장음표시 사용
101쪽
Pyrrho minime probatum iri. Tunc Scipio ex ipsa
desperatione novam rei bene gerendae spem concipiens ; quid , inquit, si Pyrrhus consenserit ξ nonne et ipse consenties h Annuit ille , idemque , quod Pyrrhus, facturum se jurejurando afirmavit. Ita d,
missus conventus . In quo cum sibi videretur Scipio aliquid tandem profecisse, quamvis non omnia e Sset assequutus , quae cupierat, et speraverat 'i misit Statim, qui Caesari, ac per eum Friderico tunc cum Sin
rore Isabella in oppido Luzzaria , qui a Vardastallo abest tria passuum millia , degenti haec nuntiaret; non esse cur Iulio Caesari ob factum superioris diei Fridericus succenseat: neque enim, quod secit, sc-cisse illum aut quod animo esset a concordia alieno, aut quod minus caeteris fratribus ipsum diligeret , ac veneraretur; sed quod putaret, propter nonnulla ab ipso audita , Pyrrhum talem pactionem non esse probaturum et omnem operam , ac diligentiam Scipionem adhibuisse, ut fratrem ab ea deduceret Sententia : Verum, quando id prospere non successerit , illud certe ab eo obtinuisse, ut, consentiente Pyrrho, consensum et ipse praestiturus sit suum . Nam, quod attinet ad Pyrrhi voluntatem, multo melius , ea quaesit, Scipionem scire , quam Iulium Caesarem I proinde recipere ipsum in se , Pyrrhum sine ulla dubit, Diuitiaco by COO id
102쪽
tione , aut cunctatione conventioni jam factae sub- Scripturum : itaque rogare , ne Fridericus hac brevi dilatione patiatur, se a proposito abduci e missurum statim Scipionem suis impensis in Galliam svnima celeritate, qui huiusmodi consensum a Pyrrho accipiat , atque in Italiam deserat: unum illud dolere se , quod, facultate sibi adempta , non possit ipsum
Frideri cum continuo in possessionem totius ditionis immittere , quemadmodum summopere , ipsomet Friderico teste, exoptabat; sed, Deo favente, id brevi futurum, et eo majore ipsius Friderici voluptate,
quo communior esset fratrum in eandem rem consensio . Ad haec Fridericus pauca conquestus de Iulii Caesaris in se , et Scipionem injuria, illud tantum subjecit; nimium sese ad eam diem incommodi pe tulisse s nolle diutius suorum vectigalium fructibus carere . Tunc legatus optime a Scipione edoctus ;et hinc, Friderice , inquit, licebit cognoscere et quanti te iaciat, et quam ex animo tecum agat Scipio et ipse enim ex hac ipsa hora vult, integros te bo norum tuorum fructus percipere; quod utique non permitteret, si aut te non eo, quo par est , studio prosequeretur, aut de concordia vel tantillum dubitaret . His auditis , Fridericus mire exhilaratus , ut ex fronte, oculisque licuit conjicere, os jam aperue-
103쪽
rat, ut conditionem acciperet ; cum alter quidam , qui unus tum sorte aderat , illius vicem praeripiens; non ita, inquit, non ita et aut omnia, aut nihil. Ex qua inhumana voce , ne Sceleratam dicam, omnia deinde incommoda , et calamitates, quae familiam hanc diu vexarunt, principium , atque originem duxere . Huic enim, quasi de caelo missae, obsequutus Fridericus , quae erat ipsius ingenii facilitas , mutata illico sententia , omnem coalescentis concordiae tractationem solvit, atque disjecit . Quis nam Verois fuerit , qui eam vocem emisit, silentio involvendum , ut ejus famae parcatur e illud scire sat suerit, eum valde arcto cognationis vinculo utrique parti adstrictum suisse : nec tamen ad eum ullo modorem pertinuisse, de qua agebatur: sed fortasse voluit ille Guillelmo Duci gratificari: qui, ut primum
cognovit, desperatam esse concordiam, acrius coepit Fridericum urgere , ut sibi aliquando vellet ju
ribus suis cedere r daturum enim se illi compensationis loco certum annuum censum nulli obnoxium
casui. Quod negotium diu tractatum , variisque productum dissicultatibus , tandem consectum est ex Guillelmi sententia ; sed ea in tabulis contractus 3pposita conditione , quam tamen, vel praetermis-εam , subintelligi necessarium esset ι ut nihil cen- t
104쪽
Seretur actum , non accedente Maximiliani Caesaris
Dum haec Mantuae fiunt, Scipio inciderat in se-brim et qua paucis post diebus levatus, quo primum die efferre domo pedem potuit, eo ipso die adeundum sibi ante omnia statuit Guillelmum Ducem, ne quando aut Dux ignoratione damni, quo fratres aliaciebat , se excusare ; aut Scipio illius aequitati diffidisse , vel omissi in illum officii coargui posset.
