장음표시 사용
131쪽
quippiain , aut gente nostra indignum commilitae :et sortasse non deerunt nobis amici, per quos ea geramus , quae per nos ipsi non possumus : itaque cavendum Guillelmo crit , ne quid aggrediatur, quod perficere in ipsius non sit potestate . Caesare narrata dolenter audivit: ad petitionem ita respondit, ut polliceretur, facturum se omnia, quae Uel jus ipsum , vel sui ratio muneris postularet. Consulto igitur Senatu , quid leges de ultima illa voluntate statuerent, ubi cognovit, in fratrum injuriam legatum illud factum fuisse, Scipionem autem non nisi aequa petere, illum paucis post diebus in hanc sententiam alloquutus est . Satis jam sibi exploratum esse, non posse Friderici testamcntum, si qua juris ratio habeatur , ab se confirmari r decreto igitur
aliquo se Fratrum causae consulturum , ne ullo tempore quidquam illis incommodi a Guillelmo possit inferri . Unum illud cupere se , ne parvi temporis
mora Scipioni molesta sit : optare enim sibi spatium dari ad commodam aliquam ineundam rationem , quacum lcvissima Guillelmi offensione id conficiatur. Nondum sibi excidisse memoria, quam ille molesta tulerit praeceptum de reddcnda Gazoli possessione. Hanc lenitatem non sibi, sed Fratribus quaeri et ad
Caesarem enim pertinere inter quos tanta esset San-
132쪽
guinis conjunctio dare operam, ut ii non minus animo inter se benevolo essent, quam tuti ab mutuis
injuriis. Ad haec Scipio ; nulli perspectam magis
esse quam Caesari suam in colenda Guillelmi existimatione modestiam e tanto sibi, quod jure posceret, gratius futurum, quanto id magis cum Ducis dignitate conjunctum fuerit. Interim sibi obticendum non esse , Vereri se , ne, si res extrahatur, aliquid accidat, quod et benignam Caesaris voluntatem, et statrum spem frustra habeat . Caesar, Scipione bene sperare jusso, totum sibi negotium perpendendum , ac definiendum sumpsit. Quoniam vero, pluribus transactis diebus, nihil super ea re decernebatur, ac mora moram excipiebat, Scipio tum apud Maximialianum ipsum, tum apud ministros causam Suam agere non desinebat; instabat; urgebat; finem rogandi non faciebat. Cum proficeret nihil, rursus Caesarem adit: exponit; se optime intelligere,rem quotidie difficilius implicari, quod ratio non appareret, qua Guillelmo, et fratribus fieret satis; at viam reperisse se, quae nec statribus incommoda, et Guillelmo longe honestissima ad existimationem esset . Iam Caesari compertum esse , modo legum majestas non nutet, non posse Ducem , invalido Friderici testa.
mento , statrum quidquam sibi de fratrum jure usur-
133쪽
pare quod si ab incepto non abeat, eo venturum denique , ut legibus cogatur parere . At vero quanto honestius, ct ad gloriam praeclarius id possit escere, si non coactus legibus , scd sola animi magnitudine, ac liberalitate adductus suo quasi jure cedere vide,
tur Accedam igitur inquit vel ipse solus ad hominem, vel, si ita libuerit, una cum caeteris fratribus, eumque obnixe rogabo, ut, deposita omni praeteritae Controversiae memoria, quod nos hactenus, Caesare, ac justitia vindice, nobis reddi depoposcimus , id velit ipse tanquam munificentiae suae donum nobis sponte , ac benigne elargiri: fore enim nos invicem paratos , non ea solum, de quibus modo disceptatum , sed et alia omnia , Vitamque adeo ipsam, ubi res exigat, pro illius tuenda, atque amplificanda existimatione prosundere . Tuum modo sit, Caesar , providere , ne frustra is a nobis labor suscipiatur . Placuit Caesari Scipionis sermo : sed nihil tamen actum est, aut quod desperaverit sore , ut a Guillelmo donum impetraretur, aut quod, cum illius voluntatem tentasset, abhorrentem plane ab ejusmodi conditione reperisSet . Interim illud accidit, quod tantopere verebatur Scipio ; ut si minus vitati commodum, ac voluptatem, laudem certe praevisi damni consequeretur:dum enim Disit iros by Coo le
134쪽
O Pragae haec agitantur , Mantuae diem suum obiit Fridericus . Quod antequam eveniret, cum jam vitae ipsius nulla sere esset spes reliqua, misit Guillelmus nonnullos ex suis militibus , qui, dimisso Friderici praesidio, arcem Dosuli occuparent; atque ipsius nomine custodirent. Hoc cognito Gazolani Pyrrhum illac sorte venationis causa iter iacientem adeunt: quid Dosuli actum sit narrant i idem sibi imminere
