장음표시 사용
311쪽
292corum Scriptorum mentem assequi penitus legendo possit, ac simul ita Latinam linguam callere, ut commmode , atque eleganter, quae Graeca sunt, possit La- itina facere: quam facultatem si nos etiam in viris usu, atque aetate exercitatissimis admirari Solemus, quanto majori jure in ejus aetatulae interprete admirabimur Praesertim cum is , ut multum a claris scriptoribus aetate distet, nihil tamen aut Graecorum librorum intelligentia , aut interpretandi peritia diastare Videatur. Nos certe non modo haec minime Contemnenda ducimus, verum etiam tanto majoris habenda , quanto minus ab illa aetate postulanda.
Cum igitur nihil sit, ex quo nos planius doceri spossimus quantis ornamentis Scipio vel in prima iadolescentia claruerit , simulque cognoscere quam vere viri doctissimi de adolescentuli ingenio sense, rint, et de futura ejusdem in omnibus doctrinis prae- Stantia conjecerint , putavimus ea in primis esse
Consequentibus subinde annis, cum jam seipio
ae late adolevisset, constituta Aethereorum Academia , cujus idem in commentariis suis meminit, scriptae ab eo etiam sunt orationes elegantissimae , quae quamvis omnium laudibus exceptae, ac celebratae suerint, tamen nec typis editae unquam Sunt, Di i by c o c
312쪽
neque ad nos pervenerunt. Hoc etiam in scribendi genere singulari quadam Scipionem fuisse facultate illud argumento est , quod Aethereorum Ac demia , quae ingeniis egregiis abundaret, quemadmodum ea docent, quae ab illis in lucem edita prodierunt , ei potissimum scribendarum orationum provinciam commisit. Erat enim in more illius collegii positum, ut quotiescumque per suffragia eligeretur is , qui Princeps caeteris in collegio praees-Set, quod tertio quoque mense ex iis commenta riis factum esse cognovimus, de laudibus ejus oratio haberctur . Patuit tunc latissimus Scipioni campus , ut non solum voluntati in collegas obsequi posset suae, sed etiam ingenii vires expromere, et eloquentia sua doctissimis viris gratificari. Neque u ro orationi materies deesse unquam poterat, cum
in Academia illa, tanquam in altero Isocratis ludo,
meri tantum principes versarentur Α- . Habemus in ca minibus Aethereorum luculentum epigramma Etrusco sermone a Ioanne Baptista Guarinio conscriptum, ex
quo patet quanto honori sibi duxerit vir ille clarissimus a Scipione fuisse laudatum; simulque quanti ejus eloquentiam idem habendam esse censeret 63. Utinam extaret etiam laudatio, quam in Scipionem ipsum, cum is Princeps Academiae renunciatus suit, recitatam
313쪽
fuisse nescio a quo Stephanus Sancti nius innuit in ea oratione, quam habuit, cum primum, coetus Aethereorum Kal. Ian: anni MDLxiv. in Scipionis domum conveniens egregia illa ingenii, et doctrinae experimenta palam edere coepiti Haberemus sane non pauca , quae de clarissimo Viro proserre possemus ,
quorum commemoratione cum ornari haec historia nostra, tum innotescere magis ejus virtus posset. Nam quae Sancti nius in oratione sua praedicat, magis ad ipsius Academiae decora, atque ad studium
illud , quo Scipio eam constituerat, tuebatur, atque ornabat, quam ad caeteras ejusdem laudes pertinent, quas, ut idem Sanctinius ait, ne in alienam messem irrumpat, ei, qui post se dicturus est, Commemorandas relinquit . Haec enim sunt Sancti nil verba. si Nec vero haec Academia nostra a sola reipublicae ,, forma dignitatem Suscipit, verum etiam maximum ,, ipsi honorem tribuit partium, ex quibus constat, at- eis que membrorum praestantia . Ex iis namque eonis stituta est viris , quorum per se unusquisque unum- is quemque conventum exornare valeat ; quinimmo ex
se iis multi adsunt, qui universo etiam populo decus as
314쪽
