M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Juod me saepe in quotidiano sermone, Lemnarde Μocenice, deplorantem audire potuisti , magna inest in veterum scriptis et depravatio et difficultas. Quarum, utramque qui pro sua virili parte tollere moliuntur operamque ad eam rem studiosis hominibus prositentur suam, ii mihi et Iabores suos collocare fructuosius et ad exstruendam sibi nominis immortalitatem firmiora et solidiora sundamenta iacere videntur, quam qui, hunc emendandi ac declarandi laborem tanquam et pleniorem molestiarum et abjectiorem quodam modo atque humiliorem refugiem tes, scribendis Latina Graecave lingua orati nibus aut poematis ejusdemque generis aliis

sua nomina posteritati commendare malunti Primum enim cum e veterum monumenti

tanquam ex optimis et pinguibus pascuis, quae ad saturandos humanitate animos pertinent, omnia colligantur; prosecto qui et evellere noxias herbas, quae in eis cultorum negligentia pullularunt, et excisis, si quae iter imp diunt, sentibus, aditum ad ea faciliorem epficere nituntur, negari non potest, quin

162쪽

PRAEFATIONE s. IIS praeclare omnino de humano genere merea

tur. Si quidem ut, qui aut parum puris aut ad conficiendum difficilibus utuntuP cibis, integritatem valetudinis firmitatemque virium adipisci vix queunt: ita, qui aut parum Eme datos libros aut parum ad intelligendum s

ciles Versare coguntur, nae illi valde hono imsenio sint oportet, si aut ullum sermonis le-Porem aut ullam exquisitioris doctrinae elegantiam consequuntur. Quam multa barbara Vocabula, quam multa vitiosa genera loquem di propter librorum corruptionem uSurΡΩ-xunt ii, qui se nostra patrumque memoria Ciceronianos dici volebant Quantularum re-xum ignoratio quantas tenebras saepe in omne disciplinarum genus invexit Z Magna enim, Mocenice, secunditas erroris est ; et ut mom

bi quidam, a pusillis principiis prosecti, paul

latim per corpus omne serpunt: ita parva interdum macula erroris, paullatim progressa longius, integra Optimorum Scriptorum m numenta Contaminat. Deinde non est sane EX CCtandum, ut, omisso Cicerone, Virgilio

Ceterisque veteribus, legantur ii, qui tempo-xibus nostris aliquid eadem lingua in eodem genere scripserinL Qui si aliquid asserunt non haustum a veterum sentibus, prope Te

163쪽

. aa R MURGI prehenduntur; sin improbo labore hoc consecuti sunt, ut in scriptis suis nihil non e priscis illis imitatum et emotum appareat. nemo tamen est, qui non illos potius ipsos Priscos evolvere sibique proponere ad imitandum veIit. Itaque ejusmodi scripta, tanquam vina levia, quam diu mustea sunt, ipso novitatis sapore paullisper placent, iterum aut saepius gustata fastidiuntur. In promptu exempla sunL Bembi, Navagerit, ΜοIsae, Lampridii aut versus aut Orationes quotu quisque hodie legit Τ Et tamen aut illi nostra

aetate proxime antiquorum gloriam' acce Serunt, aut nemo unquam accessurus esL At

contra si qua iidem ad illustrandos veterum libros pertinentia litteris prodiderunt, qualia nonnulla Bembus elegantissime scripsit, ea plus plusque in dies studiosorum hominum manibus conteruntur. Sed quid de his loquor ZΡOSSum nominare nonnullos , qui abhinc sexaginta sere vixere annos, quorum PDemata, orationes, epistolas, cum proΡter Ρe ' Intellige Jo. Baptisti Pium, Marinum Becichemum, utrumque Beroaldum etc.

