장음표시 사용
121쪽
Et litterae tuae suaves mihi atque optatae suerunt, et liber, quem ad me misisti, multis v minibus carissimus. Primum quod ingrave cente jam aetate, sero quidem, video enim, quanto id maturius sacere debuerim) sed i men aliquo, ut spero, cum fructu, in Sacrorum librorum lectione quotidie temporis aliquid ponere institui, magis magisque in dies perspiciens, alia omnia inania esse, ex eis 1 lis veram animi quietem, solidum et efficax remedium adversus improbas cupiditates, Cesetissimam molestiarum, quibus in hac vita conflictantur etiam, qui selicissimi videntur, Comsolationem peti oportere. Mihi autem, qua quam in aliis studiis minoris momenti non prorsus inexercitato, in his tamen plane tyroni, multa occurrunt, in quibus haeream neque satis ipse per me explicare me POSSim. Ac lacio quidem, quod Moses jubet, ut inte rogem Senes meos, id est, ut illos perpetuo ecclesiae consenSu Ρrobatos patres ConSulam,
ex illorum libris corum, quae minus intelligo, explicationem petam. Sed illi plerumquctsi audia quaedam et sublimia loquuntur, αλ-
122쪽
ληγορικα καὶ ἀναγωγικὰ, quae ego suspicio quidem et admiror et divinitus cogitata esse video; sed tamen, ut puerulus, IaC Cone pisco et aliquam ejusmodi interpretationem requiro, quae simpliciter ac dilucide sententiam eorum, quae lego, grammaticorum more singula Verba minutatim persequens, mihi patefaciat. Ea sussulto ac subnixo saciliorem mihi ad ardua illa gradum lare, confido. Cum tu igitur, talis tantusque Vir, tale quoddam mutius non susceperis modo, sed, ut eX litteris tuis intelligo, magna jam ex Ρarte con seceris; quantum tibi me, Genebrarde, qua tum alios mei similes, qui sane multi sunt, eo nomine debere arbitraris Deinde quod a psalmorum potissimum editione exorsus es, vix credas, quam id mihi gratum optatumque obtigerit. Mirabiliter enim capior ejus libri lectione, cumque mihi certa pars illius ex ecclesiae instituto quotidie Iegenda sit, subiniquo interdum animo serebam, tam multa esse , quae intelligentia consequi non possem. Ex quo autem librum tuum accepi, sens, magnam mihi detractam ejus molestiae Ρartem. Ideoque quoties eum in manus sumo, quotidie autem id iacio) fausta tibi ac felicia omni comΡrecor et quanta maxima ΡοMuin animi
123쪽
M. A. ΜU RETI contentiono a Deo peto, ut tibi ad tam san tum ac salutare opus perficiendum vitam proroget, Vires augeat, Otiuui ac quietem tribuat; inprimis autem, ut mentem tuam Perpetua spiritus sui luce collustret. Perge, Obsecro te, Genebrarde, in tam sancto proposito: etiamsi scires, industriam tuam ab iis, qui in cathedra pestilentiae sedent, non risu modo, sed probris ac conviciis omnibus exceptum iri.
Quanto pluris apud te esse debet, quod Omnes te pii ac probi Iaudabunt; quod pro te vota iacient; quod, etiamsi ab hominibus nihil consequare, is ipse, qui hoc beneficium homiuibus per te praestat, Deus bomim opus, suunt in te remuneraturus esti Summo quidem pontifici, cujus tu judicium et auctoritatem, ut facis, maximi sacere debes, liber tuus jucundissimus suit, eique, si pari studio ac side in ceteris sacrosanctis libris illustrandis Ρerrexeris, neque lacultas neque voluntas ornandi tui defutura esL De negotio tuo quid actum sit, e fratre tuo intelliges. Valemeque mutuis apud Deum precibus adjuva.
Romae. IV. Id. April. MDLXXXI. III, 55.
