Scipionis Gonzagae cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres. Accessit liber quartus Paraleipomenon. Auctore Josepho Marotto. Quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

COMMENTARIORUM

l ciuam sic venimus Pimuere ,

si quis a Scipio'ς 'φε ' intellexi,

is cenSorum iudicii , q p

si ex eodςm illud etiam cor

332쪽

LIBER QUARTUS ais

igitur sive auctore, sive aliorum sententiae adstipulatore, pluribus in locis ille poema emendavit suum: omamenta , quae ambitiosius luxuriari visa sunt, omnia compescuit, mirabilia minuit, sustulit lasciviora ; nimirum commonitus, cavendum sibi esse, ne plus versibus suis noceret moribus , quam ingeniis prodesset; omnia denique mutavit, quae, Scipione Sive hortante, sive non repusnante, emendatione digna sunt judicata. Qua in re quis statuat doctrinane Censorum magis, atque auctoritas, an tanti poetae

modestia , atque facilitas laudari debeat qui sane

Vir, etsi ea mutare, quae tanto labore scripserat, interdum gravaretur 9 tamen tantum aberat, ut censorum judicia, atque severitatem graviter ferret, ut ob

eam causam Scipioni gratias ageret; ac quo acrius in singula a judicibus illis inquiri cognoscebat, eo majoris beneficii loco se illorum in judicanἡo severit tem ponere profiteretur . Quod si censorum opinio nibus quandoque minus acquievit, id ille nunquam nisi justis de causis secit; quemadmodum ejus litterae docent, quibus summo ingenio, ac doctrina sententiam suam contra illorum judicia, aut opinionem defendit. Et certe aliquid fuit, quod is nulla vel cem forum , vel Scipionis ipsius auctoritate adduci unquam potuit, ut pateretur expungi; nimirum octo

333쪽

3il COMMENTARIORUM

illos versus , qui in ipso serme poematis exordio Sunt, quorum initium se Sal che la corre ii mondo , . Porro illi, quamvis ob venustatem suam in primis

probarentur , quod tamen minime ex severissima artis ratione additi judicarentur, ad absolutam operis persectionem videbantur omnino rcmovendi. Nec initio quidem repugnabat Torquatus: quin immo eo adducta res erat, ut manus ille prope jam daturus videretur . Veruntamen deinde, re melius considerata, seu quia versus illos cariores haberet, quam ut respui

a se, ac repudiari ita facile possent ; sive quia, Virgilii exemplis in medium allatis, tanti poetae auctoritate iactum suum se tueri posse intelligeret ; quamvis Scipio hos omnino reiiciendos judicaret ; tamen Torquatus stilum vertere noluit ; nec de illis quidquam aut detrahi , aut immutari a Scipione unquam est passus . Quod porro scimus multorum judicio suisse probatum. Sunt enim illi versus hujusmodi, qui

propter nescio quam singularem eorum venustatem serme in ore omnium sunt, nec sine peculiari

quodam voluptatis sensu pronunciari solent ; quibus si poema illud caruisset, haud minimo sane ornamento suisset spoliatum . Qua in re ut non reprehendendus Torquatus est, quod non alienum ab optimo poeta indulgere quandoque genio, ut ille ajebat, est Diuitig e

334쪽

LIBER QUARTUS ais

arbitratus ; ita laudandus est Scipio, quod in optimo

poeta Semper necessarium duxerit nunquam ab artis ratione discedere ; ita ut etiam quae venustissima essent, si haec ad ejus normam minus exacta viderentur, rejicienda omnino esse judicaverit . Illud siquidem liberioris ingenii suit; hoc severioris: cumque in ea re uterque eorum, quod sequeretur, habuerit, idcirco sua laus neutri deneganda est. Atque haec, quia potiora Scipioni videbantur; etenim ad universi poematis illius structuram, rati nemque pertinebant, adhibitis in consilium collegis ,

ab eo sunt peracta : reliqua vero , sive quae ad Versuum concinnitatem , sive quae ad sermonis elegantiam spectabant, quod ita visum Torquato est, solus per se Scipio praestitit. In quo sic elaboravit , ut

quidquid asperum , hiulcum , dissonum ; quidquid

inculcatum nimis, ac repetitum; quidquid denique minus concinnum , atque persectum offenderit, id, aut ad limam vocaverit, aut de integro extuderit, aut omnino persecerit; idque tanto cum poematis uni- versi commodo , tantaque cum Torquati ipsius voluptate , ut is sibi fortunatissimus visus sit, qui tantum emendatorem , nedum judicem , atque censorem imvenisset . Haec , quod praeclarissimam Scipionis laudem habent, ne a nobis magis ornandi hominis gra-R r a Diuitigod by Corale

