M. Antonii Mureti Scripta selecta. Curavit Carolus Philippus Kayser philosophiae doctor, gymnasii Heidelbergensis professor, bibliothecae acad. praefectus. Accedit Friderici Creuzeri epistola ad editorem

발행: 1809년

분량: 657페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

42쪽

ν I.

3Iultae caussae sunt, Joannes Nicoti, Vir Clarissime, propter quas magnorum et illustriumvirorum epistolae expetantur. Sunt, quas Se monis nitor et elegantia et nativa quaedam pulcritudo, nullo, ut videtur, artificio exculta, nullis pigmentis colorata. commendeti Sunt Contra, quae et Verborum et sententiarum minime vulgato genere cultum et artificium ostentent. Nonnullae etiam ita scriptae.sunt, ut historiam quasi quandam contineant eouum

temporum, quibus ii, qui illas scripsere, vix runti Atque hae, sive a disertis et ingenuarum artium scientia expolitis hominibus prodierint, tanto cupidius leguntur ; sive etiam ab iis, qui lepore an se tivitate dicendi caruerint, non tamen propterea negliguntur. Histo Menim, ait Plinius. quoquo mGdo scripta de DCtati: Graves quaedam et philosophicae ossicii praecepta tradunt ue salsas opimones evellunt

episti V, 3.

43쪽

ex ammis; quanta in Virtute dignitas ; quanta in vitiis turpitudo sit, docent: quo in genere Seneca excellit. Quaedam, etiamsi ad res inodo privatas et familiaria negotia pertinent,

excitant tamen hominum studia proΡter eorum, a quibus scriptae sunt, auCtoritatem. Nί tura enim comparatum est, ut, quos admiramur ac magni facimus, eorum omnia maxima minima cognoscere cupiamus. Recteque achere Xenophon δ), virorum Virtute praestam titim non seria modo, sed et ioca digna esse, ait, quae memoriae commendentur. Et certe si vaseula quaedam, quibus illi usi erant, et alia, quae in eorum supellectile ac frivolis fuerant, mortuis ipsis, cupidos emptores inerunt; quomodo lucernam Epicteti millo drachmis, Protes . Stoici baculum talento vemditum accepimus) multo magis eorum quam libet tenues et exiles epistolae in pretio esse debenti Sed ego haec omniae mecum agitans,

v caussam tamen reperire nullam queo, cur

aliquem epistolarum mearum librum videro multi istic, ut scribis, et gantis ingenii homines Concupiscant. Sivs enim. Latinas litteras amant et ad aliquam Latine seribendi lacuit Uropaed. II, 5, 1. '

44쪽

tem perventro Cupiunt: quisquamne est, qui, Cum extent Ciceronis, Senecae, Plinii epistolae. non dicam ex meis, sed ex cujusquam, qui his mille annis vixerit, Latinae Iinmae. aut

integritatem aut copiam sibi petendam putet iidem etiam de illo qualicunque. Scribendae epistolae artificio , dixerim. Quid enim aut Plinio limatius aut Senecae gravius aut Cicerone in omni 'genere persectius optari potest Z ravidarum mulierum morbus ille fuerit, quae,

neglectis , bonis ac salubribua cibis; cinere isenonnunquam et carbonibus pascunt. Ne res quidem ipsae adducere, aut invitare quem equam possunt ad epistolas meas cupide legendas. Homo enim privatus, qui ita, in lubris ac litteris consenuerim, nullam ut unquam attigerim reipublicae partem, nullam unquam epistolam.scripsi, nisi quae ad. mea non magni momenti negotia pertinereti Quis autem ego sum, ut, quod postremo Ioco posui, auctoriis tale quisquam adductus mea res meqS CO

gnoscere . cupiat Τ Μitto. jam, quod cum in.

Ceteris tum . in hoc praecipue genere ita uerigligens sum, ut epistolas, uno iinpetu sum raro admodum bis legere; certe quidem numiquam bis scribere, ρed, ut primum fluxerunt, liturarum saepe as macularum plenas ad am

45쪽

eos mittere soleam. Itaquo multum negotii habui in iis, quas ad te nunc mitto, colligendis. Nam praeter paucas, quas similiores quidam mei descripserant, ceterae ab iis ipsis, ad quos missis erant, aut ab iis, in quorum manus, mortuis ipsis, pervenerant, corrogandae quasique ostiatim conquirendae suorunL Quas non ullo ordine aut personarum aut temp rum, neque, enim res tanti videbatur) sed, ut quaeque allata erat, et sum eis nonnullas ad me a viris, doctrina et auctoritate pro stantibus scriptas, in unum volumen congerendas curavi r ut tuae vel voluntati obsequerer vel auctoritati obtemperarem. Tantum enim et amicitiae nostrae et prudentiae tuae in

maximis muneribus publicis obeundis jam Pridem spectatae tribuo, ut nulla in re tibi aut Volenti negare aut suadenti adversari lasPutem. Quare quid a me postules aut quid me facere jubeas; ipse videris: certe, quidquid postulaveris, quod quidem in met situm

sit, eonsequeris. Hoc autem sequiore animo passus sum, otare aliquas epistolas meas, quod

quaedam multis jam abhinc annis editae sunt pro meis, de 'quibus scribendis ego ne per somnium quidem unquam cogitavi. CGnfin-Xerat eas is ipse, qui tanquam a me ad sa

46쪽

missas divulgaverat, humo eruditus isse quidem, sed improbus et natura nocendi ac malo faciendi cupidus; ' cum plurima et maxima ossicia, quibus a me affectus erat, summis injuriis compensare vellet. Qua de re Olim a me graviter objurgatus multis cum Iacrymis a me veniam petiit, laqueo digna commisisse Se, , lassus; cum ei sermoni Hadrianus Turnebus et Ioannes Auratus praesentes interessenti Sed mittamus haec. Λ te pro amicitia nostra peto, des operam, ne quid istic excudatur pro meo, quod meum non siti Quid enim suturum est, nisi coerceatur istorum audacia, qui superioribus mensibus poema quoddam de laudibus Ioannis Austriaci, quod ego nunquam le-

seram, pro meo ediderunt Z In quo et mihi et ei, cujus illud poema est, imposita insignis injuria esL ' Nunc tua potissimum fide, dili

sentia, auctoritate, Voluntate erga me liolias, nihil tale posthac eventurum e se, Confido.

