장음표시 사용
241쪽
re , et voluntatem sibi satisfacendi concepisse inintelligeret, noluit diutius conqueri ; sed, paucis ad ea, quae jam dixerat, ad objurgationem additis, subjecit . Quandoquidem unius hujusce rei causa hue non accessi, respondebo nunc ad ipsam schedulam, atque ita respondebo , ut iisdem prorsus , quae in ea leguntur, utar verbis. Quoniam fratres tui verentur , ne qui humanum te nunc praebes , vesanus aliquando, ac serinus evadas , ideo nunquam per mittent, ita te domum hanc possidere, ut in ea quidquid collibuerit abs te impune agi posse arbitreris .
Certa igitur nostra , ac deliberata voluntas est, ut, siquidem harum aedium possessionem retinere Volueris , non secus eas possideas , ac caeteri, qui nostro in imperio sunt. Si id non placet, alterutrum ac cidere necesse est, ut, aut illas tu alteri, seu vendas, seu dono des , aut nos quoque alias in ditione tua comparemus, quas nullo casu amittere possimus .
Ergo, inquit Iulius Caesar , nullum futurum est discrimen inter me, qui tum stater, tum is sum , qui Sum, et caeteros ditioni vestrae subjectos Cui Scipio ; in ceteris maximum erit discrimen; in hoc nuulum prorsus. Tum ille ; alienum hoc mihi videtur ab omni ratione, et quod ferri nullo mocio possit. Et Scipio ; multo magis, inquit, a ratione alienum,
242쪽
minusque tolerabile sit , si quis in aliena ditione velit parem cum ipsis dominis potestatem exercere. Hoc ipse non contendo, ait Iulius Caesar, sed illud tantum, ut ne domus mea publicari, seu in fiscum
redigi possit. Tunc Scipio; et quid aliud hoc est,
quam pari cum dominis esse auctoritate e quis enim , hoc dato, quod ipse petis, prohibere te possit, quo minus in ea vel sontibus asylum praebeas , vel exu les intromittas , vel arma congeras , vel denique omnia escias, quae ne ipsi quidem ditionis Principes jure possint efficere His , et aliis in eam sententiam adductis rationibus cum manus tandem dedisset Iulius Caesar, negotium denuo a Scipione repetitum , feliciterque consectum est. Ita oppidum Sanctus Martinus Pyrrho, et Scipioni; Insula Ferdinan do ; Pomponiscum , quod fortasse Pomponianum a Pomponianis castris , uti Vitelliana, quae in proximo est , a Vitellianis dici possit, Iulio Caesari in partem obtigere . Qua in tractatione sic anima affectus fuerat Scipio, ut, si commodior in tres partes fieri potuisset divisio , ab ea ipse libentissimci an, mo se subducturus suerit; at cum provideret, fore , ut difficultatem id non minueret, sed augeret potius, auam sibi quoque portionem assumpsit; ita tamen
ut Pyrrho integram oppidi administrationem libere
243쪽
m perpetuum concesserit. Hanc bonorum divisionem statim animorum vinculum , atque concordia Ferdinandum inter, et Iulium Caesarem est consequuta ; et quidem talis , qualem nunquam Speraverat Scipio et ex quo liceat colligere vere opus Dei, non hominis illud suisse. Verum si in aliorum animis conciliandis non inutile Scipio divinae bonitati ministerium praebuit,
effugere ipse certe non potuit, quin alterius iracu diam in se concitaret. Cum enim nonnulli post pactam divisionem diebus administrationem oppidi Sancti Martini suscepisset , velletque ex ossicii sui munere plura promulgare, aut potius renovare edicta, sciens, Iulium Caesarem nonnulla admittere ex
iis , quae lege prohibenda essent, et illud praesertim,
quod exules, et capitis damnatos apud se haberet; illum privatim alloquutus est, enixe rogans , ut, ne edicta viderentur ipsius causa promulgata , vellet Suapte Sponte eos missos facere et id ipsi met honori futurum, sibi vero incredibili voluntate, quo, et injumetum sibi a Deo munus exequi, et communi poSset illius populi quieti, ac securitati consulere. Quoniam vero in iis erat M. Antonius quidam cognomen m Mancinus, quem Iulius Caesar inter familiares adscripserat, illum unum, dicebat Scipio, se per So
244쪽