335쪽

3as COMMENTARIORUM

tia, quam veritatis studio de eo praedicari videantur , singula Torquati ipsius testimonio sunt comprobaris da. Cujus tamen ex litteris praecidemus, quae minus ad rem nostram facere videbantur, atque ea Solum, quae necessaria sunt, de more interpretabimur. Ac

de studio quidem , quo is Scipionem urgebat , ut perpoliendi poematis sui provinciam susciperet, haec leguntur in eadem Torquati epistola ad Lucam Scal brinum , quam supra attulimus : is Caeterum Scipio,, ne cesset rogo ; pergat, quemadmodum aggressuS D eSt, castigare , ac perpolire Gothisee dum meum :,, nihil enim ab ejus censura, atque stilo, nisi quod is Probatissimum est,poemati meo addi poterit. Equiis dem illud semper de Scipione speravi, in univer- ,, SO opere expoliendo , ac comendo plus illum lima D Sua Persecturum, quam ego meari. γ7 Et alio loco ad eundem Scipionem haec scribit ,, Nunc it is rum, Scipio , illud te pro singulari tua in me vo- is luntate rogo , ut gloriae servias meae I neque grais veris aliquid operae in edolandis, ac concinnandia is versibus meis adhibere : nam et inculcati eorum is non pauci Sunr,et asperiores permulti ; neque ego, is quamvis omnia in iis sive limandis, sive etiam muri tandis tentaverim , quidquam proficere potui .is Haec igitur tua provincia sit , hae tuae sint par

336쪽

LIBER QUARTUS 337

tes. Novi equidem quam bonus artifex sis, neque se in condendis de integro versibus magis , quam inis sarciendis se. Quantopere autem probaverit,quae Scipionis judicio castigata ad eum afferebantur; quanto gaudio idem ea legerit semper ; ut denique ob eam causam sortunam poematis sui sit gratulatus, cum ex plurimis ejusdem epistolis intelligi potest , tum praecipue ex xviii. ex poeticis, quam ad eundem Scipionem scribit , et quae una hic instar omnium esse poterit. ,, Et quoniam iterum de iis mentio in- ,, cidit , quae in poemate meo a te sunt emenda-

is ta, illud equidem, Scipio, iterum praedicabo, quod is saepe tibi aliis etiam ex meis litteris jam pridem

,, intelligi debuit et nimirum omnia ferme ita mihi is probari , ut quo ea saepius lego , eo majori semis per iis legendis afficiar voluptate ; ac simul judiis cium, diligentiam, amorem in me mirer tuum , s, is mul poematis fortunam gratuler mei . Verum , is quamvis singula arrideant,nihil tamen delectat m, is gis, quam versus ille is non mori gia, che sue virtuis di accolse,,. Equidem cum illum lego, quin me ri- ,, deam nequeo, qui cum olim ad multam noctem ibis borarim , ut eos versus mutarem , hilum proficereis non potuerim ; et quamvis Versus quamplurimos , is eosque multa varietate secerim , nullum tamen ex-

337쪽

318 COMMENTARIORUM

is tudi, qui persectior, ac felicior sit illo, qui a te sa-

,, ctu S e Stri. Quae porro omnia satis superque docere videntur, non solum quid de Scipionis doctrina semper Torquatus Senserit ; verum etiam quantum poema illius ex eadem perceperit concinnitatis . Ut vere possit illud assarmari; praeclarissimum hoc opus, cujus laus per universum terrarum orbem ferme omnium gentium linguis est celebrata, haud minimam suorum ornamentorum partem Scipionis cum doctrinae , tum elegantiae acceptam reserre debere . Quod sane cum a multis scriptoribus testatum inveniamus, tum praecipue a Petro Antonio Serassio, qui cum de Torquati doctrina in ejus vita est loquutus , eamque omnibus, ut par crat, suae eloquentiae coloribus expresserit , nihil de summa ejus laude detrahi est arbitratus ; cum generatim eadem ipsa de studio Scipionis in poemate illius expoliendo scripsit, quae a nobis de ejusdem viri diligentia sunt singillatim commemorata Neque hic illud est praetermittendum, quod plane singulare Scipionis studium in officio praestando declarare videtur; tantam nimirum in poemate illo expendendo accurationem ejus, diligentiamque suis se , ut opus illud , quod , ut Torquato

obsequeretur, inspiciendum , castigandumque cura-Verat , totum sua manu descripserit; idque sic emen- Diqitig Q le

