장음표시 사용
81쪽
rat Scipio Guillelmum a divit, ab eoque summis precibus petiit, ut ne hujusmodi judicio immiscere se
velles; quandoquidem, ex peritorum sententia,facultas illi a Caesare delegata manca esset, atque imminuta , nequaquam idcirco Octavii facultate sublata :se quidem una cum fratribus illi maxime omnium
fidere , libentique animo eum semper rerum Suarum judicem , ac moderatorem accepturum e donec tamen a Caesare amplior illi judicandi dccern cretur poteStaS, permitteret, se primum sequi judicium ;ne uno , atque eodem tempore duobus locis litem prosequi cogeretur . Hisce rationibus haudquaquain acquiescens Guillelmus, coepit nonnullis actibus jurisdictionem sibi tam infirme traditam valide cxercere. Quamobrem Pyrrhus, tum ne benevolam prioris judicis erga se mentem abalienaret, tum ne Videretur urbanitati potius , quam propriae , et fratrum utilitati consulere ; cum praesertim ex jam actis non obscure intelligi posset, Guillelmum Ducem in Fridericum toto animi studio propendere , nihil cunctandum ratus, misit ex suis, qui sui ipsius, et fratrum nomine , uno Scipione excepto , qui hujusmodi consilii omnino expers fuit, jurejurando assirmaret, Guil-lcimum sibi csse suspectum : propterea se nullo pacto in ejus judicium consentire . Aegre admodum id
82쪽
tulit Ghiillelmus: cum tamen nihil novi super ea re injungeretur a Caesare , coactus est eam cognitionem deponere . Interim vero , lata , ut dicebamus , a Parmensi secundum fratres sententia, Pyrrhus, quamquam ex ea sententia poterat in personalem se in serre poSSessionem tam GaZoli, quam caeterorum Friderici bonorum , eaque non ante excedere , quam dimidium ille bonorum amissorum redderet, vel aequa aestimatione rependeret ; tamen, ne videretur in patruum acerbius agere, unius oppidi Dosuli possessione contentus fuit, GaZolo praetermisso, ubi ipse cum Lucretia uxore , et unico filio ex ea suscepto degebat . Sed cum ne sic quidem adduceretur Fridericus ut nomina explicaret ; iterum itum est ad Parmensem: a quo severiori judicio altera quinto post mense adversus Fridericum sententia est pronunciata ; et minister , ut prius , fratribus attributus , cujus auctoritate possent in Friderici bonorum possessionem ite rum se immittere , donec non dimidium tantum bonorum amissorum , sed integram ille summam persolveret : sic enim inter ipsos , ut diximus , conve .rat ; Octavius autem , uti iudex delegatus , non potuit, altera ex partibus instante, nisi ex eorum pacto,
et convento judicium ferre . Quod tamen fratribus . primum placuit, placuit et secundum, Ga lo nimirum Diuitigod by Cooste
83쪽
abStinere, seque intra unius jam recepti Dosuli pos-
Sessionem continere. Sed omnia frustra tentata : nam
Fridericus neque Iudicis paruit decreto, neque fratrum facilitate adduci potuit, ut se aliquando ex hujusmodi curis eximeret: immo, cum evidentiora in dies irati erga fratres animi promeret argumenta , invitos tandem coegit ut novam ei molestiam , non sine aliqua ipsius existimationis imminutione, inferrent . Dixerat saepe inter Suos Fridericus , non amore , sed timore adductum Pyrrhum Garoli possessionem non pertentasse ; quas voces ad se delatas risu potius, quam indignatione Pyrrhus exceperat e nam ct ipse
patrui dolori ignoscebat libenter ; neque ea ad se magis,quam ad ipsos litis Iudices pertinere statuebat: ubi vero illud insuper a Friderico jactatum audiit,
non eum esse Pyrrhum , qui posset quovis conatu se a Gazoli posscssione deturbare e paratum enim Seesse omnibus viribus illi obsistere, ac repugnare ;tum vero suo detractum decori arbitratus Pyrrhus , quendam illico ex suis misit, qui haec suis verbis Friderico renuntiaret; nunquam co se suisse animo, ut illum sua sede extorrem, ne ad modicum quidem tempus, voluerit; sed quando ipse talem suae lenitatis tactum perciperet, ut gratiarum loco i, moris , atque imbecillitatis argueretur, usurum Se
84쪽
posthac iure suo . Quocirca caveret sibi Friclericus, et quam firmissimo sese muniret praesidio ; sibi enim esse fixum e Gazolo illum omnino, quamvis invitum, ac reluctantem, ejicere; possessidnemque a jure sibi concessam inire. Qua in re visus est Pyrrhus magnis tamen lacessitus irritamentis tum ferventi juventutis calori, tum rei bellicae studio, cui a puero deditus ordines jam duxerat, non parvamque sibi laudem conciliaverat, vehementer indulsisse. Neque eum tamen spes frustrata est: nam et Gazolum armis cepit,
