M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

M. A. IIU RETI9Iesse video, ineptos istos, de quibus scribis, indignos prorsus esse, quibus respondeatur: ita se ne leviter quidem litteris tinctos esse declaranti Quid enim est, cur de Paullo et Quincto me Potissimum accusent Τ Cur non cum Manutio potius et cum Sigonio agunt quorum uterque ante hos, opinor, viginti quinque annos ita scribendum esse docuit. Et certe in vetustis marmoribus praecipueque in fastis Capitolinis ita perpetuo scribi tur. At versum illium exagitant: Una pinum et Mintutum omnium acerba lues. Ridicula capita, quasi non ei plane geminus sit ille Catullianus :Tr a Mirum et Mirturum omnium acerba cinis. Desinant igitur stultitiam suam prodere ac patefacere et prima saltem elementa discant, priusquam de reprehendendo cogitenL Sati sacere tibi, quem video mei studiosum esse, volui, alioqui tam stultas reprehensiones riSuac Silentio excepturus. Tu quoque idem facias , suadeo, et istos contemnas aC ConSene Cere in inscitia sua sinas. Stulta illos de se persuasio indignos, qui doceantur, faciti Versiculi tui valde me oblectaverunt: nam et

LXVIII, sin

132쪽

EPISTOLAE.

scite ac lepide facti sunt et habent insignem significationem amoris erga me tui. Si quid

hic erit, quod me caussa tua facere posse a bitreris, non committam, ut frustra me amare

videaris. Vale. VI. Kal. Julii, quo ipso die acceperam litteras a te scriptas Idibus Maii, ne me sorte ad eas serius respondere mireris

In summis doloribus, quibus vexabar ex ingenti quadam vi flavae bilis, quae, diu per i tam sinistram corporis mei. Partem grassata, tandem in tibiam sinistram tota decubuerat, allatae mihi sunt a te litterae, duliane, praesuΙ amplissime, veterem illam, qua Vincis omnes, humanitatem tuam singularemque amorem, quem erga me jam pridem suscepisti, omni Ex parte spirantes, quae mihi levationem quidem aliquam doloris attulerunt, neque tamen ita me Confirmare potuerunt, ut statim ad te rescribere auderem. Misi igitur ad Joannem Baptistam Altovitam, ille enim eas mihi curaverat) qui eum meo nomine rogaret, ritin suis ad te litteris excusationem tibi meam

133쪽

M. A. M U R E TIexponeret pollicereturque, me ossicio non defuturum. simul atque dolor aut depulsus aut mitigatus laret: quod eum secisse nondubito. Nunc cum Dei beneficio, non quidem me plane reliquerit dolor, sed tamen et multum de priori acerbitate remiserit et intemvalla satis crebra habeat; non disseram di

lius hoc aes alienum, ne merito non rusticus modo, sed plane αναίσΘητος videar, nisi pe SentisCere me ostendero, quantum tibi debeam, qui, ista nobilitate generis, ista dignitate, ista cruditionis magnitudine praeditus,

fasces tamen summittere et de rerum mearum statu tam sollicite atque amanter exqui-Tere non graveris. . Nam quod meam eruditionem et eloquentiam tam multis verbis Commendas , Hon posSum equidem negare,

quin mihi gratissimum sit laudari abs te la dato viro; sed mihi saepe tua legenti veniebat in mentem illud Homericuin ου τις τοι Facis tu in eo, quod plerique faciunt, ut, quae sibi supersunt, aliis non gravate tribuant: sic enim et, tu, qui veris ausolidis laudibus abundas, tenuiores amiculos earum non invitus participes sac. Itaque

134쪽

EPIsTOLAE. 95 iis omissis ad alia, quae scire cupere ais, Venio. Ego, Juliane mi praestautissime, sequitate ι animi eadem sum, qua semper fui, conditione, quod ad τα ερωδεν attinet, meliore a que optabiliore. Nam et ipsos principes civitatis amicissimos, quosdam etiam mei studiosos habeo, et opum is modus est, qui ad liberaliter vivendum sit satis. Cujus rei vel hoc tibi argumentum sit, quod superioribus mensibus, petita prius ejus rei a pontifice venia, publico docendi munere, quod annos in hac urbe unum et viginti sustinueram,

