장음표시 사용
151쪽
4.11 a M. A. ΜΠ RETI EPISTOLAE.
hibeatur modus. Crede hoc mihi: verae e tsolidae voluptates nulla re magiS, quam Contemptu inanium, Compararitur. Saluta parentes tuos verbis meis. Vale. Tibure. XVI.
Kal. Sept. MDLXX. . Nihil adhuc audio de litteris Graecis,
' num eis imbui Coeperis. Ea res mihi maxumae curae eSL Da Operam modis omnibus,ne . dii itius trabatio: Mora omnis mihi molestissima sutura est. ΑuCt. OP. 5.
152쪽
154쪽
BERN LRDINO LAURE DANO S. P. D.
Praestantium poetaruin, Bernardine Laure-dane, adolescens clarissime, neque magna unquam copia et semper magna laus fuit. Copia ne fuerit, id in caussa est, quod in ceteris facultatibus nemo est, duntaxat eo- rum, qui hebeti penitus ingenio non sunt, qui non, adhibito labore, Si minus excellere, at certe ad medioci itatem aliquam pervenire se posse considati in hac, nisi ab iis, quos ipsa quodam modo natura ad eam finxerit, laboro, diligentia, vigiliis effici nihil potest. . Ea ipsa, res in hominum animis admirationeni .peΡ rit poetarum, obstupefactis videlicet hominiis 'bus, Cum viderent, alios sponte quadam et Ρropensione naturae sino ullo laboro ea funias dere, quae, cum Omnibus eloquentile luminibus interlita tum sparsa multifariam eruditionis Variae notis, non tantum dulci sono te-
155쪽
M. A. MU RETIII 6 nerent aures, sed etiam Omni genere assec- tuum intimos audientium sensus cogitationesque tentarent; alios Contra, ingenuarum
artium scientia perpolitos, nulla tamen diligentia aut diuturnitate studii consequi po se, ut aliquo inter poetas numero ac loco haberentur. Ut autem omni elegantis doctrinae tractatione, ita hujus quoque virtutis praestantia longe supra ceteros Graecorum hominum ingenia floruerunt. Romani et serius attigerunt poeticam et coluerunt negligentius et minime Iongo tempore in recte sortibendorum poematum via perstiterunt. Si quiadem cum a rudibus apud eos poetica prose a. in principiis tandem per multos gradus ad Virgilium pervenisset, quo ego homine nihil statuo fieri potuisse divinius; ita postea, coepere ingenia in deterius labi, ut mirum
sit, quanta, quam brevi tempore, sit consecuta mutatio. Hispani poetae praecipue et Romini sermonis elegantiam Contaminarunt et, cum inflatum quoddam et tumidum et
gentis suae moribus congruens invexissent Orationis genus, aVerterunt exemplo suo ceterosa recta illa, et simplici, in qua praecipua
poetarum sita laus cst, et in quam superiores omni studio incubuerant, imitatione na-
156쪽
quisque versum maxime iussaverat, sententiam maxime contorserat, eo denique modo
locutus suerat, quo nemo serio soleret loqui ;ita in pretio haberi coepiti Quin etiam suc lus ille splendor et adulterina eloquentiae species ita nonnullorum, qui Verae eloquemtiae gustum non habent, occaecavit animos, ut his quoque temporibus extiterint Hispatii duo, homines ceteroqui et in primis eruditi et scriptis editis nobiles, quoriun alter Luc num Virgilio, alter Μartialem Catullo ant ponere veritus non esti Quorum ab utroque ita dissentio, ut, si quis Deus potestatem mihi optionemque faciat, non dicam Virgilii, cui videor injuriam sacere, si eum ullo modo cum ceteris comparem, sed Ennii alicujus aut Furii, quam Lucani; multo similem inscribendo esse me malim; inten Martialis autem et Catulli. scripta tantum inter se a bitrer, quantum inter dicta scurrae alicujus de trivio et inter liberales ingenui hominis jocos, multo urbanitatis; aspersos sale. N que Vero nega erim, multa in Martiale qumque non inses8nter dicta reperiri; sed pri secto deteriorum longe numerus major eSt. Latinae quidem inrationis nativa illa min,
157쪽
meme quasi pigmentis insuscata germanit in Martiale nulla est, in Catullo praecipua.