is cli satis propria virtute existunt; et duo hujus urbis ,, eruditissimi viri, quibus tanquam duobus firmissi- ,, in is axibus orbis hic noster nititur , et qui multis ex ,, aliis civitatibus praestantissimi adolescentes , maxi- is meque ex Veneta nobilitate hunc in coetum conve- D nerunt. Inter quos quantum unus hic Scipio emi- ,, neat, quantum ipsis splendorem afferat, quantum D tribuat auctoritatis, et ipsi magna cum laetitia semis tiunt, et vos non sine magna admiratione conspicis D tis. Magnus itaque honos , magna dignitas hujus,, Collegii est, magna exercitationis nostrae non mori do utilitas, sed etiam honestas. ri Et paucis interjectis , cum omnia haec Scipionis studio, atque auctoritati reserenda esse praedicat, haec habet ,, Quod si is effectae res cunctae, quotquot conspiciuntur, suamis in causam, atque principium referri debent; si quaeri cumque a Deo optimo Maximo pendent in ipsummetis Deum instinctu quodam admirabili revertuntur; ae is quissimum prosecto est, Academici, ut et nos natu- ,, rae legibus edocti, aliarum rerum ordinem sequentes, se ad illum tandem simul unaque convertamur, qui lim,, jus nostrae exercitationis auctor, tantae nobis viamri utilitatis aperuit, tanti honoris occasionem praebuit, ,, tantae selicitatis materiam proposuit; atque ab ipso,, s uetum Omnem agnosce nres, grati eidem agamus
315쪽
gratias, illi animos nostros, illi nosmetipsos sacre is mus. De te loquor, ad te me verto, Scipio, hac qu, is dem lingua, his quidem oculis, sed universae Aca-odemiae tuae nomine, Academiae inquam tuae: quaeri enim res magis tua esse potest, quam ea, quae per ,, te unum constituta, in te uno fundetur, te uno nitari tur Nos omnes, Scipio, te auctore, te duce et glo- ,, riari possumus, et debemus ; sed tamen nec glorianis dum minus est ipsi tibi, qui dum Academiam nobis is constituisti, immortale, ut spero, nomini tuo tem- is plum constituisti; qui dum praeclarum hoc animi tui se indicium ostendisti,ejus nobilitate, ac splendorς om is nium corda inflammasti. Tu posthac omnium nostra- ,, rum laudum scopus eris, in te unum quidquid pote-D runt ingenia nostra, conseretur. De hoc ego multan magna, et Vera praedicare possem, Auditores r si is enim quisquam hujus Virtutes novit, is ego sum , ,, qui non modo nova hac mea consuetudine , sed abis ineunte usque aetate communi in patria eas non tam is ex me, quam ex aliorum de eo concepta spe, quamis ex omnium admiratione, laudibusque perspexi . Ue- is rum stulte nimis rauca, diffssaque voce honores ibis tos aggrederer , quos clariori vehementiorique spim ritu prosequi debet is, qui post me est dicturus . Quae postrema verba declarant, alterum Scipionis
316쪽
elogium fuisse recitatum , quo monumento, quod typis editum nunquam fuit, nos caremus . Hanc oratoriae facultatis laudem mirabitur in Sebpione nemo, qui sciat, eum, nullo etiam artis, atque industriae subsidio adhibito , sed suapte natura ita disertum, atque eloquentem fuisse, ut non solum , quod de Nestore illo Homerico relatum accepimus, melle dulcior ex ejus ore sermo flueret, verum etiam nulla esse posset efficacior oratio. Haec sane facultas ita propria Scipionis fuit, ut Iosephus Malalesta
in suo dialogo hanc. in praecipuis ejus ornamentis ponat , et Torquatus Tassus , quicum potissimum diuturnior, ut mox dicemus, Scipioni usus, ac conSue ludo ab adolescentia filii , in epistolis suis neget, tanta se unquam voluptate cujuspiam vel disertissimi viri sermonem audisse, quanta semper Scipionem loquentem audiebat As . Nec prosecto abesse a dicto veritas potest. Nam cum mirifica illa ubertas, quam Scipio a natura acceperat, plurimarum rerum notitia aleretur, quam homo ingenio eximio , ac memoria tenacissima praestans assiduo omnium doctrinarum, atque artium studio, atque investigatione sibi paraverat, plena succi erat, atque utilitatis; ex quo fiebat , ut in ejus sermone subesset aliquid semper, quare gratissimus omnibus esset, neque audiendi
317쪽
cupiditatem eximeret unquam, nedum nullam saceret satietatem . Hac tam mirifica sermonis , atque eloquentiae vi quantum ille essicere valeret cum multa ostendunt, tum illa duo potissimum, quae nos in ejusdem commentariis legimus ; alterum cum coram Maximiliano Caesare Dynastiae jura, quae ad familiam suam pertinebant, contra Mantuanorum Ducis vim, atque potentiam , a quo tunc tentabantur, nullius patrocinio implorato, solus per se ipse defendit; alterum cum fratres suos mutuis inter se odiis adeo flagrantes, ut, sumptis jam armis , tantum a dimicatione abstinerent, restinctis discordiarum incendiis, atque omni prorsus controversiarum causa sublata,
quod vix sperari posse videbatur, ex acerbissimis inimicitiis ad pristinam concordiam, atque consuetudinem revocavit . Quod quidem ille, quamvis tantum negotii, atque discultatis haberet, ut nullius vel amplissimi viri auctoritate explicari posse videretur,