Mantuam igitur venit. Cum vero cognovisset, Guille, mum in quodam peramoeno suburbano versari, e
dem et ipse se contulit. Aderat tum sorte Ludovicus Dux Nivernensis , Guillelmi germanus frater, qui nuper ex Gallia, quo in regno amplam ditionem summosque obtinebat honoris gradus, in Italiam venerat, ut vulnus in bello adversus Dei simul , et Regis perduelles sub genu minoris tormenti glande acceptum curaret aquis Aponi sontis , quae sunt in agro Patavino non minus celebres, quam salubres. Hunc sui semper amantissimum , cum, ossicii causa , ante alios adiisset Scipio , deque rebus omnibus certiorem fecisset, sciebat quippe , tunc temporis Guillelmum in interiore domo litteris ad Caesarem per legatum mittendis super Garoli negotio operam dare
ab eo id accepit consilii.ut alloquendi facultatem
105쪽
a Guillelmo ipsemet nullo interprete , vel deprecatore peteret ; alioqui verendum , ne aditus ei aliquo quaesito colore negaretur : quod quidem facillime contingere potuisse, rei eventus comprobavit. Nam cum illum e secretioribus cubiculis aliquando egressum diu Scipio huc , atque illuc quasi cursitantem, seque illi quantum poterat subducentem diligenter sectatus esset ; tandem sub quadam porticu paullulum moratus, dum ille quem finem habiturus esset ludus tesserarum inter duos ex ipsius intimis aulicis videret ; peracto statim ludo , lateri adhaerens ita
eum reverenter affatus est. Oro te , excellentissime Princeps, ut velis pauca quaedam a me, Semotis
arbitris, audire . Ad haec Guillelmus,fixis ad terram oculis ; nescio , inquit , quid tibi mecum rei esse possit. Tunc Scipio subridens ; sum ne ego adeo externus , aut alienus , ut nihil possit esse , de quo tecum agam ὸ si me loqui permiseris , quid illud. Sit, percipies . Ille rursus I si quod habes negotium , ajt , accede ad Ducem Parmensem , et illi narra rme enim vobis omnibus esse suspectum puto,ie Opti
me scire. Intelligo equidem ait Scipio quid sibi
haec velint verba ; sed non propterea inauditus mihi videor dimittendus ; cum quidquid illud fuerit, me inconsulto, ac prorsus inocio, factum sit. At ille,
106쪽
haud mihi opus est te magistro et desine me docere ;ego enim te et aetate, et rerum usu longe antecebio . Absit a me , inquit Scipio γ ut hoc negem , im
mo vero non in his solum, sed caeteris in rebus omnibus multo me inseriorem et novi, et Dicor libenter . Sed hoc ad rem non facit; cupio ipse abs te audiri: quod si seceris , gratiam habebo maximam :speroque fore , ut inde observantiam in te meam facile agnoscas . Tum Guillelmus eadem sere, quae principio , iterans ; nihil mihi tecum rei est: abiit, et Scipionem paene insalutatum reliquit . Ex eo, qui aderant, omnes Scipionis vices miserari, dolereque , quod minus amice praeter morem exceptus fuisset . Quibus ipse hilari admodum fronte ; non est, inquit, cur doleatis mea causa ; ego enim meo officio satisfeci: quod si Dux aures mihi praebere noluit, in eo libidini obsequutus est suae I me quidem illa duo consolantur ; unum quod conscius mihi sum, nihil a me admissum, ac ne cogitatum quidem unquam, quod ipsius indignationem mereri possit; alterum, si ipse repudiet, non defuturos, qui me a diant non inviti . Sub haec , salutato iterum Nivernensi Duce , qui fratris responsionem pro sua humanitate molestissime tulit, Mantuam primo , deinde
domum revertit. Ibi de aliquo in Caesaris Regiam
107쪽
mittendo consilium et ipse statim cepit, qui ipsius et fratrum nomine Guillelmi petitioni totis se viribus opponeret. Quoniam vero juris beneficio id impetraturum se non despcrabat, operae pretium visum est aliquo uti , qui legum praeditus esset scientia.