sponte me abdicavi: et tamen ex eo CaΡiebam quotannis septingentos aureos numOS,

quam pecuniam nemo, uisi aliunde affatim instructus, facile, ut Opinor, Contemseriti Caussae mihi fuerunt capiendi ejus consilii inultae. Quinquaginta OCin annos natuS sum ei sentio, me paulatim viribus defici. Semper autem audivi, a saplentibus dici, desinere satius esse, quam deficere. Μulta scripta habeo partim inchoata, partim etiam affecta,

quae mecum omnia intercidant DeceSse est,

nisi mihi ad ea expolienda otii aliquid sumpsero. Simul verebar, ne quis ἁ πληστίαν meam ΘCcusaret, si, quod satis superque est ad tutandam vitam, consecutus, labori tamen non

135쪽

96 M. A. M L R E T Iparcerem, sed amplificandae rei supra modum studerem. Ergo et hac suspicione me exsolvi et otium mihi, ut spero, in reliquam vitam comparavi. Quo tamen otio non ad ignaviam abutar; sed semper aliquid moliari quod me prodesse posteris, si minus potui

se, at Certe toto animo voluisse testetur. Dein

scribuntur hic nunc a typographis opera omnia SeneCoe, emendata studio ac diligentia mea. Quae simul absoluta erunt, ad te mittentur. Sequetur Commentarius in ethica

Aristotelis aliaque deinceps, quae tibi non usquequaque displicitura confido. Interea mitto ad te oratiunculam habitam hic a me in sutiere Pauli Foxii archiepiscopi Tolosani, magni ac praestantis viri tibique, ut opinor, non ignoti. Addidi duo quaedam poematia inea, ad quae familiaris quidam meus not lus quasdam adjecit, non prorsus inelegam tes. Haec pauca libenter accipies teque iis oblectabis, dum a me gravius aliquid et dignius, quod ad te mittatur, accipias. Interea Oro te per illam saepe mihi spectatam hum

nitatem aC Coinitatem tuam, ut amare me

pergas ejusque rei mihi, fidem interdum, quod commodo. tuo fiat, tuis jucundissimis

136쪽

. EPISTOLAE. 97 mihique optatissimis litteris facias. Vale. Ro

mae. VI. Kal. April. MDLXXXIV. III, 8a.

Quod ad amantissime scriptas litteras tuas

serius, quam par erat, respondeo, peto a te ut id, pro cetera tua humanitate nostraque . veteri amicitia, non dicam occupationibus, sed 'amictae valetudini meae multisque molestiis, quibus hoc toto tempore conflictatus sum, Condonandum putes. Nam Cum Se tum iam mensem tantis tibiarum ac pedum doIoribus vexatus sim, ut ardere interdum mihi viderer, eaque res et mihi somnum adimeret et ossiceret, ut neque Cibum arpeterem et id ipsum, quod capiebam, non CODCoquerem, unde mirabilem cruditatem existere necesse erat; ita me diuturnitas mo hi et magnitudo doloris emeraverat, ut, αγριός τις καὶ ἀπροπιτος τετενημ ενος, Telephi alic ius aut Philoctetae, quam ejus, quem me amici semper judicaverant, similior viderer. A cedebat eo seque diuturnus, sed, ut res ipsa magno Cum meo moerore docuit, periculo

137쪽

versaretur, sub id fere tempus, quo tuae si

lerae mihi redditae sunt, tabe Consumptus est: quo tantus cumulus additus est ad illam superiorem animi mei aegritudinem, ut nullum tempus, nullum Iocum quietis reperire possem. Nunc , cum , Dei beneficio , et Prope convaluerim, et aegritudini ex amici morte conceptae dies ipsa Ievationis aliquid adferre coeperit, respondebo ad litteras tuasi διὰ κε γαλαέων. Ac primum quod vetas, me' amoris erga me tui magnitudinem litterarum gravitate I metiri: ego quoque a te. Amasaee, vir optime et eruditissime, peto, ut mecum eodem iure utaris, neve ex litterarum siIentio iactam unquam esse ullam de mea erga te, tibi, ut arbitror, non incognita voluntate diminutionem suspiceris. Sit igitur hoc internos positum, ne, alter ab altero quod minus saepe litteras accipiat, minus etiam se amari puteti Nunc ad cetera. De Foderico Silbum

gio, qui me sibi quasdam in Halicarnasseum

et alios notas pollicitum esse ait: fieri quidem potest, ut ita sit; neque ego de eo, quem triet doctissimum et humanissi um esse scribis, quidquam sequius suspicari debeo; sed tamen, quod inter nos dictum sit, neque Federici

Perspicuum est, corrigendum esse lis

rarum raritate. R.