164쪽

quendi genus, quod aetas' illa extulerat, Sine risu hodie nemo legat: eorundem tamen Scripta quaedam, quibus lux aliqua vetustis scriptoribus affertur, omnibus . Vigetati Denique quem sola sermonis elegantia suavitasque commendat, is aetatem ferre liber non potest; at ex quo fructus aliquid utilitatisque percipitur, - Hic meret o a Uber Sosiis. hiis et mare tramit,

Et longum noto scriptori Prorogat in m '. Ego autem, Mocenice, quae cupiditas in Optimo quoque maxime viget, navandi studium suum utilitati publicae et nominis sui ad posteros propagandi, ab ea nunquam me abhorruisse confiteor. Quam ad rem cum illud mihi, de quo ante dixi, quasi compendiarium esse iter viderem; progressus sum in eo, quoad potui, et progredi porro, si vita suppeditaverit, cogito. Ergo alia alias: Du-Per autem quatuor Ciceronis in Catilinam orationes tum vindicavi almultis mendis, quae in eis librariorum vitio insederant, tum, adduta brevi declarati ne, saciliores ad intelli-0 Horat. A. P. 545. Sq.

165쪽

Iasi M. A. MUR ET Igendum esseci. Hunc parvum laboris mei Ductum venire in hominum manus ornatum commendatione tui nominis volui. Primum, quod ipsi libro, parum ex me auctoritatis habituro, multum ex te accessurum dignita tis ac gratiae intelligebam: in quo, quaein qu aut ad amplitudinem nominis aut ad devinciendas amicitia hominum voluntates

valent, Summa ESSe omnia animadverto. Nam

sive generis claritatem requirimus, Cui tandem, qui Veneti imperii nomen audiverit, Mocent e gentis splendor ignotus est Quae quidem gens ut ue annalium memoriam Te-plicem neque eos commemorem, quos domiserisque spectata virtus, concordibus sustragiis,

ad hujus reip. sastigium evexi 0 illud integri-icitis, illud justitiae, illud incorruptae severitatis exemplar, Moisium Mocenicum equiatem, tuum, Leonarde, avum protuliti Quo viro nemo unquam in hac civitate, qui, cum pauciora peteret, plura Consequeretur ii noris insignia, inventus est: ipsa Pro eo prensabat virtus, ipsa ei viam ad omnes honoris gradus, non appellandis, Mon rogandis, non osticiose salutandis civibus, sed gloriosis, admirandis, immortalitate dignis edendis operilius muniebat. Neque vero ΡaSSa TeSΡ. est,

166쪽

PRAEFATIONES.II tantum lumen exteris principibus incogni tum latere; sed, quanquam fidelissimis iIlius sapientissimisque consiliis nixa, non libenter ab amplexu eum suo dimitteret: mandandis tamen ei plurimis honorificentissimisque legationibus iacultatem dedit famae suae per

omnes terrarum' oras disseminandae. . Qui cum omnes in eam opinionem adduxisset,

ut, quidquid ipsi, non dicam denegatum, sed

non ultro delatum fuisset, idem virtuti denegatum videretur; silio suo, patri tuo, Monarde, iisdem virtutibus praedito, facile atque expeditum iter ad procuratoriam, id est, ad eam, qua nulla summae propior est, dignitatem reliquit. Sive igitur generis claritatem requirimus, ea tibi longe maxima divinitus contigit; sive te ipsum, nulla ratione generis habita, intuemur, ea videmus iiI te, quae vel abiectam obscuramque familiam evigore atque illustrare possenti Non enim te aut gentis tuae nobilitas tumidum aut Opum asiluentia 'insolentem facit; sed, illam quidem inci

tamentum, nanc Vero InStrumentum exeΓ-

cendae virtutis esse ducens, ita te geris, ut dignitate par summis, humanitate et assabilitate nihilo superior infimis esse videaris. Quo fit, ut tota urbe nemo sit , . qui non om

167쪽

II 8 M. A. Μ Π R E T Inia tibi successa D cupiat ζ qui te non amet, non in sinu, non in oculis serat, qui non et optet et auguretur lare, ut te eodem pla- quo avus olim, itinere gradientem ii dem resp., quibus illum prosecuta est, hon Tibus prosequatur. Primum igitur e tuo, ut dixi, nomine auctoritatem libro meo quae- rere aliquam volui; deinde, cum plurimis manifestissimisque indiciis, me tibi non vulgariter Carum esse, Cognoscerem, Volui ego quoque vicissim, qualemcumque poteram, animi erga te mei significationem dare. Vale.

Venetiis, a. d. VI. Idib. Octob. i MDLVI. T. II. p. 525. sqq.