sola tamen orationis suae vi, atque e scacitate expedivit, atque composuit'. Ex quibus non magis il lum eloquentia plurimum valuisse docemur, quam
ad dissicillima quaeque bene, seliciterque gerenda ingenio fuisse in primis accomodato. : Haec tam praeclara eloquentiae ornamenta Singularis illa laus auxit , qua is in Poesi floruit, qua ire Disitig Q le
318쪽
lacultate si dicemus , ita eum excelluisse , ut cum poetarum principibus possit comparari , nihil profecto abhorrebimus a judicio virorum doctissim rum , qui hoc ipsum de Scipione ante nos testati sunt. Quorum quidem testificatio, etsi ducatur a nobis tanti , quanti par est ab omnibus fieri gravissimorum virorum auctoritatem , tamen si ea careremus non magnopere esset laborandum . Etenim, nisi sorte sensu omni penitus expertes Sumus , Ve
sus, qui a Scipione scripti sunt, tantam habent pulchritudinem , ut ea per se statim in oculos legentium incurrat, quin ullius auctoritate opus sit, ut de eorum venustate, ac splendore possimus judicare. Cum enim Scipio , qua erat intelligentiae vi, ut semper optima sequeretur, Franciscum Petrarcam,principem
illum lyricae poes eos magistrum,sibi imitandum pro posuisset , ita eum expressit, ac retulit, nihil ut ab illius praestantia distare videatur. Quod si qua in re a Petrarca differt, in hoc tantum differt, quod plura ab illo scripta suere , ab hoc pauciora . Haec inter utriusque carmina cujusdam quasi cognationis opinio
non ita nostra est, ut non eorum etiam futura Sit,
qui utriusque poetae scripta conserant inter se , et non illorum etiam fuerit, quod ex Diomede Borghesio cognoscimus qui illa aetate cum Scipione vi-
319쪽
Xerunt, inter quos hoc adeo percrebuerat , ut ab illis Scipio propter hanc tantam cum Petrarca scribendi affinitatem, ac similitudinem Petrarca redivivus vocitaretur. Cujus sane viri laudem ita esse aemulatum , quanti ingenii, atque artis sit, illi probe norunt , qui intelligunt quantam habeat dissicultatem
ad ejus poetae exemplar se conformare , cujus pulchritudo non ex secatis quibusdam pigmentis , alaque adscitis coloribus efflorescat , qui , ut nullo negocio induci , sic et facillime referri imitando possunt ; sed in sincera quadam , ac naturali partium singularum persectione , ac venustate consi-Σtat, quam, propterea quia summa cum artis dis-
Simulatione conjuncta est, nemo ullus, nisi qui peritissimus est, aut dignoscere potest , aut imitari. Nam ut majoris artificii est hominem nudum , ac
Sola membrorum proportione , ac Venustate conspieuum pingere , quam eundem lorica insignem , autelamyde ; ita difficilius est poetam reserre, cujus ea laus propria sit naturae simplicitatem, ac pulchritudinem sequi, quam eum , qui, ut clarius multitudini se venditet, a caetero omni ornatu , licet hic minus cum natura consentiat, nihil abhorreat. Qua in re multo majori laude Scipio dignus videtur, quia jam ab ejus aetate , quamvis ea poetas clarissimo Digiti os by le
320쪽
tulerit, novitas illa in scribendo non multitudini s luna placere , sed inter doctos etiam sensim manare coeperat, quae consequentibus subinde annis , tanquam pestis aliqua , per Italiam universam grassata omnium cum oratorum , tum poetarum scripta infecit , aque corrupit : ex quo factum est, ut nativa illa Venustas , quam tantam in primis saeculi illius scriptoribus demiramur , ab Italia exulaverit, nec nisi centum post amplius annis , quasi postliminio revo-eata , in pristinas sedes restituta sit. Ab iis igitur praestigiis haudquaquam deceptus est Scipio , et cum multi, novitatis lenociniis illecti , iis tanquam Sirenum scopulis adhaerescerent, ille tamen ab instituto cursu devocari se nunquam est passus ; Sed,
deterioribus repudiatis , semper meliora sequutus est. Ex quo illud est factum , ut nec nativa ejus inscribendo venustas unquam insuscata, ac corrupta sit; nec propterea quidquam de ejusdem ingenii, atque elegantiae opinione fuerit imminutum. Haec non temere nos comminisci intelliget qui epistolas legat ad eum a nonnullis eorum scriptas, qui eidem libros
nuncupaverunt suos. Neque enim omnes ita eas scripserunt , ut Muretus suam scripsit. Animadvertere
in iis non sine admiratione licebit, ut quamvis toti sint in ea laude celebranda , quam Scipio litteris suis