rum non dimitti ; non quod ille melior esset caeteris, neque enim multo post,eodemmet jubente Iulio Caesare,elisis illi a carnifice cervicibus,multorum scelerum poenas luit sed quod videretur rationi consentaneum, familiaritatis jus illi aliquo modo prodesse . His auditis Iulius Caesar mirifice excanduit, multaque in fratrem dixit querimoniarum , ac lamentationum plena : quanquam rationibus, et Scipionis constantia eandem victus , legum quidem pmmulgationi asse sus est, illisque est obsequutus , altius tamen indignationem in animum demisit, eaque impulsus varia perrexit in Scipionis contemptum in vulgus spar gere z quae, etsi tacitus , magna tamen Cum animi molestia transmittebat Scipio e ac suberat discrimen , ne in aperta iurgia utrinque iretur , nisi peropportuno tempore adfuisset Pyrrhus e Belgio rediens . Hujus praesentia non modo Iulii Caesaris obtrectandi licentiam compescuit , sed effecit etiam non ita multo post, ut quatuor fratres cum simul aliquando pransi essent, se invicem uno tempore amicissime , ac non sine lacrimis, amplexarentur. Peractis iis , quorum causa in Cisalpinam Galliam venerat , coepit Scipio de suo ad Urbem reditu cogitare , extra quam mirabile dictu est, quam insuavis
illi videbatur hujus lucis usura . Neque vero id im-
245쪽
moderata essiciebat ulla cupiditas e nihil enim omnino sibi tunc aut sperabat, aut deposcebat: quod eo mirabilius videri possit, quod majus eum cepit 'paucos post annos ejusdem civitatis taedium , quo tempore communi hominum judicio poterat sibi non mediocria polliceri . Sed haec in loco reddemus. i
Igitur e vestigio iter esset ingressus, nisi illum hiemis asperitas retardasset; at adulto jam vere ad consuetum se domicilium contulit r ubi tota illa aestate l is suit annus septuagesimus nonus supra millesi- mum , et quingentcsimum nihil habuit antiquius, quam ut inceptum jamdudum opus perficeret, seque ad sacratissimum presbyteratus ordinem compararet .. Ad hunc tandcm evectus est Kal: Novembris sesto ipso die Sanctorum omnium in sacra aede Sancti Silvestri, quae est in Quirinali, ministerio Thomae Episcopi Assasensis Angli , qui in Urbe Vicarii Apostolici vices gerebat, viri tum professione , erat enim Clericorum regularium familiae adscriptus tum vitae innocentia clari , et Scipioni jam inde ab Tridentina Synodo familiariter noti, a quo caeteris etiam sacris ordinibus initiatus suerat . Die vero undecimo ejusdem mensis, qui dies est natalis beatissimi Episcopi , et Consessoris Martini, in cujus maxime tutelam,secundum Dei param Virginem,ac Sanctum Hiero- Diὼtireo by Coos l.
246쪽
nymum Ecclesiae Doctorem se dederat , primam
divinae Majestati hostiam immolavit ad praesepe Christi Domini, quod in Basilica Sanctae Mariae ad
Nives religiose colitur . Ita trium simul patronorum Scipio rationem habuit: nam Sancti Hieronymi corpus prope ipsum praesepe conditum esse constans fama,
ac complura monumenta testantur . Factus sacerdos
reliquum annum illum, ac totum insequentem quiete , ac tranquille transegit. Postero cum accepisset Vincentium Mantuae Principem inibi esse , ut Mar- 33 garitam Farnesiam Alexandri Parmae , et Placentiae Principis filiam in matrimonium duceret ; eamque ob causam tres S .R. E. Cardinales Alexandrum Farnesium, Ioan: Franciscum Gambaram, et Ioan: Vincen-centium Gon Zagam decrevisse ex Urbe Mantuam proficisci , existimavit suae in Mantuanos Principes observantiae , et cum eisdem cognationi convenire , ut et ipse hujusmodi solemnibus interesset. Quare caeteros, qui Roma discedebant, antevertens, Guillelmum Ducem , et Vincentium Principem convenit, iisque studium , atque operam suam promptissime
obtulit: a quibus benigne primo acceptus , deinde obviam etiam honoris gratia missus est Farnesio , et Gambarae Cardinalibus,qui una iter secerant ad agrum usque Mutinensem . Nuptiae celebratae sunt splen-
247쪽
didissime;easque una cum iis,quos ante nominavimus, praesentia sua cohonestarunt Aloisius Estensis Cardinalis, Alsensus Ferrariae, et Octavius Parmae Duces robservatumque est ex tot principibus viris solos Ioan: Uincentium Cardinalem, et Aisonsunt Ducem pedibus ambulasse, cum caeteri omnes, sponsis exceptis , sella gestatoria , utpote podagrici , uterentur. Quare homini cuidam sestivi , ac lepidi ingenii occasionem praebuit dicendi per jocum ; videri illud sibi
Principum non conventum , sed valetudinarium
