Scipionis Gonzagae cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres. Accessit liber quartus Paraleipomenon. Auctore Josepho Marotto. Quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

si COMMENTARIORUM

rator exercitus eodem pedibus pervenit. A quo paullo post missus tubicen in arcem, facta potestate , ingressus est ; scriptumque, in quo continebantur mandata sibi a Guillelmo tradita, Iulio Caesari reddidit . Mandata autem erant hujusmodi . Ut si ab iis , qui arcem Gazoli tenebant, tandiu differretur deditio , donec tormenta e navi exponerentur, quidam ordinum ductor laqueo suspenderetur: si unicus expectaretur tormentorum ictus, tres nominatim designati eodem mortis genere mulctarentur: si plures decem : si vel minimo Mantuanae copiae asscerentur

damno , nulli omnino parceretur . Quod si quis ex Dominis S. Martini haec erant ipsa Guillelmi verba

in eadem includeretur arce , Mantuam sub tuta custodia perduceretur. Hoc accepto scripto,Iulius Caesar illud statim Scipioni perferendum curavit, ut ipse quid agendum esset, decerneret. Qui hoc satis sibi esse ad vim illatam declarandam arbitratus , arcem Telinquere, atque ad oppidum S. Martinum, ubi ipse agebat, praemissa tamen obnuntiatione , signis explicatis recipere eum jussit. Ita Gazolum in Guillelmi Ducis potestatem Venit . Scipio autem, cum eodem ipso die Tabellarium ad Ferdinandum fratrem cum litteris, quibus Caesarem de rebus omnibus certiorem faceret, praemisis Diuitigod by QOs L.

112쪽

LIBER SECUNDUS

set, ipse biduo post, mutatis ad celeritatem equis, subsequutus est. Ejus rei nuntius is suit, qui inchoati jam negotii cursum interrupit. Nam cum Caesar venturum propediem ad se Scipionem ex ipsius litteris cognovisset, deliberationem omnem in ejus adventum rejecit. Interea vero stomachum, atque indignationem,ob facinus a Guillelmo admissum, min, me dissimulans Oratores illius per dies aliquot, si mimis ab oculis non exclusit , certe ad aures non admia sit . Agebat eo tempore Maximilianus Caesar Posonii, quod est oppidum Regni Hungarici satis amplum, ac munitum in ipsis fere finibus provinciae Austriae . In hujus oppidi arce supra collem sita detinebatur tune Ioan. Fridericus Saxoniae Dux, alterius Ioan. Frideriaci filius illius, qui Lutheranam haeresim amplexus Carolo V. Imperatori nefarium intulit bellum . Quo tandem victus meritas divinae simul, atque humanae Majestatis laesae poenas luit. Nec patre multo melior filius fuit; quippe qui Ferdinando Caesari et ipse

perduellis iactus, auctorque conjurationis in urbe Go ta captus , perpetuo tandem carceri mancipatus est. Huc venit Scipio mense septembri di nec ita multo post ficultatem dicendi in interior, cubiculo a Cesare adeptus omnia illi, quaecumque acta erant , ordine e

poruit. Duoque in summa enixe ab eo petiit; alie-

113쪽

COMI ENTARIORUM

rum , ut possessio Gazoli sibi per vim ablata redderetur: cum vcl praedoni, si quid per vim sit ademptum,

ante omnia restitutio debeatur: alterum ut venditioni a Friderico factae nequaquam assentiretur: id enim tum naturae hujusmodi locorum , quae alienari non possunt, tum ultimis majorum voluntatibus , quae propiores tantum agnatos in successionem vocant,manifeste adversari. Quemadmodum autem in toto Sermone de ipso Guillelmo Duce verecunde admodum, atque ea, qua decebat, reverentia loquutus est, ita in Fridericum patruum non modo non insensum,aut Vindictae cupidum, sed propensum potius, atque a concordia minime abhorrentem animum ostendit. Caesar attente omnia, ac perbenigne, uti solebat, audivit ; ncc minori benignitate respondit. Dolere se vehementer , quod ubi summa pax, atque animorum consensio esse debuerat, ibi tam graves ortae essent controversiae , ut ad arma etiam ventum fuerit: curaturum omni ope, ut qui sanguine erant juncti, ii studiis, ac voluntatibus ne dissentirent: ncc tamen interea omiSSurum, quae juris, atque ossicii sui ratio videretur postulare . Atque his dictis, colligens

Se , severioremque praeseserens vultum, ac gestum haec statim subjecit. Si tamen vera essent, quae de te audivimus, non modo incumbendum nobis non es