338쪽

LIBER QUARTUS 339

date , et litteris sic ad speciem compositis, ut magis aut accurate, aut graphice fieri possit nihil. Hoc ubi ille ex Scipione ipso cognovit, dici vix potest quantis laetitiis incesserit, quod tam singulari honore amplissimus vir poema suum dignum haberet. Itaque , cum ob eam causam ei gratias ageret, illud ad gratissimam tantae humanitatis praedicationem testatus est se Non amplius esse cur ipse Iliadi inviis deret, quod a Rege Alexandro tanto honore ha-ri bita diceretur: cum nihil honorificentius esse pos-D Ne putaret,quam id, quod poema suum a Scipione,, accepisset Hunc codicem, qui maximo caeterorum omnium pretio est habendus a Hieronymo Ba- rufialdio docemur, clarissimae genti Valentiae Gon-zagae jure quodam justissimae hac reditatis obtigi se ; eumque nos hic Romae apud Aloisium Valentium Gontagam Cardinalem vidimus, qui in domestica biblioteca , qua utitur , tum selectissimorum libro

Tum copia, tum autographis excellentium scriptorum locupletissima , eum studiose asservat , maxima

que habet in aestimatione . Quod quidem jure facit.

Etenim , praeterquam codex hic amplissimae affini- datis est monumentum s a GonZagarum quippe ei gente obvenit, quae ducentis ante amplius annis Valentiorum stirpi est inserta ; nonnulla habet etiam,

339쪽

COMMENTARIORUM

quae in pervulgatis poematis illius exemplaribus, quae circumferuntur , secus impressa legimus ; quae autem habet, ejusdem Barussat dii judicio elega

tius scripta esse censentur ; et simul versibus caret illis, quos Scipio, quia, ut diximus, eos rejiciendos putabat, hic non descripsit . Atque haec de ea laude , qua vir hic clarissimus ex tanti poetae ju

dicio nobilitatus est, dicta sint satis . Quamvis enim Torquatus non in iis solum, quae a nobis sunt exposita , ejus judicio, atque opera usus sit, sed in plerisque etiam earum rerum, quas scripsit, eundem sibi consilio adesse voluerit; tamen singula persequi supervacaneum est, ac praeterea modus in scribendo nobis est adhibendus e praesertim cum ex his, quae hactenus commemorata sunt, illud consectum videamus , quod unum perspectum omnibus esse voluimus; tanta scilicet rerum poeticarum intelligentia Scipionem claruisse, ut a poeta aetatis suae omnium

iacile principe, judex, atque persector clarissimi operis fuerit adhibitus. Neque tamen hic unus poeta fuit, qui Scipionis

consilio, atque opera in scriptorum suorum censura, atque emendatione usus est. Etenim etiam Ioannes

Baptista Guarinius, qui alter ex Aethereorum coetu Prodiit, et illius aetatis poeta elegantissimus est ju-Digiti su Lν GDoste

340쪽

LIBER QUARTUS 3 ii

dicatus , idem secit; siquidem is non ante Pastoris

Fidi fabulam, quam summo studio, ac venustate con cinnaverat, aut in scena exhiberi, aut in hominum

lucem typis emitti voluit, quam illam Scipionis oculo, ac cognitioni subjecerit ; eandemque clarissimi viri judicio probatam esse senserit. In hoc etiam poemate inspiciendo quanto studio , ac diligentia allaboraverit Scipio; quanta humanitate idem de iis ,

quae corrigenda censuit, Guarinium monuerit s quam honorifico denique testimonio elegantissimum hoc opus probaverit, docent cum Scipionis , tum Guarinii litterae his de rebus scriptae , quae et una cum caeteris ejusdem poetae epistolis vulgatae sunt, et in synagoge epistolarum Eucchiana legi possunt. Atque utinam, quemadmodum ex iis epistolis cognoscimus , Scipionem a Guarinio censorem clarissimi operis fuisse adhibitum ; ejusdemque censurae judicium gratissimum scriptori illi fuisse , doceremur item, quae nam illa fuerint, quae in eo poema Scipioni castiganda , atque mutanda sunt visa . Verum haec sive quod separatim fuerant a Guarinio scripta , ut usu venire solet, dilapsa intercide tint; sive potius quia ille, ne censuram poematis sui proderent, ea minime vulganda esse judicaverit, ad nos

non pervenerunt. Quod sane haud leviter nobis se

SEARCH

MENU NAVIGATION