib. I. De jur. connubior. cap. 18. num. 29.
fateri cogitur, quidquid in contrarium aflerrisolet, Canonici juris auctoritate , dc nimia, quam Christianam sibi fingunt , niti pietate.
Quaenam autem canonum pontificiorum erit auctoritas, reclamantibus Dei legibus 8 Optime monet magnus Calvinus Comment. ad Levit. I 8. leges civiles eo maxime probari, quod juri Mosaico assentiant. Conditor Legum temporalium, ait Augustinus De ver. relig. cap. 3I. si vir bonus es, illam ipsam consulit aeternam, de qua nulli animae judicare datum est, ut secundum eius immutabiles regulas , q id sit pro tempore jubendum vetandumve decernat. Et ne
odiolae involvar quaestioni, quam de potestate Mosaicarum legum , quae Forenses dicuntur, agitant utriusque sectae auctores ; ubi nulla exstat suprema potestatis dispositio , nec manifesta salutis publicae intercedit ratio , cum optima lege omnium pessimas componi fian- E ctiones,
83쪽
ctiones, non patiar. Taceam , quod clarisi
ipsa juris Canonici ratione contrarium probaverit. Multo minus pietatem dixerim, quae libidini fenestram aperiat, fraudibus viam stemnat. dc ad scelera alliciat, spe immunitatis pro posita. Oderunt peccare boni virtutis amore ;sed rari admodum boni : numerus ViX erIt
totidem, ait ille , quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili. Ρars major est, quos poenae formido a prohibitis abstinere cogit, quaeque a tergo sequitur, ultrix vindieta. Ast quinam metus, quaenam erit sermido, si spes fallendi, si lasciva puella , quando semel matrimonii vinculo imprudente viro conjuncta est, de furtivis amoribus actum stiat, transactum 3 Plura in hanc causam eaque elegantissima videbis apud Fabrotum Exercitar. 3. p. 887. 69. seqq. licet deinceps, sola forsati permotus auctoritate , ictum foedus servare maluerit. Auctoritate permotum suspicor, ideo , quod argumenta, quibus utitur, tanti viri indigna putem acumine. Provocat enim rei gravitatem, utilitatem publicam : sed hae ipsae exigunt , ne dolo malo decipiantur homines ; neve scelera , si ad tempus modo o cultari possunt, perpetuo impunita maneant. Nec denique capere possum, quo fundamento illustris Brouiner affirmet, eo nos jure uti: sive enim sententias numeraverim, sive ponderaverim s
84쪽
rim , potiora vota pro solvendo matrimonio concludent. Iis, quos supra testes attuli , jungi possunt Besa de divort. p. m. 22.8μZepperus Lib. 4. Leg. Mosaic. cap. 2 . Amesius De conscient. Lib. s. cap. num. 27. Albericus Gentilis Lib. 6. De nuptiis cap. IJ.Κorhnmannus De virginii. jur. cap. 23. Christentus De jur. matrimon. dioert. 2. quaest. 8.Van Leeuwen Censur. forens pari. I. Lib. I. cap. I s. num. IO. Et ita quoque judicatum
esse, variis probari posset exemplis. De Aminstelaedamo, ubi proprie agimus, attulit, quae sussicere possint , van Zuck COd. Batav. v. HEwelych l. 3F. num. s. nec erit in dissicili, singulis civitatibus & apud utramque curiam similia deprehendere. De Germania testantur Schneidewinus ad tit. inst. de nupt. p. m. 84. Ioachimus a Benst De jur. connubior. part. L.