Vale. Romae. IX. Kalend. Septemb. MDLXXIX. lib. I. episti I.

47쪽

Ι eri redeuntem me a Balneis Aponi, quo me partim nimi, partim valetudinis caum contuleram, exceperunt litterae tuae: quae quam mihi gratae suerint: noli quaerere. Mihi crede, quidquid reliquum erat molestiae εκεινου του συμ πτώματος, Ου περὶ πρωζν εμαΘες, deterserunt omnemque ex eo

natam aegritudinem depulerunt. Habebant egregiam sane atque illustrem significationem veteris illius ac perpetui amoris erga me tui: de quo, etsi mibi nunquam, ut dubitarem, contigit; tamen sit, nescio quomodo, ut omnis illius expressio ) quasique pro' sessio pergrata mihi perque jucunda siti Ego, mi Manuti, cum de eo, quod mihi contigerat, retulissem ad medipos meque illis omni ex parte indicassem neque quidquam de tota mea ratione ac consuetudine vivendi reticuissem; nihil aliud reperiro potui, niri id, quod ipse per me facile in , spicabar: nocere mihi, quod tam raro exi rem domo quodque, ut me impetus ceperat, expressio insolens hoc sqn . RURN NIUS

48쪽

ita me, nulla habita ratione temporis, au=ρd legendum aut ad scribendum darem Itaque de forum consilio lineditor paullo, Iaxius ac solutius vivere et ante cibum ambulatiuncula modici sudoris . aliquid excitare praetereaque, cum videbitur, alienis et oculis legere et manibus scribere: quem ad usum

parare cogito amanuensem quempiam, Cui

epistolas inambulans dictem; nisi, si quid,

erit των --: quanquam haec quoque interdum, 'sed ἐν αἰνίγμασε, ' Antea enim solebqm statim a prandio calamum in maniam sumere et horam, unam atque alteram

epistolarum scripsioni dare: quo, re ipsaeompori. nihil esse perniciosius. Cavebo

. in

igitur et, ut mones, parcam mihi cum mea Caussa tum mehercules etiam tua. Non enim

Imem neque contemnendam iacturam sic '

res, si quid mihi contingeret Φόλου γὰρ

δυδεν κτῆμα τιμωτερον. Ego vero amidus tibi sum et amicus ex animo: quales admodum paudos esse . non ' iniuria querebatur Theognis β) De Catullo, exiguam tu quidem mihi diem praefinis; sed tamen dabitur opera, iit satisfiat tibi. Torquatus Bembus resΡOm

49쪽

io Μ. Α. ΜΠ REYIdit, se cognoscendi mei cupidissimum enomihique libenter gratificaturum, quacunquis

in re posseti Quod scribam, aliud nihil

occurrit. Etiam atque eti m vale, mi Ma

mearum epistolarum elegantia ac suavitate dicis, agnosco bumanitatem tuam: neque 'tamen ita me ignoro, ut in meis quidquam posse reperiri elegantiae putem. Scxibo onimad te sine ulla cura, quidquid in solum, ut dicitur, et dum tibi animi mei sensus op xiam, quibus id verbis faciam, non laboro Quod eo dico, quia scrupulum que daminjecisti mihi nuper in sermon cum Significares, te epistolis tuis, si quando eas divuI-gares, Velle admisceri quasdam etiam ad te meas. In quo tu etiam atque etiam vide, quid agas. Nam ego quidem nihil unquam. ita tu me ames memini ad te .cribere, quod non dicam editione, sed Iectione magnopere dignum putarem. Sic enim scribo ad te, non quasi ad unum aetatis nostrae

50쪽

EPISTOLAE. D

hominem doctissimum et linguae Latinae insetelligentissimum, sed tanquam ad amicuruarctissima mihi necessitudiue et familiaritate

Conjunctum, apud quem in loquendo non modo peccare impune liceat, Verum etiam, si quis magnam diligentiam in eo ponat, ut ne peccet, is eo ipso peccare videatur. Itaque ne relegere quidem boleo, quae ad te mitto. Tuo tamen arbitratu. Scio enim, te meae laudi aeque favere ac tuae; ninue Vero mihi sumo, ut in hac re aut omnino ulla' in re plus videam, quam tu. . Sed de his satis aut etiam plus satia. Obsecro te, quide4t, quod tu, quod apud me Catulli reliquum est,. id biduo ad te mitti petis an

non Satis : est, . dum ne tuis in . mora sim t:quanquam liaciam equidem, quod . Voles; sed neque mihi neque tibi expedire istam celsaeitatem puto. Chartas quinque una Cum his litteris accipies; cetera, ubi Voles, Parata erunt. De Hieronymo tuo valde equidem miror et vere ut' dicam vix consilium in ea re tuum laudare possum. Tantillum puerum tam procul ablegari neque te navigatio commovet; quae concutere ac dejicere

etiam homines Monfirmatae no- corroboratae

SEARCH

MENU NAVIGATION