장음표시 사용
321쪽
erat scribendo consequutus; ii dena tamen, quod saeculi vitio laborent, a sincera illa, atque eleganti scribem di ratione longissime abhorrent, atquc dissentiunt. Ut intelligi nequeat qui factum sit, ut ii aut ita laudare potuerint, quae non sequantur; aut ea sequantur, quorum contraria adeo sibi duxerint laudanda. Sed hoc omnino habet vera pulchritudo , ut suo splendore in oculos etiam hebetiorum incurrat, et vel ab invitis laudem,atque admirationem extorqueat.
Verum quanquam ille propter hanc tam eximiam scribendi elegantiam plurimum suerit illustratus, illa tamen praecipua laus , qua is in poetica facultate floruit, non magis ex stili puritate, ac nitore est ducenda , quam ex intima quadam, ac recondita poeseos universae cognitione, qua ille quidquid de ejus
artis ratione scripserunt cum Graeci, atque Latini, tum caeteri, qui eos consequuti sunt, apprime noverat, penitusque animo, atque memoria comprehensum habebat . Hoc enimvero illud est , cur tanti
ejus judicium a doctissimis quibusque fieret, ut siquid de re poetica in disceptationem, ac controve fiam veniret, nullius auctoritas gravior, quam Scipionis haberetur . Quare ejus consilium exquirebatur a multis , tantumque apud omnes valebat , ut nemo esset, quin ei acquiesceret, illudque de eodem - Di j by Gon le
322쪽
existimaret: se Quod in eo genere Scipio repudiam A dum putaret, id repudiari etiam a caeteris debeis re ; quod probaret, probari etiam necesse esse,, Α'. Qua quidem doctrinae, atque intelligentiae opinione cum nulla honorificentior Scipioni, tum nulla potes desse te Statior . Nemo siquidem de eo viro aliquid scripsit, quin hoc in primis praedicaverit, Scipionem scilicet a doctissimis illius aetatis poetis judicem , censorem , atque adeo emendatorem operum suorum fuisse adhibitum ερ . Horum nos, ut brevitati serviamus, hic tantum qui praecipui sunt commemorabimus : neque vero de singulis memini Ae nee esse est e praesertim cum illi, de quibus scripturi
sumus , quamvis pauci Sint, tamen ea nominis celebritate commendentur, ut eorum unusquisque censori suo maximo ornamento esse possit.
Atque in primis praeclarum hoc doctrinae, atque judicii testimonium ei Aethereorum Academia tribuit et quippe coetus ille clarissimus non satis habuit
Scipionem tanquam auctorem, et patronum suum revereri, omnibusque honoris, et grati animi significationibus prosequi ; sed, ut clarius pateret, quem beneficentiae , ac patrocinii causa caeteris praeserebant, eum etiam ingenii, atque doctrinae opinione omnibus anteponere, judicem, ac censorem scri-
323쪽
ptionum suarum constituerunt. Hac honoris delati
ne quid oneris Scipioni fiterit impositum ab eodem
ipso docemur, a quo plura de censoris ossicio in commentariis suis perhibentur: quae si nos repetamus , patebit, eam personam tunc ab eo fuisse susceptam, cujus ille severitatem sola doctrinarum omnium cognitione , atque excellentis judicii ratione tueri poterat . Etenim , ut varia disciplinarum sunt genera , ita variis etiam studiis Academicorum illorum capie- bantur ingenia , atque alius alio scribendi genere lducebatur. Multi siquidem orationes , ac dialogos contexere ; multi de physicis , de mathematicis, de theologicis scribere i multi aliquam utriusque sive ijuris, sive historiae partem illustrare gaudebant: qui . vero rei poeticae naVabant operam non illi tantum elegias , epigrammata, odas, aliave id genus factita- ire, sed majora audentes , epos etiam , atque tragoe idiam pangere , atque in dissicillimo quoque scribem
di genere ad summam laudem eniti conabantur. Cum autem Academiae lege cautum esset, ne, quae a quopiam scripta serent, prius in corona recitaren- tur , quam et expensa censoris judicio , et probata essent ; ex hoc necessario fiebat, ut censuram exe Cere non posset , nisi qui et ingenio praestaret ma-Ximo, et Omnium doctrinarum cognitione in primis Diqitigod by Corale
324쪽
emineret: quam ingenii, ac doctrinae praestantiam cum in Scipione omnes omnino suspicerent, idcirco eum tam luculento munere honestatum voluerunt ; quod quidem non magis gravitate sua honorificum est habendum, quam claritate eorum , quo rum judicio deserebatur : nulla enim Academia in ipsis primordiis suis tam multis egregiis ingeniis floruit, quam multis Aethereorum coetus est nobilitatus . Nec vero tam honorifica haec de doctrina, ac de judicio Scipionis opinio, ac tanta Academicorum illorum in censura eidem deserenda consensio maxima caruit utilitate . Etenim quamdiu ille delato munere functus est, ita collegio univer
