장음표시 사용
251쪽
ei se passus esset , ut hoc subiret incommodum nisi singulare ipsius in Ludovicum studium ad id eum in primis perpulisset. Annuit igitur 3 ita tamen , si id Pontificis Maximi voluntate fieri posset: qui non modo facillime assensum praebuit, sed etiam Ludovici consilium non mediocriter approbavit. Ergo iter paullo post primam Quadragesimae hebdomadam ingressi, diem festum Annuntiationis beatissimae Virginis in eodem ipso cubiculo, ubi Angelicum nuntium illa accepit, in sacratissima Aede Lauretana, oblata salutari hostia , religiose celebrarunt. Inde Anconam profecti, postero die Senogalliam venere: ex qua urbe obvium Legatus habuit Franciscum Mariam Urbini Ducem , quicum res illi accidit ne- Scio risu ne magis , an miseratione digna. Paullo antequam Roma discederet Ludovicus, litteras ab eodem Urbini Duce , sicut et alii plerique ex Cardinalium Collegio , acceperat, quibus rogabatur , ut in eorum numero esse vellet, qui eum Serenissimi , ac Celsitudinis titulo decorandum susceperant. Qui quidem Ludovicus , cognita Ducis voluntate, decrevit statim pro sua in eum animi propensione hac illi in re morem gerere . Cum tamen immineret ipsius ex Urbe discessus , Ducis Oratori , qui eas
sibi litteras reddiderat, nihil aliud respondit, nisi
252쪽
propediem se cum Duce suturum, atque illud facti rum , quod summa benevolentia, atque observantia in eum sua postulare videretur . Accessit Ludovicus, verum ita animo affectus , ut non ante vellet Franciscum Mariam Celsitudinis nomine appellare , quam, primis peractis sermonibus: qui plerumque de rebus valde communibus fieri consuevere.Tunc enim, novo quasi sermone instituto , volebat ipse de litteris ab eo Romae acceptis verba facere , atque ea data occasione expetito eum titulo tandem cohonestare . Atqui, cum primo illo congressu , dum simul equitarent, nulla Ludovico sese obtulisset eo, quo diximus , modo exordiendi opportunitas , ita toto illo tempore Ducem est alloquutus, ut aeque a Celsitudinis , atque ab Excellentiae titulo abstineret . Quo factum est, ut Dux nihil praeterea expectandum ratus , quod aversum Ludovici animum magis indicaret, nequaquam amplius in illius conspectum se dederit , quamvis totum fere illum diem , et partem aliquam sequentis Legatus non ibi solum substiterit, sed etiam urbem pedibus perambulaverit. Praetexuit ille quidem alias suae hujus subductionis cau-
Sas 3 et eam praesertim , quod, cum recens a gravi 'morbo convaluisset , medicorum manus nondum
cVMerat: quorum praeceptis diu se, vel in cubili,
253쪽
vel certe in cubiculo cogebatur continere . Sed ea, quam diximus , vera procul dubio suit causa . Suarum vero excusationum interpretcm, ac nuntium Scipi nem Semper esse voluit : qui quidem , si Ludovici consilium tunc temporis exploratum habuisset, nullo negotio potuisset illi occurrere incommodo . At quemadmodum multa Cardinalis taciturnitas nullum ad eam diem cepti consilii extulerat argumentum , ita Summa gravitas cum summa prudentia conjuncta omnem modesto homini obstruxit aditum ea de re
colloquendi. Ita duplici modo, inviso Duce, poster die Senogallia discessum est: ac per Fanum, Ariminum , et Ravennam ventum est Ferrariam et ubi ab Alfonso Duce Legatus perhonorifice est exceptus . Inde, cum cognovisset, Guillelmum Mantuae Ducem in oppido suae ditionis ad Padum in conspectu Hostiliae , quod Reverum vulgo dicitur , moram trahere , ad eum divertit: apud qaem item, quanquam in magna loci, ac temporis angustia, laute, ac splendide hospitatus est. Illinc discedens Scipionem dimisit. Cum enim ex iis , quae e Caesaris Regia nuntiabantur , comperisset, Comitia Imperialia ad mensem Iunium dilata; uti ipse constituit Tridenti consistere, ita Scipioni toto illo tempore apud suos manendi potestatem fecit. Qui partim Man-
254쪽
tuae , partim in oppido consueto moratus , hic novi surgentis templi extructionem, ibi Annae Catharinae Guillelmi filiae sponsalia , quae Ferdinando Austriae
Archiduci avunculo in matrimonium tradebatur, Fer .dinando Duce Bavariae illius nomine munus exeia quente , per otium magna cum voluptate inspexit. Caeterum , appetente tandem Germanicae profectionis tempore , Scipio Tridentum se contulit : unde Kal. Iunii interruptum iter continuatum est. Ea autem illo ipso die fuit coeli , ac frigoris asperitas ,