ostendunt : rogant, ut velit eos in suam tutelam, fidemque recipere e nulli enim se mortalium libentius,
quam ipsi , et fratribus parituros. Negat detritus licere sibi quidquam ejusmodi, superstite Friderico :curent ipsi , ut se liberos a Guillelmi servitio tandiu praestent, dum Fridericus e vita discedat ; ubi discesserit, nullo se periculo deterritum iri , quin
minus eorum, atque adeo suam ipsius ad extremum usque spiritum defensionem omni conatu complectatur . Quo promisso confirmati Gazolani Mantuanos milites , quos Guillelmus occupandae arcis gratia subinde miserat, ab oppidi ingressu arcuerunt; atque ita non multo post, nuntiato Friderici obitu , Pyrrhus non GaZoli modo arcem obtinuit , sed i tum oppidum operibus continuo , et munitionibus firmare , militeque, ac commeatu explere aggressus
est . Utrumque indignissime serens Guillelmus, eum
135쪽
pedestres, tum equestres copias comparare , tormenta expedire , omnia denique moliri, quae ad inserendum bellum pertinent: interea vero curSorem qua-moctissime in aulam Caesaris cum litteris mittit, quibus significat, Pyrrhum ante Friderici obitum arcem GaZoli vi occupasse et nec mirum: ingenio enim illum esse admodum inquieto, ac turbulento, rixisque, ac controversiis excitandis apprime dedito ; eum denique , qui nullius dicto audiens sit, omniaque animi impetu , non ratione agat: quocirca rogare. Vehementer , ab Caesare illi imperari, ne possessioni, quam ipse Guillelmus , tanquam heres a Friderico institutus, adire parat, obstare , aut quoquo modo impedimentum afferre audeat . Haec in Pyrrhum composita, ut, quocunque animum Verteret , pessime sibi consuleret: nam si imperata faceret, cui dubium, quin Guillelmus nullo negotio possessionem .adipisceretur , quam jure sibi nunquam obventuram sperasset sin abnueret, tum serox idem , atque impotens haberetur, nullaeque inde non attexi in illum calumniae apud Caesarem possent. His Caesar a Mantuano Oratore auditis, inconsulto Aulico consilio, neque enim e legibus tunc agendum erat sed,
re cum secretiori tantum Senatu communicata , in eam statim venit sententiam ; scribendum Pyrrho , . Disitiged by os le
136쪽
et, praevia nonnulla querimonia , ob occupatam ut credebatur nimis propere Gazoli arcem, injungendum ille esse , quandoquidem Guillelmus Dux heredem se Friderici asserat, a possessione oppidi illumne arceat: in hoc , suum jus violari si putet, pareat in praesentia, deinde legibus de suo jure disceptet:
se enim non nisi quod justum suerit decreturum . In hanc sententiam datae sunt a Maximiliano litterae Pyrrho , ac Iulio Caesari communes ; statimque per eundem tabellarium in Italiam missae . Animadverterat quidem Scipio , Oratorem Mantuanum totum illum diem, quo tabellarius venit, huc , atque illuc concursasse, neque cum Caesare solum, sed cum
praecipuis etiam Consiliariis serio,ac diligenter egisse/quamobrem suspicatus, aliquid contra se illum moliri, non destitit omni conatu investigare quid illud rei esset : nihil tamen deprehendit e res enim perpaucis erat nota r illi vero quidvis potius perpessi essent, quam eam ut Scipioni notam facerent; veriti fortasse , ne ille, ut miti erat ingenio , Pyrrho fratri obedientiam suaderet. Postero die venit et tabellarius a Pyrrho missus, a quo omnia , ut acta erant , Scipio cognovit . Tune vero quid Mantuani oratoris perpetua superioris diei concursatio voluisset sibi facile intellexit: nunquam tamen nisi
137쪽
post multos dies, uti suo loco dicetur, quid super ea re decretum fuisset a Caesare, scire potuit. Cur autem Pyrrhi tabellarius serius , quam Guillelmi Pragam pervenerit, duae fuerunt causae : altera quod Germaniae propior Mantua est , quam Gazolum ;Mantuae autem obiit Fridericus e altera quod Pyrrhus , cum audisset, Guillelmum Ducem militem conscribere, ut Gazolum invaderet, voluit ea de re certi aliquid Scipioni fratri, ac per eum Caesari significare . Lectis igitur litteris, statim Scipio ad Caesarem adit e quae Friderici mortem sint consequuta ostendit: quid ipse suturum praedixerit, si ante decretum promulgatum Fridericus ex humanis excessisset , quidque Caesar pollicitus pluries suerit, inmemoriam redigit: rogat denique, ut Guillelmum jubeat arma deponere , et a vi, quam minatur, abStine re : alioqui vereri se, ne eo armis deveniatur, unde facilis non sit regressus . Quoniam vero inter loquendum dixerat Scipio id, quod rcs erat; Guillelmum, vivente adhuc Friderico, Dosulum occupasse ; Pyrrhum autem Gazolum esse ingressum, eodem jam vita sun-cto : huic uni rei respondit Caesar ; se longe aliter edoctum suisse . Tum Scipio quid quid a se dictume Sset scriptis , ac testibus planum se iacturum promisit: quibus extremis verbis Caesar, etsi nihil res,
