M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

M. A. Μυ RETIIum reperiri potest. Ut igitur ego Ionge plurimum debere me lateor iis, qui me tan

to lionore dignum censuerunt; ita eos SuΡ-plex obtestor, ne iniquo animo serant, ne e me propterea minus ament, quod hoc tempore non posse me studio erga me suo

obsequi vident. Vale. Romae. Ist Decemb.

Pergratae mihi fuerunt litterae tuae. Antea enim, latebor, subinvidebam amicissimis quibusdam meis, ad quos extant epistolae tuae, quod in eis ad me nulla legeretur. Ac, quod tu, quasi communis quidam omnium qui in Italia sunt, elegantium atque eruditorum hominum pater ; cum illam inter eos gloriae ac noesinis hereditatem divideres, nul- Iam milii ejus ne unciolam quidem aspersis-Ses, Sed me tanquam άγροικον τινα καὶ άμου σον praeteriisses ; meditabar olim, si ita sors tulisset, adversus tabulas tuas inossiciosi que-

relam. Extra iocum, Corrade, vir optime et eruditissime, multi jam anni sunt, cum e Se

monibus primum Petri Jo. Perpiniani qui,

142쪽

dum vixit, mihi conjunctissimus suit, deinde

multo etiam , magis ex libris epistolarum tuarum, tanti te iacio, ut verae ac solidae eruditionis, eximia quadam Latinae orationis facultate ac copia, tecum ex hujus aetatis hominibus paucissimos comparem, neminem certo

anteponam. Itaque quoties mihi copia fuit hominum, qui te familiarius nossent, quaere ham studiose de te, de moribus tuis, quos tamen satis mihi videbar e scriptis tuis hab re perspectos) de tua valetudine, de toto

denique rerum tuarum statu: ut omnes facile cernerent cupiditatem constituendae tecum amicitiae meam. Nunc te quoque erga me

odem animo fuisse video ; neque quidqu4ma persectione amicitiae nostrae aliud aberat, quam ut uterque agnosceret alterius erga se voluntatem. Antehac enim erat ευνοια μἐν, λανBάνουσα Quae cum se tandem patefecerit, serius quidem, quam par erat, et quam ego cuperem; quaeso te, mi Corrade, ita enim Vocare te posse videor, quaeso, inquam, te, demus operam, ut eam, pro sua uterque

parte, omni ossiciorum genere quam diligemtissime colamus. Ego, quid a me tibi pra Stari possit, nondum video; illud quidem tibi omni adseveratione consi mo, si quid eve-

143쪽

M. A. MUR ETIIo nerit, in quo tu perspi cere studium erga te

meum Velis, Curaturum me, ut re ipsa intelligas, neminem tibi esse, quam ego Sum, Vere atque ex animo amiciorem. Vale. Romae. XIV.

Kal. Iunii. sine anno, III, 4

I 1agoediam sive ab auditoribus tuis, ut scribis, sive, ut mihi serisimilius sit, a te ipso ConscriΡtam, non tantum cum voluptate, sed etiam cum admiratione perlegi: ita mihi visa est longe supra consuetudinem hujus aetatis ornata multis et gravibus sententiis et tempestive prolatis et grandi ac sublimi veri, rum genere illuminatis. Jam quod sabulam ipsam levitor immutasti paulloque' aliter tractasti , quam a veteribus tradita est, lactum a te prudentissime et summo artificio judico. Nam et uctores ipsos ejus rei auctores habes et non magna mutatione porsonas, quales Aristoteles ad tragoediam aptas esse Vula, reddidisti. Totum autem poema olet Academiam, olet Lyceum, olet philosophiam, non illam horridam et incultam et aut elinguem aut stulte clamosam, quae hodie scholas prope

144쪽

; E p IsTO LA E. Io5 omnes occupavit; sed vetustam illam Atticam, Ornatam ingenuarum artium multo splendidoque comitatu. Neque dubito fore, ut aut omnibus placeat aut iis tantum displi- .eeat, quibus displicere laus esL Ne me tamen haec auribus tuis tribuere dicas, indica bo etiam, quae non Ρrobem: ut tanto magis

intelligas, mihi cetera probari. Quod igitur in prologo omnes, quibus probitas ac pietas cordi est, iubentur exire, ut ii tantum Spe tent, qui crudelitat' et immanitate pasca