124쪽
elim, hoc mihi credas, Sacrate mi optime
et amicissime, non te ardentius cupere litteras meas, quam ego ad te et creberrime et longissime de toto rerum mearum statu Scribere cupio. Sed ita multa quotidie interveniunt, quae me varias in partes distrahant, ut interdum vix respirandi otium detur. Itaque cum hic amicos et plurimos et ΡΟ-tentissimos habeam, cum omnia mihi Dei beneficio non modo ad commode, sed ad Iaute ac magnifice vivendum assatim SuΡΡetant, Cum me libenter omnes Videant, Cum apud omnes ordines gratiosus sim ; maior me tamen in dies urbis satietas percipit. Quando enim vivam, si post tot annos laboriosissime actos, ne seni quidem quies ulla conceditur 3 Alius me negotii sui caussa, cursitare per urbem iubet et modo hunc, modo illum ex proceribus convenire BC COlloqui; alius sepulchralem inscriptionem Ρeiit; alius quod in ponte aliquo aut in basi alicujus statuae inscribat; est qui hujus aut illius scriptoris locum sibi aliquem declarari
125쪽
M. A. MURETI postulet ; est qui epistolam, carmen, orationem emendari aut, quod interdum minus moi Stum est, totum refingi ac recudi veliti Jam quantum mihi temporis auferri putas ab istis,
qui, quoties ipsi, nihil quod agant, habent,
alios quoque omnes dissuere otio existimant λVeniunt, admitti volunt; nisi admittantur, Demunt; inhumanum esse me ac difficilem, Conqueruntur; admissi, ultro etiam obju gant, quod nimis in studiis defixus sim, quasi per istos quidquam mihi temporis studiis meis tribuere non liceat; relaxandum interdum Esse animum Clamant, quom ne relaxare POS sim, ipsi magna ex parte obstanti Tum in alienissimos et mihi molestissimos sermones ingrediuntur: quid novarum rerum allatum
sit e Galliaῖ qui Belgicorum tumultirum suturus exitus putetur quid agat, quid meditetur pontifex λ quot et quos cardinales proximis comitiis hominum fama designet y Quarum
omnium rerum ego ita non imperitus modo, sed etiam incuriosus sum, ut saepe, Romaean ruri sit pontifex, nesciam. Obdurare tamen et vorare haec et talibus ineptiis verberandas aures praebere cogor, donec et ipsi tundendo defessi sunt, et ego vapulando enEC-tus. Semianimis et ἐμόρονmqτος relictus, ubi
126쪽
me denuo in bibliothecam abdidi, video in
mensa satis multa explicata, quae mihi torporem excutere possint. Neque est, quod dicas, ista omnia, si quis obfirmet animum, posse vitari. Μihi crede, aut multae ac graves inimicitiae suscipiendae sunt, aut haec et ejusdem generis innumerabilia perserenda. Eant nunc amici et querantur, ullum tabellarium sine meis ad se litteris venire. Quid quaeris 3 Harum rerum taedio de urbe relinquenda M pissime cogito et Venetias ire ibique, quod Teliquum aetatis est, transigere discupio. Ille
mihi locus ad senilem quietem ac tranquillitatem factus videtur. Atque equidem si sperarem, aliqua honesta ac tuta ratione tantum capere me illic ex fructibus pecuniae meae posse, quantum ad Vitam 7εροντικωτερον, id est, paullo mollius ac delicatius agendam sus-ficeret; colligerem omnes Vindemiolas meas et istuc venirem. Videor autem conficere posse ad novem aut decem millia numbrum aureorum. Ea 'si possem ita collocare, ut et de sorte nullum discrimen esset, et in singula millia octogenos numos aureos quotanuis percipere liceret; non equidem ad te accumrerem, sed advolarem. Esticerentur enim octingenti aurei nurui annui, quibus ego
127쪽
facile sustentare me possem. Viverem int rea quietus in studiis et multa scripta mea partim rudia et inchoata perficerem, Partim a1Iocta et prope ad extremum Perducta edo- Iarem et expolirem. Viderem etiam interia dum Sacratum meum. Certe enim nonnumquam aut ipse Venetias, aut ego Ferrariam venirem. O si mihi Deus hoc annuat, quam mihi videor beatus foret Quid si tu quoque ad hoc consilium meum adjuvandum et aCCe- Ierandum aliquid curae ac cogitationis conseras Quod ut facias, a te peto quaesoque. Vides, quam libenter tecum confabuler Quimpe, haec enim scribo sexta hora noctis: cum periculum ab interpellatoribus uultum est. Incredibiliter doleo, aegrotasse te; CODValuisse, immortaliter gaudeo oroque te, ut Vel mea caussa valetudinem tuam diligentissime cures.
