장음표시 사용
221쪽
jacturam . Eiusmodi incommodi argumenta plurimarsed epistolam libet subjicere , ex qua facile deprehendi poterit, qui sensus Maximiliano de Scipione, quantumque huic de illius voluntate sperare licueritSed horum occasio prius aperienda . Quo tempore Scipio ex Caesaris Regiae cum causae delegatione in Urbem rediit, inter alia multa, quae ipse magno animi sui angore cogebatur audire , neque enim singulis respondere in animo erat, sed patientia malevolorum invidiam superare unum illud erat praecipuum, traduci se, ac ludibrio haberi ab adversariis , quasi ab Caesaris Regia male habitus, ac neglectus disce sisset . Quod cum ipse a veritate alienissimum sciaret , non potuit se continere , quin Caesaris ipsius
testimonio eam ab se infamiam removendam curaret.
Quare , datis ad Pyrrhum fratrem litteris i qui eo
tempore Viennae causam compromissi agebat, effecit , ut is Caesarem adiret, eumque , nulla usus. deprecatore , suis verbis rogaret, ut cum primum sese
illi offerret ad aliquem ex Cardinalibus sui studiosix scribendi occasio , vellet pro sua humanitate eidem libere significare , quid de Scipione sentiret. Quo niam verta Ioan: Uincentiuς Gonzaga nondum Cardinatatum adeptus erat , admonuit eundem Pyrrhum ,eaveret diligenter, ne quid ipsius rogatu a Caesare
222쪽
praescriberetur, quod ad eum obtinendum honoris locum quoquo modo pertineret. Sibi enim jamdudum certum esse nihil omnino , vel per se , vel per alios agere, unde merito posset quispiam opinari, cognati amplitudinem sibi ingratam futuram , aut eam velle se ullo pacto , vel impedire, vel retardare . Audito Scipionis desiderio Maximilianus nihil
Cunctatus, aut causatus , immo propensissimam praese ferens voluntatem clariora benevolentiae in eum suae edendi signa, litteras ad Ioannem Moronum, et Ludovicum Madrucium Cardinales, quorum utroque prae caeteris familiariter utebatur,dedit hoc exemplo. ,, Maximilianus II. Rom. Imperator . Ea sunt illu- ,, Stris, et antiquissimae familiae de Gonzaga erga Am
is tecessores nostros Romanorum Imperatores, et Re-
ges, nos ipsos , ac Sac. Rom. Imperium , inclitam is que Domum nostram Austriae praeclara merita, is ut suo jure nobis in primis cara , ac commendata is sit. Cum igitur hanc nostram erga eandem illuri strem familiam benignam propensionem quavis oc-D Casione comprobare cupiamus ; intelligamus autem, ,, hoc tempore isthic Romae agere illustrem nostrum
,, et Imperii Sacri, dilectum Scipionem ex Marchio,, nibus de Gon Zaga iis moribus , virtute , aliisque
, praeclaris, ac tanta prosapia dignis animi dotibus C c λ
223쪽
M praeditum, quem cum aliis de causis una cum fratri- ,, bus suis sin rutari es c mentiae affectione complecti- ,, mur, tum huJusmodi virtutum suarum merito magis is etiam carum habeamus, facere non possumus, quia
is nostrum istud in eundem benignissimae , propen-B Sissimaeque voluntatis studium P. V. Reverendiss.,, ac ejusdem opera atque medio Sanctissimo quoqueis Domino Summo Pontifici testatum reddamus . Idis circo P.U. Reverendis s. bcnevole, clementerque hor- D tamur , et requirimus , ut non solum Ipsa praediari cium Scipionem quam optime commendatum ha- is beat, sed et Sanctitati suae eundem nostris vero bis quavis occasione diligentissime commendet ;is ac, quoad per P. V. Reverendiss. praestari poterit, is ei sciat, ut in his, quae ad ipsius honorem, et dis,, gnitatem pertinebunt, honestis ejus , ac nostrisse etiam votis , et desideriis deesse nolit ; Sanctitatem ,, Suam plane Persuasam reddendo, nos , quidquid in ,, hunc nostrum Vassallum contulerit beneficii, haud
,, aliter habitu ros, quam si in nos collatum esset. In is quo P.V. Reverendiss. nobis rem summopere gratam is faciet, Caesareae benevolentiae nostrae studiis per
D Omnem occasionem compensandam. Datum Viem ,, nae die xvii. Novembris MDLxx III.
Hujua epistolae auctoritas cum plerisque inna.