Si praemiis tantum, Mocenice, et iis praemiis, in quibus praecipuam felicitatis partem

uigaris opinio Constituit, ad bene merendum de humano genore praestanti homine ingenio adducerentur ; multos, ut Ol tuor, o certe ab instituto virtutis itinere auima

Soloecum loquendi genus : quod bau

i sit e Ciceronis filii epistola ad Tironem, XVI, II. R

168쪽

PRAEFATI ONES. versa superiorum aetatum exempla PeVOCarent.

Nam si replicare memoriam temporum et antiquitatis monumenta excutere velimus ; deprehendemus, unaquaque in rep. eos sere, quorum Ρlurima in eam extabant maximaque beneficia, omni scelere laceratos, omni crudelitate raptatos, omni acerbitatis genere

divexatos fuisse. Quod quamvis ita exploratum est et tibi et iis omnibus, qui operae . aliquid in antiquitatis cognitione posuerunt, vix ut confirmationis indigeat; tamen, ut, si qua esse potest, dubitatio eximatur, aliquot , quae mihi nunc in mentem veniunt, illustria eius rei exempla subjiciam. Primae autem in hac Cogitatione occurrunt illae Omnium laudandarum artium ipsiusque adeo humanitatis parentes, Athenae: quam, optimis studiis deditam, resertam lassidue atque, ut ita dixerim, setam eruditissimis hominibus, civitatem cui unquam insigniter adjuvare impune licuit Non illa Miltiadem, Cimonem, Themistoclem, Aristidem, AEschinem, Demosthenem, quorum Omnium summis erat

usa beneficiis, in exilium pepulit Z non iliud ' probitatis, modestiae, integritatis, sapientiae

stituto adversus impios ac prave de rebus di-

169쪽

vinis sentientes supplicio eum potissime cit, qui unus ex omnibus ad veram Dei cognitionem proxime accesserat Sed Romana Te ., quanto ceteras Omnes magnitudine virium atque imperii amplitudine superavit, tanto majorem nobis atque ampliorem hujus generis exemplorum copiam subministrat. Cujus in

historiam quisquis ingreditur, is in ipso quasi

vestibulo illum ipsum urbis parentem, Romulum, senatorum manibus crudelissime discerptum ac dilaniatum videt. Quod si, tam ho rendi facinoris ἱmmani atrocitate spectata, intro tamen ire perrexerit; non longe progreS-sus , obvium habebit Collatinum, ob inanem popularis suspicionis i auram in exilium proficiscentem ea ex urbe, quam ipse magna ex parte dominatu regio liberarat. Atque ut Coriolanum tacitus praetereat, Marcum Certct Camillum, haud facile dixerim militarine virtute an fide justitiaque majorem, et mirabitur et miserabitur eadem calamitate pe Culsum. Scipionem vero illum, de quo Vere scripserat Ennius, nullam ei statuam, nullam corumnam a populo Rom. erigi posse ,quae mag- ) Non dubito, quin Muretus scripserit: obinianem ρορudaris aurae Suvicionem. R.

170쪽

13anitudini rerum ab ipso gestarum responderet, quis est, qui, cum intellexerit, eo post tot tam- . que insignes victorias redactum, ut exilium sibi suapte sponte consciverit, non debilitetur ac concidat animo planeque judicet, nullam iis attingendam esse reip. partem, qui Commodo ac tranquillitati suae consultum velint

Quid jam illos turbines, illas procellas, illas

tempestates civilium dissensionum commemorem Z quibus non unus aut alter praeclarus et salutaris reip. civis perculsus est sed ipsi acervi, ipsa millia immortalitate dignorum hominum nefariis consceleratissimorum Iair num manibus trucidata jacuerunti Ο ace

hum illud et vel Romani nominis hostibus miserabile spectaculum i cum passim per vias immanium gladiatorum in principes civitatis debacchabatur furor ; cum, qui aliquando reip. piaesidio fuerant, eis nullum in civitate pro sidium reperiebatur; cum, quorum eloquentia ipsis gloriae, aliis admirationi, reip. saluti fuerat, eorum ex illis ipsis Rostris, e quibus tam saepe concionati erant, incisis cervicibus, capita sanguinolenta pendebant. Sed ut haec mittamus, quibus satis dolenter deplorandis alicujus eorum, qui tunc Occubuerunt, OΡuseMet ingenio: Ciceronis casus totimque Vi

SEARCH

MENU NAVIGATION