'tur, non placeti Ista enim ratione vacuum relinqui theatrum necesse esti Ac scio, haec

sigurate dici; sed hoc dico, figuram ipsam mihi nullo modo probari. Illa quoque, quae ad

mulieres pertinent, ut lepida et arguta videri queant, certe tragicae graVitatis aliena sunLEt, ut semel dicam, totum prologum dei Tem neque ullo prorsus prologo uterer. Ubi enim chorus est, tali prologorum generi l Cus esse non potesL Etenim, ZOppi, vel

xes poetae, quod tibi quoque pro tua sing Iari eruditione notum esse sat scio si quid ad se commendandos aut defendendos dicere necesso habebant, id faciebant in choris, cum in reliqua sabula non liceret: cujus rei ali quot apud Aristophanem exempla sunt. Ne-

145쪽

1o6 M. R MURE Trque tum ullo tali prologo utebantur, quales sunt Plautini aut Terentiant; sed, quae prima

persona prodibat, cujus opera pars argume ii cognoscebatur a spectatoribus, ea ιν dicebatur. Posteaquam populus Ath niensis, exhausto diuturnitate bellorum aera rio, inania sumptuum amputavit et Comoediis choros dare desiit, tum demum illud prologorum gisnus natum est; et nova comoedia, quae chorum non haberet, talibus prologis uti coepit. Tragoedis semper ex publico datus est chorus; idcircoque nunquam trago

dia tales prologos habuiti ' Quare qui veterum consuetudinem in reliquo poemate aec rate ac diligenter retinueris, hic quoque, quod hominum antiquitatis imperitorum inscitia invectum est, deleas censeo. Placeret etiam, ita edi hanc fabulam, ut ne notarentur principia actuum, sed ita continuarentur omnia, ut in chyli, Sophoclis, Euripidis tragoediis etiamque in Aristophanis CO-moediis factum. Vera caussa est, cur ita fieri censeam; sed malo eam in aliud tempus rejicere. Omnino autem illam inutilem et supervacaneam et a stultis litteratoribus excogitatam actuum in scenas divisionem, quaeso te, ut tollas. Lyssae nomen peregrinum adi-

146쪽

IOTmerem: Italicum darem. Nam et Plautus, cum Luxuriam et Inopiam loquentes saceret, non illam Tryphen, hanc Penian vocavit ;sed utrique nomen Latinum dedit. Quod alicubi apud inferos solem silere ais, Cum tene- bras, ut opinor, et caliginem significes; v reor, ne imitari volueris Virgiliana Gnaesilantia et in eo Politiani errorem secutus SiS. Certe enim silentia , id est, Conticinium, non, ut ille ratus est, tenebrae, quas efficit siderum conjunctio. Mm Troiam plenilunio captam, eSSe constat. Halcyonios quoque videris vo-Care aves ipsas. Vides, haec quam levia sint quamque pusilla. Quae, rogo te, ut in bonam partem accipias et, quod tam sero ad tuas litteras respondeam, ignOScas Occupationibus Heis. Ego, Zoppi, vir eruditissime, et toti civitati Maceratensi bene ex animo cupio mihique occasionem opto aliquam dari, qua id re ipsa declarare possim, et te, quem numquam Ρraesens praesentem videre memini, singulari tua eruditione commotus, in sinu a que in oculis sero. Vale. Romae. III. Kal.

147쪽

Bene facis, quod te Latine scribendo quotidie exerces conatumque omnem adhibes, ut praestantiam in eo genere aliquam ConSequaris. Non enim dubito, quin et cetera vita

et istud tuum studium eo, quo debet, id est, ad propagandam gloriam Christi et ad ecclesiam pro tua virili parte ab insultibus improborum defendendam dirigatum Sed quid te

usque huc deterruerit, ne ad me scriberes, dispicere equidem non queo. Nam neque Ea auctoritate sum, ut quisquam judicium meum vereri debeat, et, si essem, summa tamen mea erga totam sodalitatem vestram VO-luntas omnem istum metum tibi sacile adimere poterat: cum tu praesertim ita scribas, ut laudem potius exspectare ab omnibus debeas, quam cujusquam fastidium extimescere.