so operam probavit suam, ut omnes SenSerint, Sa
pienti a se consilio eum scriptorum suorum judicem fuisse constitutum . Eo quippe censore , non modo nihil unquam in corona recitatum est , quod non omnibus numeris absolutum putaretur ; verum ea etiam, quae ejusdem judicio probata in lucem deinde prodierunt, tanto sunt omnium studio, ac favore per universam Italiam excepta , ut ea propter et Aethereorum Academiae magna laus accesserit, et eo rum numerus clarissimis virorum doctissimorum nominibus auctus sit. Etenim ut quisque ingenii, ac doctrinae fama clarius serebatur, ita studiosius in
325쪽
collegium adscisci illud cupiebat ; nihilque habebat antiquius , quam eorum Societate cen Seri , quin rum ingeniis tam praeclara doctrinae monumenta proferri possent. Franciscus Xaverius Quadrius, et Ianus Nicius Erythracus, aliique scripsere , non plures quam undecim illos fuisse, ex quibus tunc primum coetus Aethereorum constitit: illud nimirum opinati, ex eo collegio praeter eos, quorum versus editi Ieguntur, alios suisse nullos . Quorum opinioni cum Scipionis ipsius refragatur auctoritas, a quo illos amplius viginti fuisse docemur, tum Antonii Francisci Donii testimonium. Hic enim scriptor in ea epistola, qua opus suum De Picturis Collegio Aethereorum
dedicat anno MDLxiv. viginti duorum academicorum nomina recenset, ac celebrat F . Carmina Aethereorum publicata primum sunt anno MDLXvII. charta quadrantaria , ac typorum formis nitidissimis , eademque academicorum ipsorum nomine Margaritae Valesiae Duci Allobrogum nuncupata. Quibus autem e
praelis prodierint, ignotum est. Siquidem liber in
fronte nec locum ubi editus fuit, nec typographum exhibet. Petrus Antonius Serassius tamen Patavii ea putat fuisse impressa . Horum exemplaria , quod ob poetarum illorum celebritatem certatim ab omnibus coemerentur, opinione citius per Italiam dissipata Disitirco by COOste
326쪽
defecerunt; ita ut in bibliopolarum scriniis jamdiu nec sine magna difficultate inveniri, nec nisi magno pretio comparari possent. Quo igitur multitudini eorum , qui ea expetebant, satisfieret, de iisdem iterum
imprimendis cogitatum est. Anno itaque MDLXXXIX.
instantia Antonii Caraliae , qui ea Scipioni ipsi Cardinali inscripta voluit, iterum Ferrariae sunt impressa ; minori quidem Arma, ac typis elegantibus, haud
tamen castigatius iis, quae superiori editione e praelis Patavinis fuerant emissa. Sed de Aethereorum Academia, deque ejusdem monumentis cum Scipio multa tradidit, tum deinde plura Franciscus Xa- verius Quadrius, et Hieronymus Tiraboschius , ac nuperrime etiam copiosius quam caeteri acerrimus illius aetatis investigator Petrus Antonius Serassius , qui in vita Torquati Tassi, quam luculentissime scripsit , et ex qua plura ad Scipionem pertinentia nobis deprompta sunt, adeo multa congessit, ut qui eam legat non magnopere earum rerum historiam desideret . Itaque disertissimum hoc opus consulat , qui plura velit: nobis ad institutum nostrum haec attigisse sit satis. Quamvis vero ex his, quae hactenus scripta sunt, clare intelligatur quanti hic vir clarissimus cum ob doctrinarum omnium , tum ob poeticae facultatis
327쪽
potissimum cognitionem ab omnibus fieret, multo tamen id clarius apparebit , ubi docuerimus quid de hac ejus laude senserint clarissima illa duo saeculi xv r. lumina, Torquatus Tassus, et Ioannes Baptista Guarinius . Ac Torquatus quidem , cui potissimum , propter diutumam cum Scipione convictus, ac studiorum consuetudinem, hominis doctrina cognita, atque explorata suit, tanti ob eam causam eum fecit, ut in rebus praesertim poeticis ejus judicium caeterorum omnium judicio anteposuerit ; eumque non Solum operum sibi scribendorum auctorem habere V luerit, sed scriptorum etiam censorem , ac persectorem . Non deerunt sertasse, qui, cum haec legant, nimium a nobis tribui Scipioni arbitrabuntur ; verum quae scribimus exploratissima sunt, atque extra omnem controversiam posita ; neque magis aliorum Scriptorum testimonio , quam ejusdem Torquati litteris, ut mox videbimus, ac testificatione confirmata .