224쪽
tuisset, mirum dictu est, quam multas malevolorum obloquutiones compresserit . In ipso limine anni MDLxxviI. Kal. Ianuarii sacro Subdiaconatus ordine Scipio initiatus est; mense autem Majo Diaconatum
est adeptus: qua in re duplici usus est Pontificis privilegio , cum et extra tempora ab Ecclesia statuta , quod tamen id genus hominibus nullo negotio concedi solet, et ad nullum titulum , praeterquam patri monii , hujusmodi honore dignatus fuerit . Mense septembri rogatus per litteras a Ferdinando Rubeo Polyxenae Sororis viro Florentiam excurrit, acturus cum Francisco Magno Etruriae Duce de ipsius Femdinandi restitutione , qui jamdudum exulabat ob clientem quendam suum lictoribus ereptum , ni tamen secus Bartholomaeo Concino primario Magni Ducis ministro, cui Ferdinandus plurimum tum fidebat , tum deferebat , videretur . Atque ita omnino accidit e nam , Concino negotium in aliud tempus rejiciente , Scipio re non insecta solum , sed etiam
indicta Romam redire est coactus. Ante tamen quam
Florentia discederet, celebri admodum Baptismo interfuit, quo Cosmus Philippus, primus ex Ioanna Austria Magni Ducis filius, Christo Domino ablutus est: eum a sacro sonte suscepit Philippi Regis nomine Bernardinus Mendoza: et propterea Cosmi nomini,
225쪽
quo avus illi reserendus erat, adjectum sitit nomen Philippi. Is puer insantiam nondum praetergressus
mox obiit: nec Franciscus aut ex Ioanna, aut ex
Blanca Capella, quam deinde, impotenti amore victus , neque Principum genere ortam, neque integra fama , uxorem duxit, liberum praeterea sustulit quenquam. Romam rediens Scipio cum haberet nihil, quo ad celeritatem magnopere urgeretur, non jam magnis, sed justis, ac commodis usus itineribus, desiderio , quo jamdudum tenebatur , nonnulla Sacra loca perlustrandi iudulsit. Itaque primo itineris die ad Monasterium Vallis Umbrosae prope cacumen silvosi cujusdam montis situm ; altero Vero ad Eremum primo , deinde ad Monasterium Camaldulense divertit et die autem sequenti vidit Franciscanorum Coenobium , quod et ipsum in summo sere montis
Alverni jugo positum est: quo in loco B. Franciscus ejus familiae auctor diu vixisse, insignique illo sacrorum Stigmatum honore divinitus donatus fuisse legiatur. Post haec per Bituriam, nunc Burgum Sancti S pulcri , et Tifernum Assisium ejusdem B. Francisci patriam venit. Ibi triplex illud templum admirabili structurae genere in tertiam usque concamera tionem exurgens , quo in imo sancti viri corpus re
226쪽
gelorum Reginae dicatum , ubi idem Christi famulus ex hac vita ad caelum migravit, religiose ven ratus est. Romam denique cum venisset, reliquum annum otio liberali traduxit.. Caeterum vix novus
annus inierat , cum abire iterum Scipio cogitur. Certior quippe factus , Isabellam Gonragam Ferd, nando Francisco Piscariae Marchioni olim nuptam , Guillelmique Mantuae Ducis Sororem germanam,
cum duobus filiis Alsonso , et Thoma Neapoli Histonium , hodie Vastum , suae ditionis in Aprutina provincia oppidum, concessisse , ut inde in Cisalpinam Galliam se transferret ; existimavit singulari suae in eam observantiae , optimaeque illius in se voluntati id ossicii deberi , ut eam, antequam ex proximis Urbis regionibus excederet, coram salutaret Cum ve ro consilium hoc suum cum Innico Aragona Cardinati ejusdem Marchionis germano fratre communicas aet, cognovit, eandem ipsum prosectionem animo agitare et quare non aegre convenit,. ut ambo simul hujusmodi iter facerent Non simul tamen reversi sunt : nam Innicus Romam recta, Scipio rogatus ab Isabella, uti una secum paullatum viae Picenum ver
sus progredi ne gravaretur , facile ejus voluntati obsequutus est . Vasto igitur prosecti, post aliquot dierim iter, Lauretum ipso Bacchanalium die venerunt:
227쪽
ad quem diem cum mitis admodum suisset hiems ,
deinceps summe nivosa , ac perfrigida esse coepit ;ita ut ne in Germania quidem meminisset Scipio asperius se unquam frigus pertulisse . Ibi postero Cineralium die per sacram consessionem expiatis animi sordibus, caelesti pane ad unum omnes resecti sunt. Et lianc quidem speraverat Scipio suturam fuisse mulieribus illius comitatus metam ; sed longe aliter evenit: nam Isabella quotidie se illum dimissuram ammmans, non ante id effecit, quam, trajecto Pado, ventum est ad Argentam , oppidum Ferraria distans circiter viginti passum millia. Causa autem tam serae dimissionis ea suit, quod cum in tam longo itinere necessario Isabella a multis principibus viris hospitio es-Set excipienda, existimavit, e sua esse dignitate unum Saltem e propioribus suae gentis Secum habere : qu niam vero in oppido Argenta tum propinqui, tum alii plures inventi sunt Vel Sponte occurrentes ,