114쪽

LIBER SECUNDUs

set in eam curam, ut beneficiis te, et favore pro- Sequeremur , sed esset potius, cur et de te jure conquereremur, et Caesarea nostra te gratia indignum putaremus . Scipio extremo hoc inexpectato responso perculsus substitit aliquantulum: verum cum,omni

sibi anteacta vita quasi ob oculos posita , nullius, cujus ab Caesare coargui posset, sibi conscius esset criminis, serena , atque impavida fronte , ex qua 'indubiam innocentiam facile conjiceres , gratias

ago , inquit , Deo immortales , quod nihil umquam admiserim , cujus te Caesar gnarum esse aut paveam , aut erubescam ; quare abs te supplex peto, Velis me quoque ea nosse , quorum in si, mulor , crimina ; non enim dubito, quin objecta ita sim diluturus, ut nullus tibi vel ad levem suspicionem Iocus relinquatur; in quo ni satisfecero, tuum erit in

me animadvertere , et ipse non solum aequo, sed etiam libentissimo animo poenam omnem subire Sumparatus . Tum Maximilianus illud tantum praefatus; erit mihi gratum, si res ita se habeat, ut tu affrmas; interrogat Scipionem, numquid Mediolani unquam fuerit, egeritque ibi cum illius Provinciae Praeside de se imperio Caesaris subducendo, ut Regiae se potestati subjiceret. Cui Scipio r falsi me delatum crinianis facile possim ostendere, si, quod verissimum

115쪽

96 COMMENTARIORUM

est , neque Mediolani me suisse unquam, neque Praesidem aut alloquutum , aut vel semel vidisse respondero . Sed quoniam decet ita me aliorum dicta resellere, ut neminem , si fieri potest, calumniae

velle videar condemnare , cum haec praesertim ab eo proficisci putem, quem Stat sententia, secundum te

prae caeteris Orbis Christiani Principibus maxime semper venerari, fatebor ingenue , quid quid unquam. rei mihi fuerit cum Praeside illo ; ut simul, unde hujusmodi accusatio occasionem sumpserit, innotescat Tum ordine exposuit, quaecumque de Niche solio ad Mediolani Praesidem misso ante narravimus , Ser

nem his verbis concludens ; atque ab ea quoque ipsa legatione abstinuissem, si aut minus remotis e locis expectandum mihi fuisset Majestatis tuae subsidium; aut silentium agenti verendum non suisset, ne Phili petpi Regis in Pyrrhum fratrem beneficentiam viderer contemnere : utrum vero id fuerit alienae ab cffcio meo mentis in ditium , sapientissimo tuo judicio relinquo . Hoc responso jam pacatior Caesar sic iterum exorsus est. Quid vero ad illud respondes, quod dicunt, abs te Allobrogum Ducem sollicitatum saepius suisse , quo arma adversus Guillelmum moveret ; ea nimirum spe , sore, ut non vos modo , sed plerique ex vestra gente alii, qui ditionem Mantuanae

116쪽

LIBER SECUNDUS s

ditioni propinquam obtinetis, operam illi, atque auxilium vestrum in Guillelmi perniciem impenderetis Ad haec Scipio subridens; prioris objecti, inquit, si minus

veritas aliqua , certe ex meo facto extitit occasior at

hujus ne occasio quidem : nam neque pcr me ipsum, neque per alium quempiam cum Duce Sabaudiae ulla de re egi unquam; tantulum hoc de eo aliquando loquutus sum . Mirabar proximis hisce diebus tandiu differri exitum pactionis , quam sciebam inter Guille linum Ducem, ac Fridcricum patruum jamdudum agitari. Quare sciscitanti mihi a nescio quo ex nostris , qui Mantua ad eum locum nostrae ditionis, in quo ipse degebam , nuper Venerat, quae nam eS- set causa morae tam longae respondit ille rumo- morem Mantuae increbuisse , si Fridericus juribus suis cederet Guillelmo, fore , ut meis ipse quoque Allobrogum Duci cederem ; et hoc sertasse timore adductum Guillelmum non audere ad exitum rem per ducere et tunc ego multis adstantibus; si haec opinio ea est, quae possit Mantuanum Ducem ab incepto revocare , sic eum opinari valde laetor e sin mi nus , sciant omnes, me nihil tale in animo Versare. Praeter haec , quibus sat scio nemini illatam esse injuriam , nulla omnino. memini me unquam de Duce Sabaudiae verbum fecisse . Caesar non tam quae

117쪽

a Scipione dicebantur , quam qua animi praesentia ,

ac securitate dicerentur, animadvertens , pro comperto habuit, omnis eum culpae expertem esse . Itaque, oris severitate continuo depoSita , consuetamque induens hilaritatem sic eum affatus est. Vere ut isthaec de te crederem non facile adducebar, quem, ex quo de facie novi superioribus annis, integrum, ac moderatum duxi sempere bono igitur animo estor nam in his, quae ad tuam , tuorumque indemnitatem

pertinent , curabo diligenter, ne quid praeter ius , aut contra leges fiat. Ad haec Scipio, post humillimam gratiarum actionem , quod tam benigne simplici ipsius dicto acquievisset ; ego vero , inquit, it Iud te supplex rogo, ut nullam prorsus iis , quae a me dicta sunt, fidem habeas ; sed digneris per Or tores Principum istorum, quibus cum egisse arguo rei veritatem pervestigare: qua cognita , si quid ipse Commississe deprehensus fuero , quod vel debitae erga te fidei, vel perpetuae meae in Guillelmum Dia

cem observantiae adversetur , mea me jam nunc damno sententia, cupioque aliis documento esse, quemadmodum in eos, quos aut voluntas , aut natura

superiores secit, se se gerere debeant. Cui Caesar; minime vero id faciam : hoc enim esset de tua integritate dubitare , quam hactenus novi optime . Sed Diuitigod by Cois e