Ιis de caussis cum ab illo altero, nescio quomodo, semper abhorruissem, Catullum comtra nunquam non mirabiliter amavi. ItaquElegebam eum adolescentulus studiose m gnamque operam ad lepores illius intellia gendos conserebam, nihil tamen minus cogiatans, quam fore unquam, ut in euin commentarios scriberem. Sed cum haud ita pridem venissem in Italiam, et ut eam regionem asΡicerem, qua qui aequo animo carent, mihi quidem antiquitatis memoriam satis colere non videntur, et mehercule, verum ut di- Cain, eum alios eruditos homines tum Ρa dum in primis Manutium ut cognOSCerem, quod in ejus scriptis mihi videbar animadve time expressas quasdam excelle iis doctrinae
eximiaeque probitatis notas; mihique divina quadam virgula contigisset, ut non pedem pene prius in hac civitate ponerem, quam in amicitiam ipsi familiaritatemque intimam admitterer; ipseque aliquot diebus post de
meis sermonibus collegisset, , quantoΡere me ejus poetae scripta inperente , Quin tu, inquit, M. Antoni, q E in hoc genere notasti, ea in
Pussicum Profers fructumque laboris tui cum
158쪽
ceteris antiqrta ilia natus E atque humanitatis lege comminicas p ibi tum ego cum et longe aliarum virium opus illud esse dixi sem et Protulissem alia multa, quae mihi ad eam cogitationem suscipiendam sane quam incommoda essent; eaque ipse amice admodum refutare pergeret, nosti autem divinam hominis illius in dicendo suavitatem non prius destitit, quam me impulit denique, sibi ut reciperem, me id primo quoque tempore
esse saeturum. Neque vero diu fidem meam Iiberare distuli, ut mi inter varias occuΡω tiones, homo alioqui laboris non nimium Ierans, hoc tamen, quidquid est, trium.memsium, aliquanto etiam minore, spatio absobverim. Nunc hasce vigilias meas, Bernardiane Lauredane, multae sunt CauSMe, quam ob rem tibi dicatas velim. Natus es ex ampla cum primis et nobili similia. et ex qua ea Venetae' civitatis Iumina extiterunt, quorum Claritatem nulla unquam inobscurabit obluvio. Praeterea est hoc generi vestro propositaliter datum, ut ametis litteras homine que earum scientia excultos benignitate vestra Comprehendatis. Non Ionge abierimus: p ter ipse tuus, Vir, ut omnes norunt, 'omni egregiae. virtutis laude cumulatissimus, ita lit-
159쪽
M. A. Μ Π R E T Iterarum amore incensus est, ut ea, qua ubique plurimum valet, auctoritate et gratia permagnam Optimorum librorum, signorum
nomismatumque Veterum Ceterorumque a liquitatis monumentorum copiam ex uniVe
in Europa diligentissime collegeriti Itaque, ut augusta quaedam Musarum sedes, ita domus vestra Venetiis ab eruditis hominibus
frequentatur. Haec cum magna sint, ut Certe
Sunt, tamen ex te ipso possunt innumerabilia magis propria tuae laudis argumenta desumi: ingenium excellens, acre ac indese sum litterarum studium, optimarum artium Cognitio tanta, quantam tu cum paucis aliis in istam aetatis viriditatem cadere posse docuisti , tum, quod praecipuum est, ita ComΡ siti mores, ut juventus tua multorum Sene tuti exemplo esse possiti Vel his superioriabus mensibus, cum ad M. Antonii Trivisani,
Principis optimi, propinqui tui, luctuosam
bonis omnibus mortem sunebri laudatione honestandam unus ex omr Uonetae nobilitatis flore delectus es, quatita, Deum immortalem, orqtionis et gravitate et copia, quanta omnium, qui aderant, non approbatione lautum, Verum etiam admiratione dixisti P ut iam tum sperare non dubie senatus populuω
160쪽
que Venetus coeperit, quae tam diserte in alio laudares, ea te aliquando re atque op
ribus praestiturum. Igitur cum eam Oratio nem iri publicum emisisses, nemo repertus est, qui non in caelum tolleret; aut, si qui . postea fuerunt, qui eam clanculum extenuarent Verbis, Eos, satis constat, Vel crassitudine
ingenii. ne illius pulcritudinem pervideant,
vel, ne pro dignitate commendent, Veteri morbo perpetuae in omnes bonos invidiae im- , pediri. Accessere his prope quotidiani m cum Pauli. mnutii de tua Iaude sermones, in cujus tu viri ore plane habitas: ita enim frequenter, ita cupide de te loquitur, ut mihi nunquam omnino, quam cum de te dic re ingressus est, secundior esse videatur. Α tigi breviter ea, quae me, ut hunc librum tuo nomini potissimum inscriberem, impulerunti Nunc a te, adolescens Ornatissime, etiam atque etiam peto: primum, ut munu Culum hoc non ex sua magnitudine, sed ex
meo tibi gratificandi animo ponderes; deinde , ut, si quando eorum rationem inibis, quos eximiae tuae virtutis admiratio adiunxit tibi, me quoque, si videtur, eorum adscribendum numero existimes. Venetiis. Id. OcL MDLIV. Tom. II. Ρ. 7o9. sqq. ed. Rubnken.