desis. I 2. Leyserus Meditat . ad Pantaen. pe-cim. 3 IF. Def. II. N I 2. ac pluresiali i, quos
compendii studium praeterire jubet. Sed quaenam in foro placuerit sententia , nostro , qui juris rationem quaerimus , sussicit instituto ,
quod de veriore opinione leg bus, ratione,& certissimis eruditorum testimoniis constet. IV. Asserta igitui; hac veritate i cedo mihi, quaenam ratio est, quae deceptum maritum ab
impudica conjuge Jiberare jubetῖ Si desectum E a dixeris
85쪽
dixeris consensus, qui virginem desiderabat, non stupratam , uti Bernhardus Sutholt di
fert. L. num. aliique voluerunt: idem
Consensus aufugit, quotiens mulieri, genus humanum propagare cupienti, humani generis substituas eversorem. Nihil tam naturale, aut sanctissimae fidei , decori hominumque divumque, tam Congruum est, quam ea quae semel inter homines placuerunt, servari ; sed recte monet Leonardus Lessius Lib. 2. De jussit. S iur. cap. I 8. dubit. Io. cum talia intercedunt , quae alter contrahentium nullo modo comprehenderit, nullam esse fidem, vinculum nullum. Sin vero dolum putaveris, qui contractui causam dedit, eundemque di ipso jure nullum reddit; in quam sententiam Philippus Hoenonius Controvers. jur. i lustr. dio. 2 ac plures alii pedibus abeunt: huc pertinuisse censeo, quod abbas Panormit nus ad cap. Cum dilectus 6. X. de his quae vimet. cati . num. t . observavit, si dolus tam enormis sit , ut etiam consensum tollat, matrimonium jure dissolvi. Ut adeo quamvis eligas sententiam, idem dicendum fuerit; nec in hominem tam detestandae obnoxium libidini unquam consensisse videbitur mulier, sed dolo pessimo esse inducta. V. Itane i dices. Hn eadem igitur, quae ob delibatam mulieris pudicitiam obtinent. in causa quoque mascularum , furtivae veneri indul-
86쪽
indulgere solitorum, habebunt locum p Non habere , fateor lubens et sed te rogo, quo jure non habeant ξ Εo procul dubio , quo Iovem
ipsum sanxisse serunt, ut omnia , quae Reipublicae & corruptae temporum conditioni necessaria sunt, legitima ac justa habeantur. Caeterum ad sancta rationis praecepta si nos componamus, eadem lege omnes , mares aeque ac seminae constringimur; & pudicitiam prostravisse, idem omnibus peccatum est. Pulcre Augustinus cap. χ. caus 32. quses. 6. Si ducturi estis uxores , servate vos uxoribus vestris. aeuales vultis eas invenire , tales Nipse inveniant vos. Intactam quaeris p intactus esto. Puram quaeris λ noli et inpurus. Immo plures videbis, qui majorem a viro. quam a femina pudicitiam exigunt, ob sexus scilicet imbecillitatem : quo colore dc Justinianus missi. t 3 . cap. IO. poenam adulterii mitigavit. Instabis forsan , more tamen civitatis essectum esse, ut magnum habeatur oppro brium , si femella florem virginitatis , unde nomen gerit, delibare sinat: maribus vero vel apud graves atque honestissimos viros eo nomine vix levis notae maculam adhaerere; quin potius quando strenue scortantur, seculum vocari. Instabis, inquam, atque addes, civibus nobis civitatis more vivendum esse:
Sed vide ut in impiam Hobiasii sententiam incidas, qua scilicet cap. 6. De cive g. I 6. &
87쪽
D'. I . f.'9. defendere ausus est, omnia delitri, etiam atticissima civili tantum lege aestimari. Contingit saepius, ut consuetudo pessima universo placeat populo , adeoque injus abiisse videatur : ast recte monet Pussen-dorfius Lib. 8. De iur. natur. X gem. cap. I. g. 3. ne leges quidem civiles adversius naturaejus valere, nedum consuetUdo Valeat, qUam, si a ratione aliena sit, nostri corrupiciam dicunt. Qui Iurisconsultos ab inseris excitare ausus est, Stephanus Forcatulus, testatur Necyomant. dialog. 29. in in. adulterium in Gallia nequissimo more pro industria haberi , certe legis eludi poenam , assirmat Johannes Faber ad 6.9. Inst. de iur. natur. gent. N civ.ns . I . & nihilominus Vere dixit Ulpianus. natura turpe esse, L. 62. D. de verbor. signisc. Ut adeo tutus concedam , ad mores Belgii
nostri quod attinci, in Micionis sententiam abiisse homines, nec flagitium haberi, si ado- Iesccntulus scortetur : ubi enim ratione agimus , & naturae jus in consilium vocamus , nihil hinc inferri poterit. Quid autem, si ne Cleges taceant ; sed in eos quoque , qui vaga libidine scortantur, sevcrae exstent sanctiones Alii laudarunt Echireglement van de Staaten Genera al. arti c. 73. seqq. Politic. Ordon. Vanneland art. 2 s. cum sieqq. Addo celebre d Cretum , in hac Civitate A. C. MDLXXXVI. Conditum , quo pii Patres delegatis ad causas
88쪽
matrimoniales diserte injungant, ut ipsum, qui virginem vitiaverit, ad judices remittant
superiores, horum arbitrio poena assiciandum. vid. Handvest. van Amsteid. pag. 2I9. artic. 12. dc jungatur Simon van Deuwen Centur. forens. Lib. F. cap. 23. num. 9. ubi plures aia fert auctoreS.