et ita cepit, ut singulari Dei beneficio, sine ulla cujusquam caede, sine vulnere voto potitus sit. Quo autem modo id evenerit, exsequi paucis libet. Fridericus audito Pyrrhi nuntio,neque omnino credidit ausurum illum tantum iacinus, neque tamen imparatum se offendi posse voluit. Itaque, parva manu coacta, et dispinsitis custodiis,continebat ipse se in arce, quae ita tuseribus,et fossa munita erat, ut non nisi adhibitis majoribus tormentis expugnari posset. Interim apud Py riun pacata omnia: nullus militum delectus: nulla oppidanorum concursatio e nullus armorum apparatus et
nullum denique infensi, aut ad vim inserendam parati animi signum. Inde paullatim Fridericus omnem suspitionem exuere. At ille de repente die quodam, prono
iam in occasum sole, Alsonsum, Ferdinandum , ac Iu-
85쪽
lium Caesarem fratres, Ferdinandum Rubcum sororis virum, qui tunc sorte aderat, paucosque e clientibus ad se vocat : consilium adoriendi Gazoli explicat suum e quid muneris ab unoquoque obeundum sit, aperit: omnes denique armis, et animis paratos
jubet esse. Distat oppidum S. Martinus, ubi Pyrrhus, et fratres jam diu sibi domicilium collocarant, a GaZolo quatuor passuum millia, ab Ollio flumine, quo Gazoli arcem allui diximus , passus circiter
octingentos . Coacta igitur, quanta maxima in tanta
temporis angustia fieri potuit, lintrium, cymbarum , aliarumque navicularum multitudine, prima vigilia quot quot ex oppidanis hujus rei causa armis, quae
cuique ad manum fuerunt , instructi convenerant, qui ad centum , et triginta ferme erant, in eas naves imponit. Armatos praeterea circiter quinquaginta cum veterano Praesecto jubet ad oppidum itinere terrestri contendere ; uti, dum ex altera parte ostentatur oppugnatio , ex altera eodero tempore faciliorcsset irruptio . Quod putarat evenit. Dum alterum agmen pedibus it, Pyrrhus interim ipse cum fratribus , et sororis viro piscatoria navi conScensa, secundo usus flumine, toti classi ducem se praebuit: veruntamen haud sine summo vitae discrimine ; parum enim abfuit, quin navicula, qua vehebatur,
86쪽
eum jam in Garoli sere conspectu esset, vi fluminis eversa omnes demergeret . Sunt in ea amnis parte frumentariae molae complures , quarum munimini magnae circum sudes alte defixae sunt . In earum unam, quae aquis tegebatur, cum navigium cursu
fluminis delatum esset, ita haesit, ut nutans , ac pendens, nunc undam exciperct prono latere , nunc depressum pondere trepidantium turbam jam jam effusurum videretur. Quis periclitantes servaverit, in obscuro est. Plures tamen eam laudem Rogerio cui-dain e S. Martino, militi strenuo , magnique animi tribuunt et qui arrepto harpagone, ac proximae sublicae injecto tandiu naviculam tenuit, quoad plures aliae,e positis in ripa militibus, praetoriam praesenti exitio
eriperent. Ventum est tandem nocte intempesta ad Gazoli serum ; cum repente ex diverso arcis latere exauditur maximus tympanorum,armorumque Strepitus,
ab iis quippe excitatus,quos pedestri itinere Garolum petere jussos diximus . Tum vero custodes id quod
erat Suspicati,omnes arma capere; oppidanos excire; dissonis clamoribus cuncta complere . Inter alios Fri-dericus ipse expergefactus rem serio agi intelligens, quamvis nequaquam satis prospera uteretur valetudine, et pedum praesertim infirmitate laboraret, equo vectus arce egreditur, longaque stipatus armatorum
87쪽
caterva ad eam oppidi partem accurrit, unde pr imus armorum strepitus insonuerat. Interea Pyrrhus , ad marginem fori admotis navibus, militem exponere aggreditur ; sed, occurrente illi non exigua oppidanorum manu, videbatur res non minimo confici posse negotio : jamque parva aliquot tormenta explodi coeperant f cum Pyrrhus , qui rem confectam sine caede , ac sanguine cuperet, elata ad terrorem voce
Gazolanos appellans ; quinam estis vos, inquit, qui me a capienda huius loci possessione arcere posse arbitramini λ accedite propius, accedite 3 et videamus, quousque ferocia isthaec Vestra , aut potius amentia perventura sit. His auditis , atque agnita voce oppidani inter se mussitare ; Pyrrhum esse s cur arma sumerent in eum, quem legitimum Principem agno- Scerent, suo praesertim jure agentem ; pedem potius reserendum, ac providendum. ne prim L illius iram experirentur. Sic omni statim certaminis ardore deposito, paullatim loco cedere , ac litus liberum descendentibus relinquere . Quam ob rem Pyrrhus cum suis