vel obviam illi a Guille lino fratre missi, ibi illa non invito animo et Scipioni ipsi, et duobus praeterea nobilibus viris Decio Vicario, et Horatio Tuttavillae Neapolitanis, ac insuper Camillo Voltae Bononiensi ,
228쪽
gressi. Quo in itinere nondum e Flaminia egressi cognoscunt , Gregorium Pontificem sextam Romae habuisse ordinationem et in eaque novem Cardinales in Senatum legisse, cum antea singulos tantum singulis ordinationibus creasset; et in iis Ioan: Vincentium Gon Zagam, qui eo tempore ditionem Montis serrati pro Guillelmo Mantuae Duce administrabat. Porro in hoc non exiguo numero, praeter Ioan: Vincentium, et Alexandrum Riarium Camerae Apostolicae Auditorem, quorum ille, ut Diaconus, extremo loco, hic, ut
Patriarcha Alexandrinus, primo renuntiatus e St , cae
teri omnes non Itali, sed exteri suere , Galli, Hispani , Belgae , et Aquitani ; e quibus Fcrdinandus
Toletus perraro humilitatis exemplo delatum munus defugit. Ita Cardinatatus duodecimo anno Gon Zagiae Genti restitutus . Pisaurum adveniens noluit oppidum ingredi Scipio, ne cogeretur Franciscum Mariam Urbinatium Ducem salutare et a quo non satis liberaliter secum actum dolebat, cum proximo per ea loca transitu ad mensam adhibitus non fuisset, inqua, praeter ipsum Ducem , Victoriam matrem , et Laviniam sororem , quae aliquot post annis eidem
illi Alsonso Vasti Marchioni, qui tunc hospes aderat, in matrimonium est collocata, Isabellam, duosque ex ea genitos liberos , sederinat etiam tertius Mar-
229쪽
chionis filius nothus , et Hippolyta Pica Alsonsi Pic-colominei uxor et quod quidem eo iniquiore animo Scipio passus est, quo in se propensiorem ante illum diem Ducis animum expertus fuerat: quanquam non in illum potius,quam in Isabellae imprudentiam culpa rejici potuit, cujus erat providere, ne homo ecclesiasticus , sanguine , ac familiaritate sibi junctus , et a quo non pauco honore se affici sentiebat, negligeretur . Neque vero dolorem suum Scipio dissimulavit : cum enim multis praesentibus ad coenam Semel quippe, ut in Quadragesima, comedebatur , at que id vespere itineris causa in proximum cubiculum Vocaretur, aperte negavit, velle se ibi cibum sumere ; statimque ad eam domus partem se recepit, in qua hospitium illi paratum suerat, ibique coenavit. Qua de re commonitus Dux,quo primum tempore soli Scipioni contigit illac iter facere , eum non solum honorificentissimo hospitio , sed omni praeterea humanitatis genere excepit. Romam denique post perpetuam quinquaginta sere dierum equitationem ventum est: quam tamen ingrediens Scipio videre vix potuit. Nam illo ipso die, cum summo mane in oppi do Riniano surgeret e lecto, decidens lignum, cui velum ante januam pendens affixum erat, ita sinistrum ejus oculum percusSit, ut, nisi propinquum os gravi-
230쪽
tatem excepisset ictus , eum procul dubio penitus excussisset . Attamen integro oculo , non integra in praesens videndi vis permansit: nam paullo post mirum in modum tumefactus , ct deinceps clausus est, ac talis ex ea re dolor excitatus , ' ut ne alter quidem, nisi aegre admodum, munere suo fungi posset. Itaque plures dies Romae jacere est coactus omni sere orbatus lumine : quo tandcm recepto, quod reliquum erat quadragesimalis jejunii laeto, ac tranquillo animo peregit. Caeterum qui dies laetiores Scipioni elucere debuerant , ii moeroris , ac tristitiae causam attulere.
Siquidem in ipsis festis paschalibus Aemilia mater, morbo ut est credibile ex sanctorum illorum dierum labore contracto, in febrem incidit ; ex qua intra quatriduum animam Deo reddidit . Aemiliae mors eo acerbior Scipioni accidit, quod is matrem, ob eximias illius laudes, singulari pietate semper coluerat, habueratque carissimam. Fuit Aemilia,si ad staturam
breviorem non respicias, serma corporis egregia, animo autem adeo virili,vasto, ac sublimi,ut nihil non auderet, nihil non essicere, aut obtinere se posse Speraret . In filios , dum tenera praesertim suerunt aetate , severam exercuit disciplinam. Familiarium nonnullos per indulgentiam improbiores reddidit . Rus