Estensem in Galliam Cisalpinam Roma detulerat quasi turbo, quidam improvisae tempestatis . Nam cum ex itinere transalpino in Urbem reversus nihil langinquius, quam Tibur cogitaret, accidit, ut nonnulli ex ipsius familia, qui violatas domini aedes a publicis lictoribus serre non possent, sumptis amni S, in illos impetum facerent, ac vulneribus male mulctatos in stigam conjicerent. Hujus criminis reos postulavit sibi tradi Gregorius ; quod cum differretur, Hieronymum Matthaejum Camerae Auditorem ea de re misit ad Aloisium , qui illum plures horas expectare jussum demum aedium postico elusit . Insequenti die veritus , id quod erat, accusatum se apud Pontificem, quod praecipuum in Urbe magistratum cum Principis mandatis ad se accedentem contem i
248쪽
ptui habuisset, Pontificem adiit . Ibi dum facti excusationem orditur, irata oratione excipitur, et quam
do nulla demissi animi signa ostenderet, dimittitur cum praecepto , ut Urbe, ac Tibure ipso quamprimum abscedat. Quod ille ita praestitit, ut quamvis a Senatu sere universo, ipsoque adeo Iacobo Boncompagno, cujus praecipua in Urbe erat autoritas, summis precibus rogaretur , tempus amicis daret comveniendi, et placandi Pontificis ; ipse illo eodem die, non expectata familia , cum paucis praeripuit se ex Urbe , et quam celerrime potuit, omni paullo post excessit ecclesiastica ditione , Patavii , ut dicebatur , moraturus , quoad opportunius sese obiiceret consilium . Nuptiis cum interesset, frequens , ac peducunda fuit Scipioni cum illo consuetudo : nam , obliterata omni praeteriti temporis memoria , a primo statim in Urbem regressu ostenderat Estensis c pere se vehementer, ut Scipio ad veteris obsequii rediret ossicia : actumque eodem tempore per Cardinalem Tridentinum, qui singulari Estensem benevolemtia prosequebatur , ut ab Ferdinando Medice Scipio abduceretur: quod quanquam frustra tentatum acrius enim urgenti Tridentino responderat libere Scipio ; se , utcumque caderet consilium suum , non
deserturum , qui se olim ab Eatensi contemptum in
249쪽
clientelam susceperat) antiquus tamen utrinque redintegratus est amor. Nuptiis peractis, cum constituisset Scipio integram aestatem , quae jam aderat, apud suos transigere , Martiniani otii impatiens, ac veteres amicos revisendi cupidus Ferrariam primo, ut Estensem , qui rebus jam cum Gregorio compositis reditum ad Urbem parabat, iterum salutaret; deinde Vcnctias ; postremo Patavium petiit: quam ille civitatem , ob florentis adolescentiae annos in ea jucundissime consumptos , Semper, tanquam alicram patriam, dilexit unice. Domum reversus , cum videret quotidie magno animi sui moerore primarium illius oppidi templum , ct ruinosum , nec quo decebat cultu , ornatuque in- Structum , con stituit omnino in Dei honorem, ad suae ipsius animae salutem, ac loci splendorem, quantumvis magni ea in re suturi essent Sumptus , vetere landitus everso aedificio , novum excitare . Itaque adhibitis probis architectis , a quibus dimensionum rationes edoceretur, modum ipse templo, ac sermam suo ingenio praescripsit. Cum vero tam inops es Seta pecuniis , ut vel unde opus inchoaret illi non suppeteret ; essetque nonnullo insuper obstrictus aere
alieno ; ne novum , aut ne magnum saltem conflaret et partim praediolo quodam distracto , partim
250쪽
quadam, quae sibi a Pyrrho fratre ob partium aequationem debebatur, pecuniae summa , quamvis exigua, in hunc usum conversa , ingruenti, quoad ejusseri potuit, necessitati prospexit. His ita constitutis , nec dum tamen opere incepto , quod immineret hiems , Scipio Romam rediit e quo item tempore
Ferdinandus frater ad Belgicum bellum, illi eidem
equitum turmae praesectus , quam Pyrrhus antea duxerat , ire contendit . Appetente autem vere , veteri diruto templo, jam novi jacta erant sundamenta cum alia sese obtulit Scipioni necessitas rei familiaris profundendae . Nam cum, indictis a Rodul-plio Caesare Augustae Vindelicorum Imperialibuς Comitiis, Gregorius Pontifex de mittendo eo Apostolico Legato consilium iniisset, id muneris demandavit Ludovico Madrucio Cardinali, viro non tam quod Germanus , quam quod summa probitate , summa doctrina , et multiplici rerum experientia insignis esset, ad illud negotium conficiendum maxime omnium idoneo Is a Scipione pro veteri amicitia quaesivit, velletne una secum iter illud facere.. Sane tenebatur Scipio non mediocri Caesaris Aulae desiderio , ut quam erga Maximilianum patrem cxcreuerat observantiam , eandem filio Rodulpho prae-ataret I Verum tam alieno tempore non facile addu-