장음표시 사용
71쪽
theologorum numerum esset cooptatus , Romanam tamen prosectionem totum insuper annum distulerit.
Pii IIII. mors Scipioni perincommoda accidit: is enim, opera Cosmi Florentiae Ducis, qui summa apud Pontificem erat auctoritate,paullo ante ab eo ad cubiculuxios intimos adscriptus secrat e quem si locum tenere
aliquandiu potuisset, desunctis praesertim omnibus gentis Gon Zagiae Cardinalibus , nulli dubium erat, quin certissima illi maximarum rerum spes proponeretur . Accedebat, quod Pius, ut Carolum Scipionis patrem optime noverat , ita non minimum se illius meritis debere intelligebat , propter egregiam ab ipso navatam operam Ioan :Iacobo Marchioni Mariniani Pontificis fratri in bello Senensi ; quo etiam nomine Cosmus Dux miram in Caroli filios animi propensionem praeseserebat. Ad hoc incommodum illud statim nihilo levius accessit. Cum enim, mortuo Francisco , omnes sere in unum Scipionem animos , atque oculos convertissent, quippe qui ex universa familia solus ad illum usque diem litteris operam dedisset , solusque clericalem vitam jamdudum profiteretur, Guillelmus tamen Dux non alium modo is fuit Joant Vincentius, Francisci Cardinalis germanus frater nata minor illi praeserendum cenSuit, quem tum ipse e
72쪽
cIesiasticis proventibus locuplctaret, tum a Summis Pontificibus ad Cardinatatus ordinem extollendum
Curaret; Vellum etiam, cum multa, eaque pingui sacerdotia sine rectore es Sent, quae patronatuS Jure
distribuenda illi erant, ea potius unico excepto M nasterio in ditione Monte scrratensi, quod ipsi Ioan:
Vincentio committendum curavit extra familiam conferri , quam vel minimam portiunculam Scipioni attriabui passus est: cujus quidem rei nulla omnino a quom vis assignari potuit causa , praeter nimiam , qua Hemcules Cardinalis prosequutus Scipionem fuerat benevolentiam : cujus sertasse vestigiis inhaerere inhonorificum Guillelmus duceret Id Scipio graviter quidem tulit : nullam tamen unquam aut offensi, aut
consternati animi significationem dedit: quin potius omni spe in Deo , ac virtute reposita, quod antea consilium inierat Romam proficiscendi, in eo se magis, ac magis confirmavit. Interea Ioan: Vincentius , cujus modo mentionem fecimus, Abbas factus Luce-diensis, clericali tum primum habita Patavium venit, ut litteris , quarum ad illud usque tempus expers omnino suerat, operam daret: religioni quippe Hierosolymitanae a primis annis adscriptus; Barolique prioratu ope Ferdinandi patris insignitus , in ris, quae ad n valem militiam pertinent, se exercuerat zDisjtigoo by Cooste
73쪽
nee jolum ordines duxerat, sed toti classi biennium ipsum non sine laude praefuerat. Hunc Scipio, quanquam, ob Guillelmi Duci propensum studium, pleno
sibi praeeuntem gradu ad maximos honores conspiceret, ita tamen vacuo livoris animo excepit, ut familiarissime cum eo vixerit, eumque coluerit unice . Per idem sere tempus evenit, ut Hippolytus Cardinalis Ferrariensis maximi consilii, ac prudentiae vir, Roma prosectus Ferrariam contenderet, ditionem illam omnem administraturus pro Alsonso Duce, qui in Hungarico Bello , quod Turcarum Rex Soli manus intulerat Maximiliano Caesari, operam suam praestabat. Ad hunc cum plerique ex proximis lo-- eis, et in iis Ioan: Vincentius salutatum accurrerent,
visum est Scipioni, ad se quoque id genus ossicii
pertinere, tanquam ex ea natum gente , quae Cum gente Estensi arcto necessitudinis, atque innitatis vinculo conjuncta esset ; sed adversa retentus valetudine , qua per aliquot menses laboravit, ossicium aliquandiu differre coactus est. Scripsit tamen , idque ab Hippolyto responsum tulit, ut nullo pacto posset profectionem detrectare. Cum primum igitur per valetudinem licuit, Ferrariam accessit: ubi ab Hirpolyto non solum hospitio , sed omni alio humanitatis genere exceptus est. Aderat et Aloisius Cardinalis
74쪽
Estensis Alsensi Ducis frater, quicum ab aliquot annis summa Scipioni intercedebat familiarita. r ambo igitur totum quatriduum, quo Ferrariae Scipio moratus est, in eo sere consumpserunt, ut Scipioni per- Suaderent, quando, exacta hieme , prosecturum illum esse Romam sciebant, cum Hippolyto, qui ad idem tempus reditum suum in urbem parabat, non modo iter illud suscipere , sed inter ejus familiares deinceps numerari se p teretur . Scire quidem se , ebat Hippolytus , quo loco Scipio habitus sempera Mantuano Cardinali fuisset: sed utique curaturum, uti nihilo minus paternam Hippolyti nunc, quam Hereulis olim in se benevolentiam , et caritatem agnosceret : cujus quidem rei eo major/ , atque evidentiora ab se testin onia expectari deberet, quo major