Atque hoc percommode cadit, ut quod ad Scipionis famam gravissimum putandum est, id tam multis,
tamque certis documentis testatum inveniamus: ut propterea levius serendum sit, si caeteris in rebus, quae minoris momenti sunt, minus monumentis abundemus , cum tanta nobis eorundem copia suppetat
ad eam laudem declarandam , quae Scipionis potissi' uitigati by ora e
328쪽
naa judicanda est. Atque haec de clarissimo viro judicia jampridem Torquatus secerat, cum aureos suos De Ratione poetica, ac De Poemate epico sermones ad illum scripsit: quos eum scimus potissimum ad Scipionem scripsisse , non magis ornandi hominis causa , quam consulendi. Placet hac de re testim
nium Petri Antonii Serassi Latinum facere, atque hic exhibere, ex quo haec habemus,, Hos Torquatus Seris mones ad Scipionem scripsit, tum quia multum ,, ejus consilio juvari poterat; is enim doctrinae, ac se judicii laude in rebus etiam poeticis clarissimusis habebatur, tum etiam, ut aliquod a se grati aniis mi testimonium extaret in eum, a quo tantis be- ,, neficiis fuerat cumulatus , itaque tractaretur, ut is
is apud eum ferme fratris loco esset ri. Itaque Ioa nes Baptista Licinius, qui aliquot post annis eosdem sermones in lucem protulit, hanc potissimum attulit causam, cur voluerit eos libros in Scipionis nomine apparere . Nimirum quia nefas duceret, alio nomine honestatos eos lucem aspicere, quam ejus, cujus consulendi gratia suerant a Torquato scripti. Sed operae pretium est noscere ea, quae in ejusdem poetae epistolis scripta sunt, quo clarius intelligatur quanti apud eum ponderis Scipionis semper silerit auctoritas, et quam saepe idem doctissimi hujus
329쪽
viri consilio, atque opcra usus sit. Discessurus in Galliam Torquatus cum scripta sua Herculi Rondi- inellio commendasset, ac per codicillos , quorum texemplum inter poeticas ejusdem poetae epistolas extat, hominem pro amicitia rogasset, uti si quid in peregrinatione illa Gallicana factum de se suisset, ea,
quae tunc manibus amicorum tantummodo terebantur, colligenda omni studio, atque vulganda curaret; lillud cautum voluit,ne quidquam eorum prius ille luci committeret, quam Scipionis in primis judicio rec
gnitum , ac probatum esset: tantum ex eo tempore
ejus doctrinae tribuebat, ut cum multi essent, a qui- lbus ea scripta expendi, et probari possent, potissimum tamen Scipionis judicio , atque auctoritati vi- deretur acquiescere 13. Idem , poemate suo absolu- 'to, cum opus luculentissimum judiciis doctissimorum virorum , quibuscum illud pro amicitia communicarat, ad caelum efferri laudibus , nedum probari iintelligeret ; ob eamque causam rogaretur a multis, ut votis communibus satisfaceret ; nec quod viri doctissimi luce dignissimum judicarent, diutius premeret , atque intra domesticos lares delitescere pa- iteretur: nunquam tamen illud sibi edendum con- stituit, nisi postquam Scipio roganti pollicitus est, q
330쪽
vocaturum ; nihilque in eodem limando , ac perpoliendo praetermissurum , quod a se aut ingenio, aut industria perfici posset : quod sane idem egregie praestitit, haud tamen solus, sed adhibitis in consultationem doctissimis civitatis . Nostrum non est Singula commemorare, quae in eo consilio ab egregiis illis viris in controversiam vocata Sunt; ut Saepe variis, ut quandoque etiam contrariis inter se studiis, atque opinionibus, res illa fuerit agitata ; ut denique Torquatus interdum aut illorum sententiam sequutus sit; aut a judicio dissenserit: haec qui nosse cupiat, Serassium consulat, qui in ejusdem Torquati Vita accurate haec omnia, ut mos clarissimi hujus SCriptoris est, persequitur , ac diligenter . Quod ad rem nostram facit, et quod ex ipsius Torquati litteris cognoscimus, illud nimirum est, adeo apud eum Scipionis valuisse auctoritatem, ut quamvis ipse multum etiam caeterorum censorum judiciis permoveretur ; tamen , cum aliquid de consilii sententia ei emendandum proponebatur, nisi ad caeterorum judicia Scipionis etiam auctoritas accederet, sere Semper in proposito permanebat; neque sibi quidquam
de poemate suo aut tollendum , aut addendum , aut ullo modo mutandum arbitrabatur σε. Haec ex ea