138쪽
pondit, in eam tamen speciem os consormavit, un
de facile intelligeres, falsi aliquid animo imbibisse, aut certe ita videri velle , ut quod praeceperat , id
ratione aliqua praecepisse videretur . Post Caesarem alloquutus est Scipio Consiliarios omnes , quo obje-
ctorum falsitatem demonstraret: sed a nullo responsum certum retulit, ita ut in maxima rerum ignoratione complures transegerit dies: totum enim negotium eo vergebat . ut expectaretur quid a Pyrrho post acceptum mandatum actum esset. Res tandem
hunc in modum patefacta est. Nam cum Pyrrhus, divino procul dubio instinctu, Caesareo paruisset mandato , seque statim una cum Iulio Caesare fratre inviarii mutatis ad celeritatem jumentis dedisset, tum ut factum purgaret suum , tum ut de alieno expostularet ; accidit quodam die , superato jam Oeni ponte, dum seminudus e lecto surgere , aut potius descem dere aggreditur sunt cnim plerumque in ea regione lecti adeo a terra sublimes , ut ad eos binis, vel ternis gradibus ascendatur ut e superiore gradu, prolabente vestigio, aerata ligula semori infixa maximum primo dolorem excitarit, deinde cum, spreto vulnere a cursu propterea non desisteret, ita coxam insecerit , ut se iterum in lectum dare coactus fuerit et quare factum est, ut quamvis iter Pyrrhus nunquam
139쪽
intermisisset, cum tamen cogeretur curru vectus ,
atque inter duas plumeas culcitras decumbens sensim progredi , praemiserit ex suis quendam , qui
Scipionem tum de litteris a Caesare acceptis , tum de iis, quae ab ipso per obedientiam acta essent, certiorem faceret. His Scipio auditis, ut par erat, dolore,atque indignatione aestuans Ioan: Baptistam Ue-berum Vice-cancellarium, hominem inter omnes, qui Caesari erant a consiliis longe primarium, statim convenit , eumque post parcam, et frigidam salutationem in haec sere verba alloquitur. Quid hoc rei est, Vebere , quod de his , quae hic adversus me decernuntur, ex Italia prius, quam hinc certior fieri debeam λ Siccine , cum hic non tam procuratorio, quam proprio nomine causam ipsc agam , fratribus meis , me inscio , mittuntur mandata quae porro illis sine meo, atque alterius fratris , qui hic sumus,
consensu est in re , causaque communi auctoritas
Sed his omissis , cujusmodi tandem suit mandatum istud vcstrum λ jubetis, Pyrrhum Gazoli possessione Guillelmo cederc: quam quaero ob causam λ an quod heres a Friderico institutus sit ξ at quid de hoc liere- reditatis jure vos ipsi sentiatis, me optime Scire nostis: an poenae loco delati criminis nam dicunt,
140쪽
tuo Friderico . At nihil minus . Quod si ita juberi
non decuit, qua nos lege ad obtemperandum adigi possumus Dum haec , et alia id genus multa diceret Scipio, Ueberus caput identidem perfricare , ut sui moris erat, cum illum alicujus rei aut taederet, aut quod usu tunc veniebat puderet . Tum, Scipione jam tacente, ex illo non semel sciscitari, an mandato paruisset Pyrrhus Quam interrogationem cum ambiguis responsionibus diu elusisset Scipio, demum ; libero te , inquit, omni solicitudine: par quidem erat, vel mandatum negligi, quod injuste a vobis in nos extorqueri passi estis , vel tandiu dissi-
. mulari, quoad nos Caesarem adiremus : nostra tamen in illum singulari observantia factum est, ut, nulla objecta mora , nulla interposita conditione , inauditi paruerimus : sed hac ipsa de re expostulatum veniunt Pyrrhus , et Iulius Caesar ; jamque hinc non longe absunt. Ego vero interim vobis denuntio ;si postea quam compertum Vobis suerit, rem, quo nos dicimus modo, se habuisse , damno, atque inju riae in nos illatae prospicere neglexeritis , sore, ut condiscant plerique , et cum aliis ipsi nos , vestris posthac mandatis non obtemperare . Ad haec Veberus, vultu mirifice exhilarato , quasi tamen sibi imponi vereretur, semel, atque iterum quaerere institit,