sibi, quam Herculi, dum ageret in humanis , suppeteret facultas ipsi gratificandi et rogare , ut quam sibi de eo pollicebatur animi propensionem , ejus unam
hanc significationem extare vellet i sibique persuaderet , effecturum 4e , ut eum nullo unquam tempore illius secti poeniteret. His , et id genus multis rationibus non Hippolytu. solum, sed Aloisius etiam, et alii nonnulli ex primoribus in suam sententiam Scipionem trahere conati sunt . At ille, quamvis. Hippolytum maximi saceret, cum tamen suo arbitrar
75쪽
tu vitam inde agere in animo haberet ; simul mem ria teneret, quibus se, et Pyrrhum fratrem beneficiis , gratique animi signis prosequutus semper fuisset Cosmus Florentiae Dux, vir familiae Estensis non studiosissimus, constantissime recusare, saepeque illud repetere; se Hippolyto , atque adeo genti Estensi universae addictissimum quidem semper futurum, in eumque, uti praecipuum patronum , Omnia ossicia , atque obsequia collaturum et malle tamen id solutum, quam ulla obstrictum lege praestare 3 quo Hippolytus , ac caeteri intelligerent , se , quod facere statuerat , id non pudore adductum , sed sponte , et ex animo sacere. Hoc dato , ac Saepe iterato responso, Patavium rediit. Nihilominus Ferrariensis, cum eo esset ingenio , ut quod vehementer cuperet, non facile id sibi denegari pateretur et deque rerum , quas agendas suscipiebat, exitu nunquam sere desperaret;
quae coram verbis cum praesente egerat, eadem litteris cum absente agere perrexit; resque tandem eo perducta est, ut, nisi conditionem acciperet Scipio,
hostem sibi, non patronum , aut patrem uti ipse Hippolytus dicere consueverat parasse videretur. Annuit igitur , quamvis invitus, ac se in ejus familia suturum pollicitus est, illud maxime veritus , ne , si tanti Cardinalis in ipso Urbis ingressu gratum ne-
76쪽
glexisset , id sibi arrogantiae vitio adscriberetur. Atqui si accusationem hanc effugit, effugere certe non potuit quin plerique detraherent ; quasi, ob nimiam rerum suarum tenuitatem,propriis diffsus viribus, ad alterius clientelam se contulisset. Interim Scipio,cum jam parata omnia haberet, quae ad Romanam prosectioncm erant necessaria , exiguaque hiemis pars reliqua esset ; relicto Patavio , simulque , Scho lastica vim , qua nulla inter homines , quos diviniori pabulo caelestis gratia non exsatiet, jucundior, aut suavior esse potest, valere jussa, in patriam se
recepit, ubi integram sere Quadragesimam amicis , ac propinquis visendis consumpsit . Sanctissimo autem dominicae Resurrectionis die Mantuae peracto, per Mincium, et Padum navi Ferrariam delatus, Hippolytum convenit, et cum eo eadem ipsa hebdomada iter per Aemiliam, et Flaminiam est ingressus. Ex itinere Maria Domina in sacra aede Lauretana pie
salutata . Quo in loco quid Scipioni acciderit silentio nullo pacto involvendum ; ne ipsius , quam Dei, et Beatissimae Virginis Matris, quae ibi tanta populorum frequentia , ac religione colitur , gloria pluris fieri videatur. Ad hoc totius Orbis sanctissimum, atque augustissimum templum venerat Scipio, uti non proprio pietatis instinctu, ita animo parum col-
77쪽
lecto , nec satis parato ad expiationem peccatorum suorum . Augebat hominis scholasticis simul, atqueaulicis adhue imbuti moribus teporem sumptae recens Eucharistiae recordatio ; in ipso nimirum sesto die Paschali; quasi vero religio esset bis in mense Angelorum inire convivium. Verum simul atque,interiorem
illam aediculam ingressus, in qua inscrutabile divinae Incarnationis mysterium olim consummatum CSt, coepit distractas animi vires in unum cogere, et ad Se reverti; tantus repente timor illum invasit, ut nisi consessionis gratia ad sacerdotis pedes protinus accidisset , vivum se , aut certe inculiuem Recinetum