quae vix summa hieme esse potuisset . Nam tota priore nocte nix e caelo deciderat, ita ut nemo satis sibi vestitus videretur ad frigus arcendum: quod idem accidit, quanquam sereno caelo, in Pennino Monte superando , qui mons non longe distat Oeni-
ponte . In ingressu Urbis Brixini, ubi obvium , et hospitem habuit Antistitem loci Ioan: Thomam Spau-runt arcta sibi affinitate , et similiaritate junctum ,
jussit Legatus tunc primum, extolli Crucem, suae Legationis insigne . Hoc dum ministri satagunt, ita confringitur hastile, cui praefigenda erat Crux , ut nulla ratione committi Crux , atque hasta potuerit. Itaque cessatum est, dolentibus nonnullis, idque quasi triste omen accipientibus e sed tum ratio , tum eventus ostendit, non minus vanam , quam Christio
255쪽
no homine indignam fuisse hujusmodi observatio nem . Ea in urbe celebratus est dies sestus Sacratissimae Pentecostes . Scipioni autem, et aliis , qui
summo mane religionis causa sacram aedem sunt imgressi, illud accidit , ut cum sc lustrali aqua consu
gnare vellent, oleo aqua mixto cum frontes,tum etiam vestes adspergerent. Incertum casu ne , an cujus
piam haeretici hominis fraude factum id fuerit , quo advenas Catholicos ludificaret . Brixino, post tridui sere iter, ventum est Oenipontem. Ex quo orpido Vincentius Mantuae Princeps, qui Annam Catharinam sororem ad Ferdinandum Archi ducem deduxerat , illo ipso die suum in Italiam reditum parabat . Quamobrein Scipioni non i Ilum modo, sed et Pyrrhum fratrem , qui cum eo venerat, videre licuit, et alloqui . Legato non Ferdinandus, sed Andreas filius jam Cardinalis obviam processit: quod factum etsi nonnihil excusare potuit Vincentii praesentia, quem itineri se accingentem relinqui non potuisse aliquis dixerit ; si tamen ad Ferdinandi ingenium respiciatur , pendanturque ea, quae illi superioribus annis Tridentinae ditionis causa cum Ludovico dissidia intercessere , non obscure quis conjiciat, id oss-eii data opera praetermissum . Sed quaecumque tandem fuerit ejus rei causa, certum est, Ferdinan
256쪽
causa adiisse , et idem honoris vicissim Legatum mox habuisse Ferdinando . Cum quo triduo exacto, et, quanquam sejunctis in aedibus , liberaliter habitus coeptum iter est persequutus . Cum vero non longius Augusta, quam bidui iter jam abesset , invitatus per nuntium a Guillelmo Bavariae Duce, Monachium, compluribus ex familiaribus recta Augustam praemissis , divertit: ubi Sanctissimi Corporis Domini se-stum diem , cum toto sequente transegit. Aderat tunc Monachii Carolus Archidux Austriae una cum uxore Guillelmi Ducis sorore , qui et ipse ad Augustana tendebat Comitia r sed cunctabatur , Caesaris adventum expectans. Et hi quidem duo vere Catholici Principes pedibus , et aperto capite caelestis Eucharistiae pompam ad finem usque prosequuti sunt; quae, et valde longa , cum omnes serre oppidi vias peragraverit, et omnium quotquot unquam Scipio viderit cum sumptuosissima , tum ad aspiciendum sitit pulcherrima . In ea enim magnificentissimo apparatu praecipua utriusque Testamenti mysteria, partim vivis , partim inanimis imaginibus, quorum aliqua sponte se movere Videbantur , adstantium oculis objecta sunt . Monachio profectus Legatus
tertio die Augustam pervenit . Cuius ingressus,
257쪽
quem nulla instructum pompa esse voluit , non ab- ιsuit tamen a dignitate . Accessit enim rheda vectus, quam octo , aut decem aliae sequebantur, praeeun- i
te universo equestri comitatu , et quod permagni l
intererat erecta Cruce Caesar, ut diximus , non- dum advenerat ; aderant tamen nonnulli Imperii Electores , ex ecclesiasticis quidem Moguntinus , et Trevirensis Archiepiscopi; ex laicis vero Augustus Saxoniae Dux . Ex quibus duo priores Legatum honoris causa domi convenere : quod item fecerunt alii 'omnes Catholici Principes passim adventanteS, at que ipse adeo Rodulphus Caesar ; non ante tamen, Sicut caeteri, quam ipse ab Legato semet,atque iterum linviseretur . Advenienti Augustam Caesari omnes ἐsere praeter Legatum obviam extra urbem effusi Sunt et quo factum est , ut eam ipse ingrederetur non pauciorum , quam quatuor equitum millium sti- ipatus caterva . Nonnullis autem post diebus, cum jam solemnes coetus habere in animo esset, rem divinam in templo maximo ad invocandam Spiritus Sancti gratiam fecit Marquardus Episcopus Augustanus: 'cui quidem sacro interfuit Caesar, caeterique omnes iSac. Rome Imperii Principes Catholici. Haeretici ve- iro, ubi Caesarem ad fores usque sacrae aedis, Vel ietiam ad aram maximam deduxissent, Omnes abiere. a