Misit igitur Iulium Nichesolium utriusque juris comsultissimum , Ludovici, qui Pyrrho erat a secretis, viri probatae fidei, atque integritatis, filium . Qui, acceptis litteris, ac mandatis ad Ferdinandum fratrem , qui, ut supra docuimus , Maximiliano apparebat, in viam se dedit ; acciditque, ut, quamvis biduo post discesserit , quam Guillelmi legatus, is suit Annibal Caprianus, eques Mantuanus , qui cum olim Ferdinando Caesari fidelem, ac diligentem navasset operam,Maximiliano filio non modo notus, sed etiam carus in primis habebatur eodem tamen die
iter ambo consecerint . Nec mora : Sua uterque mandata seorsum exponit. Caeterum , dum res in consultatione Versatur,
neutraque sibi deest pars , ecce tibi nuntius ex Italia, qui deliberationem omnem suspendit. Vix enim Germaniam attigerat Guillelmi legatus Annibal, cum Guillelmus ipse, aut quod difficultatem negotii praesentiret,aut quod facilius putaret partam possessionem tueri, quam novam adipisci s militem conscribere; diligoo by t
108쪽
vexilla explicare; majora tormenta expedire coepit. Coactis igitur peditum circiter quinque millibus , aeneisque tormentis sex, omnibus copiis praesecie Camillum Comitem Castillioneum, virum nobilem, militarisque disciplinae non imperitum; eumque armis expugnare Gazolum jubet . Hisce rebus auditis, Scipio existimavit, duo sibi extrema consilia maxime declinandar alterum, ne illatum bellum ita exciperet , ut vim vi repellere omnino velle videretur: cum enim Gazoli possessio ad se , vivo Fridcriconisi ad tempus, minime pertineret, quid aliud id
fuisset, quam certum sibi pro re incerta, immo alie-.na damnum struere alterum, ne, quo tum siuebatur, possidendi jus adeo negligeret, ut, qui vim parabant, nullam se intulisse possent obtendere . Ut igitur et se Gaioli possessione armis dejectum constaret, et simul caveret ipse, ne perpetuum sibi, ac statribus hostem conciret, medium quiddam sequutus est . Quippe Iulium Caesarem fratrem , cum armatis centum, et idoneo commeatu in arcis praesidio collineavit, eidemque praecepit, ut ne quo modo verbis , aut sactis permitteret a suis adversarios lacessiri: s,'mul, quod non ignoraret, eum, qui pro Philippo Rege Mediolanensem provinciam administrabat, inter caetera habere in mandatis, ut Pyrrhi regiae dudum
109쪽
militiae cum stipendio annuae pensionis adscripti rerumque ipsius, ubi quid durius evenisset, patrincinium , ac defensionem susciperet ; ne tantum patronum videretur floccifacere, cum litteris misit ad eum illico Ludovicum Niche solium, cu3us paullo ante meminimus, rogatum, ut si quo verborum ossicio Speraret, posse se regia auctoritate Guillelmum Ducem ab inceptis avertere , id facere ne recusaret: id
Pyrrhi quidem, ac fratrum rationibus utile , sed non minus ipsi Guillelmo honorificum , ac demum gratum Regi uti verisimile videbatur futurum; praesertim
cum ex parva scintilla magnum interdum conflari ignem usus doceret. Iis rebus cognitis, Praeses missurum se propediem Regis nomine pollicitus est, qui suaderet Guillelmo , ut omnino a vi abstineret rac si quid juris haberet adversus fratres , illud judicio potius, quam armis persequi ut aequum erat animum induceret. Et praestitit ille quidem egregie,
quod promiserat, misso in eam rem legato Lauden sis arcis Praefecto; veruntamen serius aliquanto, quam oportuerat: consectum enim jam erat bellum , quod hunc in modum gestum e St. - Convenere Gazolum Mantuanae copiae non nes simul, sed turmatim , sine Duce, ac sine
tormentis, quae longo, ac dissicili itinere per Mincium
110쪽
secundo , deinde per Padum , atque Ollium adverso
flumine subvectae sunt: ibi totum triduum constitere
obsidentium magis , quam oppugnantium similes ;quippe cum ab omni prorsus impetu , ac vi abstinerent . Quo tempore non desuerunt bellicae artis pe- 'riti , qui Scipioni operam offerrent suam , qua uti si vellet, facile sere pollicebantur, ut universus Mantuanus exercitus turpi se fugae commendaret: id autem non temere dictum casus quidam Ostendit. Nam cum hasta sortuito lapsa nonnullum edidisset strepiatum , tantus repente timor Mantuanorum animos invasit, ut in pedes propiores conjecti multos traherent. Nec mirum, cum omnes sere tirones essent, et collectitiis vixque unus , aut alter in tam magno esset numero , qui non invitus arma adversus fratres
sumpsisset. Accedebat, quod per eos dies vulgaverat fama, Pyrrhum, et Aison sum ex Gallia cum selecta militum manu in Italiam adventare : itaque jam videbantur omnes eo esse animo, ut simul eos adesse comspicerent, vix adorientibus terga verterent: verum
nec quidquam certi de Pyrrhi reditu erat, nec Scipio praesentis victoriae dulcedine irretiri se passus est, ut inexpiabile sibi, suisque bellum deinde conflaret. Triduo exacto, navis, qua tormenta muralia deporditabantur, appulsa est ad Gaetuli ripam : et ip4e Iroper M a Disiligod by Cooste