Sed quid est, quod ais de Tiberii negotio δ
Nam nullus quidem mihi a te Tiberius commendatus est, nisi quae litterae interciderunt. Sed suspicor, voluisse te Victorium dicere. Accipe igitur, cimo in statu res siL Cardinalis ipse mihi aperte dixit, totum negotium mala fide gestum esse, et, ne operam ea in re meam amplius interponerem, monuit; sibi tamen curae fore, ut Victorius aliquem
128쪽
EpisTOLAE. ex mea Commendatione caperet fructum. Ama me, ut facis, et vale. Romae. XVI. Kal.
Otiosus sum. Non saepe usurpare mihi hodverbum licet. Ut igitur, si una essemuS, quidquid daretur otii, tecum libentissime
Consumerem: ita nunc tecum absens per It teras colloquar. Sed ut inter praesentes, Cum Sermonis argumentum deest, quaerere alter ex altero solet, ecquid novi audierit, ut inde nascatur sermonix occasio; ita fingam, te ex me nunc quaesiisse, num quid novi Romae acciderit. Utrum autem respondeam, inCertus sum: novane multa quotidie et accidisse et accidere; an nihil omnino novi. Nam et multa nova , insperata , inopinata quotidie eVeniunt, et alia Quadam ratione Vetera, Vulgata, usitata Omnia. Hic, quem nuper nemo RSpectu, nemo Sermone, dignabatur, repente
dives essectus, politur ab iis, qui eum haudita pridem ne resalutandum quidem esse duxissent; sastidit eos ipsos, quos nuper horrebat; aditur per epistolam ab iis, qui nudius textius eum, si quid peteret, postridie redire
129쪽
M. A. ΜΠ HETI00 ijussissenti Quis non hoc miretur, ut novum Fit ille ex gregario milite episcopus; alius mulos stringere ac defricare solitus, tanquam ex fonte aliquo biberit, qui prudentes et re-Tum multarum experientes esticiat, ut olim Pyrene pota iaciebat poetas in consilium de maximis rebus adhibetur; supercilii ac capitis motu de maximi momenti negotiis, nemii ne ridente, decernit. Alius, cujus mane exituri atrium cohortes clientium obsidebant, Cuius aures precibus obtundebantur, manuSosculis conterebantur, ab iis, quos nuper aspectu beabat, insalutatus praeteritur. Cui non haec nova et admiranda videantur Τ Sed haec gui mirantur, nunquam eis, quod mirentur, defuturum est. Vetera sunt, quotidiana Sunt, obsoleta sun L Non tam mirandum est, quod eveniant, quam mirandum esset, si non evenirent. Quam multos, qui diu ja-Cuerant, in altum repent sublatos, quam multos, cum diu in sublimi stetissent, momento dejectos vidimus Τ Qui talia mirantur, solem vesperi occidere eundemque mane redire mirentur. Ego si in quempiam virum antiquae fidei ac probitatis inciderem, qui et aliis honesta praeciperet et ipse ad regulam
suam Viveret, qui sine ambitione, sine simu
130쪽
9IIatione, sine malis artibus ad virtutem et ad honestatem tota mente ferretur; clamarem, Porro Quirites Id mihi novum, inusitatum, admirabile videtur. . rotare hunc, illum mortuum esse; alii natos liberos, alii mortuam uxorem; illum iter ingredi, hunc in urbem redire: haec ita communia et tralatilia sunt, ut mirer esse, qui talia mirentur. Sed nonne divinaveram fore, ut non diu otiosus essem Τ Ecce tibi nescio quis fores cubiculi pultat. Quicunque est, exspectabit tamen, dum has litteras obsignavero. Multum illi debes, quisquis esti onerassem icthodie tam multis nugis, ut petiturus sueris a me, ut potius nihil omnino scriberem, quam talia scriberem. Sed iterum ac tertio jam verberatae sunt fores. Valebis igitur et ineptias meas aequo animo seres. Romae. XVL
Jam pridem ad te scripsi, quod iterum scribam, quando Iitteras meas ad te perlatas non