118쪽

LIBER SECUNDUS . 99

iterum , atque iterum rogatus a Scipione dixit tamdem , se ita facturum : quod cum praestitisset, oratoresque ea de re in Italiam litteras dedissent. , salsa omnia , ac commentitia deprehendit. Interim negotium , cujus causa Scipio in Regiam venerat, ad Concilium , quod Auli cum dicitur, ut m oris est, delatum a Caesare suerat; a quo post triginta dierum consultationem certior factus Caesar , utra pars justiorem severet causam ; litteras, quae vim de-ereti haberent , ad Guillelmum dedit hoc exemplo. ,, Maximilianus Secundus divina favente clementiari electus Romanorum Imperator Semper Augustus .is Illustris Sororie, Consanguinee, et Princeps caris-- sime. Accepimus Dilectionis tuae litteras in negotio is emptionis cum Illustri nostro,et Sacri Imperii fideliis dilecto Friderico ex Marchionibus de Gontaga deis castris, et locis Gazoli, et Dosuli , eorundem- is que pertinentiis initae ad nos datas r ac quae Dile-D ctio tua de praestando eidem emptioni consensuis nostro , et ut Dilectionem tuam de dictis Castris , is et locis investire dignaremus , per Oratores tuos, is qui rem hanc tum scripto , tum viva voce summo,, studio , ac contentione apud nos prosequuti sunt,

se petiit , benigne intelleximus. In primis igitur Diis lectioni tuae illud omnino persuasum esse debet,

119쪽

roo COMMENTARIORUM

,, nos, pro arcta illa necessitudinis conjunctione, quae,, cum Dilectione tua nobis intercedit, nihil magis , si quam Dilectionis tuae status, atque dominia plu- is rimum aucta, ac dilatata cupere e et ad promo Venis dum idipsum, quatenus Sine alterius praejudicio, et,. injuria fieri potest, animum optime inclinatum ge- is rere r hincque Dilectioni tuae , ut in aliis omnibus, is quoque sic hac in parte benigne gratificari sumis inopere desiderare . Verum quia huic nostrae pro- D pensissimae voluntati in primo statim limine illudes obstitit, quod eodem plane tempore , quo memori rata petitio Dilectionis tuae nomine facta fuit,

si praedicti Friderici Nepotes Illustres nostri, et Sacriis Imperii fideles dilecti Ferrandus , ac fratres deis GonZaga , tanquam proximi agnati, huic alienatiose ni non solum expresse contradicerent , verumis etiam se eidem acerrime opponerent; Nos cum hu-

si jusmodi Dilectionis tuae petitioni Caesarei no-- stri muneris ratione nos haud posse annuere cer- ,, neremus; attamen amicabili transactioni , qua nos,, inter partes, utpote sibi invicem sanguine junctas, ,, rem, ad evitanda majora scandala, potius transigi, is atque componi , quam alia via determinari optari bamus, locum fore consideraremus ; decreveramusis causam hanc Illustri Alsonso Duci Ferrariae , Muti Di sitiros by Go le

120쪽

Io I

LIBER SECUNDUS

D nae , et Regii, Marchioni Estensi, Sororio, Conis sanguineo , et Principi nostro carissimo, tanquam ,, communi utriusque partis amico, ad hujusmodi ami- ,, Cabilem transactionem, tam inter praedictum Friis dericum , et Nepotes , quam Dilectionem tuam su- ,, scipiendam committere . Quoniam vero accidit, ut

is cum istud nostrum decretum jam in effectum dedu- ,, cturi essemus, Illustris noster, et Sacri Imperii fideis lis dilectus Scipio de Gonzaga, unus ex praedictiso Nepotibus, huc venerit , ac gravissime apud nos

conquestus sit de Dilectionis tuae violentia, in- is vasione, ac occupatione dictorum bonorum , quam ,, Sane nec nos a Dilectione tua , dum consensus,, noster peteretur , expectabamus o maxime , cum

se inde facile gravioribus scandalis , quin et totius,, Italiae tranquillitati turbandae occasio praeberi pos- ,, set; quod an hisce temporibus , quibus Christiana

,, Res p. alioqui plus satis afflicta est, conveniat, Diis lectio tua ipsam et prudenter aestimabit: ac in-D Super tam suo , quam fratrum nomine aperte deis claraverit , se ob dictam violentam spoliationem se amicabili transactioni nullum locum dare posse, is illud unum instanter supplicans , ut ipsum , ac se se tres suos restitui curare dignaremur: ipsos quippe auctoritate Iudicis, et cum causae cognitione pos-

SEARCH

MENU NAVIGATION