in terram egressus, arcem dcsensoribus vacuam ponte subductili, qui commodum erat demissus , paene ludibundus ingreditur . Cujus rei fama, cum ad aures Friderici , qui nequicquam contra illos paucos belli molem converterat, jamque in reditu erat, per-
88쪽
venisset, doloris plenus, et inops consilii, divertit ad nobilem quendam ex LuZZariorum familia r atque inde paullo post impatiens morae misit, qui Pyrrhum
Suo nomine oraret, ut sibi tutum in arcem praeberet
aditum . Cui Pyrrhus , eum jam ex auctoritate magistratus aderat enim justitiae minister totius oppidi possessionem rite adiisset, humanissime respondit ; nihil se aliud eo motu quaesivisse, quam ut osten deret, Se eum esse , qui posset suo arbitratu uti jure sibi a judice concesso e Deo agere gratias, quod res feliciter, ac sine vulnere evenisset : quod quidem ipse tum vehementer optarat , tum diligenter pro virili parte curaverat: proinde accederet ipse, quandocumque libuisset ; non modo enim polliceri se, tutum illum futurum a cujusvis injuriis , sed , quo liberius i troiret, velle se continuo illinc discedere ; paratum ad omnia benevoli , atque obsequentis animi erga illum ossicia. Ita Fridericus in arcem ; Pyrrhus re pro-
Spere admodum gesta, cum suis omnibus ad Sanctum Martinum se recepit. Brevi tamen Garolo se subduxit Fridericus ; sive enim indignum putaret eo in loco versari , cujus nec perciperet fructus, nec ditionem administraret ; sive abhorreret ab earum rerum aspectu , quae dedecoris eum sui commones,cerent ι Ollio superato, Canicossam ditionis Mantua-
89쪽
Onae pagum , ubi dotis nomine aliquot praedia possidebat, cum uxore , et filio successit .
Hoc rerum statu placuit Pyrrho, et Aisonso, honesto quidem , sed infelici consilio, a levi, et domestico ad grave, et externum bellum se transferre . Amdebat eo tempore intestinis belli tumultibus Galliat
cum vero unius religionis causa arma mota viderentur, Santissimus Ponti sex Pius diu se rogari non est passus, ut Carolo IX. Gallorum Regi catholicae fidei causam defendenti, quem ad illam diem pecuniis juverat, armis etiam, et militibus opem ferret. Itaque, Ssortia Comite S. Florae, aurei velleris equite , copiarum suarum Imperatore electo, aliquot peditum millia in Galliam transmisit. Ad hujus tam piae , christianoque homine dignae expeditionis famam commoti plerique Italiae proceres eidem militiae, nullo stipendio , certatim adscribi voluerunt. In iis, ut diximus , fuerunt Pyrrhus, et Aisonsus: quorum numerum facile auxisset etiam Ferdinandus, nisi sorte, cum aliquot annos inter honorarios ephebos Maximiliano Caesari inservi isset; spatio illo temporis, quod inter hoc, et proximum famulatus genus intermitti solet, apud
Suos, ut moris est, exacto, paullo ante in Germaniam se iterum contulisset. Solus itaque manebat domi minimus natu Iulius Caesar r namque Annibal jam inde
90쪽
ab eo tempore, quo Tridenti generale Concilium celebrabatur, cum esset in Hispania in Philippi Regia apud Alexandrum Farnesium Parmae, ac Placentiae Principem , divino impulsus Spiritu , nulla aetatis ,
cujus in flore erat sextumdecimum enim tunc agebat annum nulla fortunarum, nulla denique earum rerum, quac vulgo tanti fiunt, habita ratione, in eam Sancti Francisci familiam, quae ab exactiori regulae observantia nomen sortita est, cooptari voluit. Quod tamen antequam ei permitteretur, multis modis,vel ipso jubente Rege, tentata est animi illius in suscepto comsilio constantia. Sed cum nulla ratione dejici e sententia posset: quin majora in dies,ac certiora animi ab humanis illecebris alieni, unoque Deo contenti praeberet documenta ; omnes tandem firmae non minus,
quam religiosae illius voluntati faverunt. Quare Compluti Franciscanorum habitum indutus, 7 ibi tyrocinii
primo, deinde studiorum causa multos annos assidue mansit ; nimirum, ad annum usque septuagesimum
quintum supra millesimum, et quingentesimum s quo tandem anno, qui idem Iobelaeus erat, exacto jam
studiorum curriculo, primum revisit suos, Romamque accessit, ut Apostolorum limina pie veneraretur. Prosecturus in Galliam Pyrrhus, cum Iulii Caesaris aetas acerbior videretur, quam quae ad communem ditionem Disiligod by Corale