258쪽
In quibus Augustus Dux Saxoniae cum ex muneris
sui ossicio est enim Sac: Impr Archimarescallus
nudum gladium manibus gestans equitantem Caesarem eo usque praeisset, gladium reliquit ejus muneris Uicario Popnamio , illi ipsi nimirum, cujus
superiore Libro mentionem secimus , qui hereditario jure Imperii Marescallus nuncupatur; ipse vero in conjunctum templo atrium se recepit, ibique partim defunctorum epitaphia legendo, partim cum Christierno filio , atque aliis propinquis, quorum non parvum numerum secum habebat, fabulando, tamdiu moratus est, dum sacrum absolveretur ; ridentibus interim , aut potius miserantibus Catholicis omnibus Popnamii solicitudinem , ac moerorem , qui ne se nefariis , ut putabat infelix , ritibus pollueret, ne oculis quidem , ne dum genibus tremendum Missae sacrificium , immo ipsum Salvatoris nostri Corpus , et Sanguinem venerari dignabatur . Re divina peracta, eodem , quo venerat, ordine, et pompa Caesar ad locum Conventus equitavit. Ubi conscenso regali solio ad circumfusum Principum coetum de indicti Conventus causis, deque rerum agendarum summis capitibus graviter, et diserte disserere est aggressus. Haec dum fiunt, animadversum est magna adstantium admiratione, a dextro Caesaris latere inter
259쪽
ecclesiasticos Principes a dextris enim tum Electores , tum caeteri Principes ecclesiastici , et cum iis Austriae Archi duces, si qui adsunt; a sinistris vero laici omnes sessionis locum habent sedere quendam profanis vestibus indutum e quem postea compertum est, hominem esse eo propria auctoritate mi
sum a Ioachimo Marchione Brande burgense Electoris filio , qui cum patris senio jam paene consecti
vices gereret, ob idque tertium inter Electores locum obtineret, hunc sedere jusserat inter ecclesiasticos , quo suam ipsius personam referret , tanquam Archiepiscopatus Magde burgensis administratoris . Neque eo contentus, in quo, et Summi Pontificis , sine cujus auctoritate ecclesiasticum honorem sibi vindicaverat, et Caesaris majestatem objamdudum denegata regalia , quae Vocant , Vehemmenter laedebat, ac violabat ; hunc etiam voluit
primum post Carolam Archi ducem sibi locum adrogarer atque ita Salisburgensem Archiepiscopum longa loci possessione , quam inter ecclesiasticos Principes tenet, dejicere . Ratio autem, cur is , qui Magde burgensem moderatur Ecclesiam, deberi sibi superiorem locum arbitretur, illa est, quod idem sit totius Germaniae Primas . At Salisburgensis Legatum Sedis Apostolicae natum se praedicat: in cujus
260쪽
res signum rubro in sua Ecclesia uti galero illi pedimittitur, perinde ac si esset S. R. E. Cardinalis. Cur vero ex Laicis Principibus soli Austriae Archiduees in
Imperialibus conventibus inter Ecclesiasticos sedeant id causae est, quod eum ab Imperatoribus edomo Austriaca ille esset honoris gradus primum institutus , obtinere nunquam potuerunt , ut Bavariae Duces superiore , quo jam pridem sine controversia potiuntur , loco decederent. Itaque sancitum est, ut Archiduces Austriae inter Ecclesiasticos locum habeant ; impetratumque a Salisburgensibus Archiepiscopis, ut alternis vicibus, modo ipsi, modo Archiduces, digniorem obtineant sedem. Ab eo Conventu aberat tunc Ioan: Iacobus Archiepiscopus ;sed partes ejus agebat Episcopus quidam ipsius princurator e quare facilius Brande burgensi loci illius occupandi consilium cessit e sententia : quo tamen sevi nequaquam ei licuit . Nam Catholici omnes , Legulus praesertim, et Guillemus Bavariae Dux, de cujus Zelo, ac pietate in Deum nunquam satis dici posset, primo per Salisburgensem Vicarium, cujus prae
cipue dignitas agi videbatur , deinde et per se ipsi,
ne pernicioso exemplo unum, eundemque haereticum
hominem plura in comitiis habere suffragia paterentur , ita rem in controver iam deduxere , ut tamdiu