138쪽

ipsius memini, neque me quidquam eius generis cuiquam Germano pollicitum esse. Et, ut verum latear, typographus ille, quem nominas, pessime hic religionis nomine audit: ut quid- quam cum eo habere commercii neque satis tutum neque Satis pium esse videatur. Cogitabis hoc ipse tecum paullo accuratius meque, si id , tanti putabis, quid tui consilii ac sententiae Sit, admonebis. Venio nunc ad ultimam epistolae tuae partem, in qua Omnibus ex Ρa tibus sese tuus ille saepe spectatus in me amor ostenditi Quod ais, istius nobilissimae civitatis magistratus saepe de me . in Sigonii του

μακαρ ἐτου IOCum vocando ac substituendo Cogitasse; sed, cum Scirent, quomodo hio res meae constitutae ac constabilitae sint, putasse, me non iacile ad eam conditionem accipiendam adduci posse; quod si spem aliquam

ostendero muneris illius non detrectandi, et ipsos cupide facturos omnia, et te studiose operam daturum, ut id quam maximo meo

Commodo fiat: primum video, quantum illi splendidissimo et honoratissimo XL virum consilio debeam, qui de me, homine nulla eximia eruditione praedito, tam honorificum judicium secerint; deinde tibi, Ρompili amicissime, vel hoc uno nomine ita esse me Ob-

139쪽

M. A. MURE Testrictum a C devinctum agnosco, ut tecum

unquam paria saciendi omnis mihi spes plane

praecisa sit. Equidem, si paullo minus senex OSSem, non ambirem quidem istum honoris gradum, conscius mihi lenuitatis meae; sed iliro delatum sine ulla detrectatione aevidi sime arriperem. Nunc quam me multae res impediant, ne id facere possim, vide. Vixi Romae annos plus minus XXIV, quo toto tempore prolixam et propensam erga me Bynovi et P. R. et Si minorum pontificum VO-Iuntatem. Praecipue autem Gregorius XIII, pontifex ad bene merendum de omni humano genere natus, ita me perpetuo lavit, ea est caritate complexus, ut, si mihi vita pro eo refundenda sit, nullam tamen beneficiorum. ipsius erga me partem Videar Consecuturus. Quo igitur ore, qui nuper ab eo, ut Veteranus emeritis stipendiis, missionem et petierim et impetraverim, petere ab eodem audeam, ut me istuc venire patiatur Z An poenituisse me dicam, quantum mihi honorarii nomine quotannis penderetur Septingenti aurei numi: quantum nemo, OPinor, ante me, qui hoc litterarum genus profiteretur, accepit. Et tamen, si ea me ves movi set, nihil facilius erat, quam efficere, ut ad

140쪽

eam summam aliquid adderetur. Sed demus, aliquid tamen caussae reperiri posse, cur, qui Romae amplius docere noluerim, Bononiae,

quamvis eosdem labores suscipiam, non recusem: quid, quod ea migratio sine luculento rei familiaris detrimento a me fieri non potest Τ Hic in sedibus meis non commode tantum, sed etiam, pro meo captu, splendide habito. Istic pro sedibus pendenda merces erit; distrahenda suppellex, et, quae magno empta sunL, vili addicenda; emenda Bononiae nova, maiore fortassis pretio, usu minore; sumΡtus in itinere et in librorum meorum gestatione faciendi. Trecenti aurei numi, quos mihi otioso pontifex persolvi voluit quotannis ex

ea ipsa pecunia, quae iis, qui publice in urbe

docent, adsignata est, adimentur fortasse, si' alio me contulero. Multas hic habeo militias, ex quibus tantum sere capio, quantum ad alendam familiam sit satis: absentibus multa ex earum fructibus amittenda sunt. E pem εionibus, ut vocant, ecclesiasticis septingen-lOS num S aureos annuos percipio; debitores , qui saepe lenti esse solent, non tam facile absens urgere potero, quam Praesens et magno principum supremi ordinis favore subnixus. His tot incommodis remedium nul-

SEARCH

MENU NAVIGATION