VI. Et hactenus ita egi, quasi pari passii
ambularent, si mulier intempestivae veneris sectetur furta , Κ masculus si monstrosiae se tradat libidini. Verum hanc quis probaverit sententiam, libera cum dentur 1uflragia ξ Quis tam demens , ut atroX & nefandum scelus cum lasciva componat cupidine λ Facilis ille LLysiteles apud Plautum in trinum. a I. 3.scen. Σ. vers. 4 . amicum Lesbonicum, Veneri plus aequo deditum, ita excusabat: Scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi Pectus obscurasse. Ast quaenam sagitioso luxui excogitari poterit defensio e quo colore protegi crimen,' quod natura horret 8 Cum autem omnium delictorum jure merito habeatur turpissimum, quaeque naturam aversam cupit, naturali longe detestabilior sit libidine : iustum aequum erit, non dicam, idem cum semina jus ut experiatur masculus, verum omnia, quae favor
imbecillioris sexus asserre possit, ut quiescant E 4 Penitus,
89쪽
penitus, & leges insurgant severiores. Si aliis cujus auctoritatis est, ita censet Hanedoesius Exercitat. Imperial. 4. quoesi. 2 s.censuerunt, nisi totus salior, & alii, quorum nunc intercidit memoria. Et huc denique pertinent, quae amplissimus Huberus ad tit. Inst. de public. judic. disputavit. Multa sane n cessitas & summa legis Divinae introduxerunt auctoritas , quibus masculorum conditio praeseminarum favorabilior est a plura addidit usus, quae aequus judeX haud omnia probaverit: sed nunquam aut usus, aut, quod cogitasse facinus erit, optimus rerum Arbiter voluerunt , levius crimen feminae summum haberi nefas, gravius delictum mari impunitum cedere. Priva quaedam si praestantiori indulgeri debeant parti s quemadmodum & apud Judaeos & apud Romanos respectu divortiorum plurima masculis concessa fuere, Doughteio Analectis sacr. excurs 6. aliisque notatarpenes eos, qui Reipublicae praesunt, & soli Deo reddunt rationem , judicium esto ; boni civis erit, quae una ipsi relinquitur, obsequii aflectare gloriam. Ubi vero prudens & saluti civium invigilans Legislator nihil distincti, nihil diversi exigere voluit, quae tandem prudentia est, cum sana ratio ob eadem delicta par exigat supplicium , alteri inconsultum forte aCpraeceps factum crimini dare, alteri tetrum lcimmane facinus obesse nihil λ Quando sequior
90쪽
laxus immoderatae quidem atque intempestivae, natura tamen insitae, concessit cupidini: licet matrimonii vinculo adstricta vitam agat pudicam, seque totam tradat conjugi ; imperiosus dicet. Collige sarcinulas & exi: & marito, etiamsi naturae turbaverit ordinem, ac foeda turpitudinum latrina immerserit, salva erunt infelicis connubii jura i Adeone duo cum faciunt idem , non erit idem l Haecisci ne dicetur aequitas , quae rapacibus comvis veniam tribuat , imbelles censura vexet columbasi VII. Quae autem in casu defloratae sponsae Doctores observari jubent , eadem in hac quoque causa consideranda veniunt. Uidendum scilicet, an querula conjunX, prius quam in damnati viri concessiis matrimonium, sciverit, tali facinori esse deditum: & nuptiarum tempore si ignoravit, eXplorandum porro, an deinceps forte dele Xerit, ac continuatis amplexibus remiserit. Prior species parum disticultatis habet; in hanc enim , Cui tanto pollutus scelere placere potuit, conveniet Ulpiani sententia L I3. g. ult. D. ad lesyri. de adulter. sero accusat mores , quos nubendo proin basii : & ejusdem juri consulti estato , damnum , quod culpa sua sentit, sentire non Oidebitur. L. 2 3. D. de regia. iur. addesis Responc juriscosi. Holland. pari. 6. cons. Io7. Sed altera graviorem injicit scrupulum, &, fateor E s canis