usque, ne dum Romam perventurum esse diis deret. Divino igitur, ut pie credidit, placato numine, ac poenitentia rite expiatus, ad sacram illam aram contulit se denuo, ibique illum ipsum humani generis Servatorem , a quo excipiebatur , CXCepit, non sine maxima animi sui voluptate et in cujus cibi sortitudine reliquum postea iter feliciter consecit. Sic Romam itum: ubi quanquam in Cardinalis Ferrariensis aedibus plura illi, atque ampla cubicula sunt attributa , quae honeste , et commode incoleret; seorsum ille tamen domum aliam conduxit , quae non modo omnem ejus familiam, Sed et ipsum quoque , si quando vel animi, vel secretioris alicujus rei cau-Diuiti red by COO
78쪽
sa secederet, neque angusto, neque ignobili excipere posset hospitio . Pio IV. successerat in pontificatu Pius ejusdem nominis V.,olim Frater Michael Ghis lerius Cardinalis Alexandrinus , ex similia Praedicatorum : in cujus electione praecipuo quodam modo visus est Divinus Spiritus Cardinalium mentes amasse. Cum enim rem humana prudentia aestimantibus complura impedimento esse viderentur, quo minus ille ad tanti honoris fastigium eveheretur ; unus tamen miro Patrum consensu caeteris praelatus est: idque merito : suit enim in omni vita admirabilis sanctitatis,
atque innocentiae ; eaque in pontificatu gessit, quae non nisi ab optimo , et a divinae legis studiosissimo Pontifice proficisci poterant . Ad hujus pedes Scipio sui statim adventus initio , introducente Hippolyto , venerabundus accessit ; quem Pius vultu , ac verbis humanissime accepit. Cum tamen Scipioni constitutum esset nihil omnino agere, quod vel minimam Guillelmo Duci afferre posset suspicionem,
ipsum Ioan: Vincentii amplitudini, in quam jam jam illum evectum iri homines arbitrabantur, aut invidere, aut moram aliquam struere ; ita a palatii apostolici frequentatione abstinuit , ut parvam omnino non modo cum ipso Pontifice , sed cum ipsius etiam domesticis familiaritatem contraxerit. Cardinales vero, Ha
79쪽
uti omnes invisit, ita nullius vitavit consuetudinem: quare illud brevi assequutus est, ut ab omnibus non mediocriter diligeretur; nonnullis autem ex primoribus , quanquam diversorum inter se studiorum , ita carus silerit, ut iis quam familiarissime uteretur. Paullo ante quam Romam veniret Scipio , Octavius Dux Parmensis cum frustra conatus e S Set comtroversiam , quae inter Vespasianum, et Aemiliam vigebat, ad concordiam adducere, coepto judicio, Sententiam tulerat, qua decernebatur, dimidium sere illius pagi, qui totius dissidii origo suerat, ad Vespasianum pertinere. Ea re non tam permoti Pyrrhus, et Scipio, quam experientia docti , omnia ab iis, qui rem ipsorum procurabant, inconsulto, ac temere fieri, dum enim ipsi, suis quibusdam freti denuntiationibus , decerni aliquid posse constantissime
negant, non animadvertentes, multa Se postea effecisse , quae ipsis denuntiationibus adversarentur, per negligentiam , et inscitiam , quas tuendas Susceperant , partes prodidere inscia matre , cujus animum non modo a concordia alienum , scd ita affectum erga suos ministros sciebant, ut nihil non optimum
ab iis proficisci posse crederet; non dii scites se iis praebuere, qui de tollendo dissidio cum illis agere coeperant; resque tandem ad exitum perducta; ini-Disitigin ny le
80쪽
quis quidem conditionibus , sed quae tamen Subeundae illis suerunt, ne procuratorum ignavia gravius alia quid pati cogerentur . Ita a Vespasiano detrimentum est acceptum , uti per Se non parvum , cesserunt enim fratres totius vici Comessadii possessione; cedente vicissim Vespasiano omnibus juribus , quae illi quoquo modo possent in reliqua vel ipsorum fratrum, vel Friderici patrui oppida competere , ita maximum , si, quae inde sequuta Sunt, incommoda considerentur . Nam Fridericus , cum, lege evictionis in bonorum divisionibus apposita, sub dupli poena teneretur fratribus pro dimidia parte damni accepti satisfacere ; nunquam id ut faceret aut rationibus, aut precibus adduci potuit. Itaque necessario itum est ad Iudicem primae causae ; a quo brevi lata est sententia, dcbere fratres in possessionem omnium ipsius bonorum, vel seudalium, immitti, donec integre illis de eo , quod liquido debebatur satisfieret. Contendente interim apud Caesarem omnibus viribus Friderico, ut, judicandi facultate Octavio Parmensi adempta , novum sibi Iudicem Guillelmum Mantuanum Ducem constitueret; hujus tandem petitioni Caesar annuens,Guillelmum quidem judicem nominavit ;Octavii tamen facultatem minime abrogavit. Id animadvertens Pyrrhus Romam enim jamdudum abie-