Cave igitur posthac, dissicile tibi quiddam atque arduum putes ad Μuretum scribere. Hanc modo mihi veniam dato, ut ad litteras tuaS, quae mihi, quo crebriores, eo jucundiOTes suturae sunt, solutius ac negligentius, id est, hoc familiari ac quotidiano sermonis S nere respondere liceat. Nihil enim inuitius

148쪽

IOIsacio, quam ut in limandis ac poliendis epistolis otio abutar. Neque mihi ullum prae-CeΡtorum, quae tradita sunt a dicendi magistris, magis placet, quam illud, dandam esse

operam, 'ut spou te fluere Videatur oratio. Ego Vero, ut magis videatur, sponte plane suere eam sino et ignaviae meae eXCusationem ab ipsis magistris peto. Tu quoque, Si me amas aut potius, quoniam me amas, imitare, cum ad me scribes, hanc ipsam negligeutiam meam: ne, Si accuratius scripseris, milii quoque aCCurate scribendi necessitatem imponere videaris. Deus et studia et totam vivendi rationem tuam nil gloriam suam perpetuo dirigat. Vale. Romae VI. Non. Μartii, quo ipso die litteras a Bencio accepi: ne me ad eas seritis respondere mireris. sine anno, III, 56. Superioribus ad A. Riparium epistolis

praeterea addendae:

Litterae tuae posteriores quaeque meliOΓes. De ratione autem studiorum tuorum velim

aliquid ad me scribas: quantum legas quotidie ; uum quid excerpas ex iis scriptoribus,

149쪽

Oo M. A. MURETI quos legis ; num quid e Latino sermone in

Vulgarem convertas aut contra. Terentium

et Cyri paediam noli intermittere. Caesaris 'Commentarios velim etiam legere incipias, ne pecunia illa tibi perierit. Confide, mi Alexander, et, quemadmodum te mihi iacturum polliceris, essice, ut re ipsa OStendas ac pute- facias, te incensum esse amore litterarum. . Omnia tibi affatim suppetent, si diligentia non deerit: in ea sunt omnia. Isocratis Junioris dictum est, ἐαν φιλομαBhς, εσῆ πο λυμ αBής. Hoc tu tibi quasi ex oraculo dictum puta. Vale. Tibure. III. Id. Iul. MDLXX. Auctari epist. 5.

Binas litteras tuas una cum his accipies, alteras Latino, alteras eo, quo ulgo utimur , Sermone scriptas. In Latinis nihil ihabui, quod emendarem: quae res mihi summae Voluptati suiL Quare et tuas et meas omnes eodem in libro describito. Erit tibi olim jucundum considerare Progressus tuos. Alexander mi, vale et perge ea, qua coepisti, diligentia in studiis versari. Paraen. ad Demonici p. 5. ed. Langit.

150쪽

EPISTOLAE. III

Nihil facere aut mihi iucundius aut tibi utilius potes. Tibure. Idibus Julii ΜDLXX.

Remitto ad de omnes propemodum litte

ras, quas a te accepi, leviter a me emend . tas. Vide, obsecro te, ut posthac et saepius et diligentius scribas. Vix enim credas, quan- . t e mihi molestiae sint pueriles quidam errores, in quos incidet e te frequenter Video.

Sicubi in generibus loquendi paullo minus

usitatis paullove obscurioribus laberis, non offendor. . At cum ita erras, ut adhuc prima grammaticorum praecepta ignorare videaris,

indignor. Ac scis ipse, quam saepe tibi ob

eam Caussam iratus fuerim. Quare te majo

rem in scribendo diligentiam adhibere par

esset. Neque Vero raritatem litterarum tuarum excusare ullo modo potes. Nam quae tandem esse possunt tua ista negotia Z Μagis Vereor, ne te Voluptates abstraharit et ascribendo et a legendo: quibus tu si te dederis, actum esL Non equidem interdico tibi omni genere voluptatum: non Sum uSque eo imhumanus. Sed illae et honestae sint, et as

SEARCH

MENU NAVIGATION